Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mentum quod Jacobus Torel tenebat de me ad Brequam Thome Aitart, cum hominagio ejusdem, de quo tenemento dictus Jacobus reddet annuatim quatuor boissellos frumenti. Hec omnia predicta tenebunt et habebunt dicli canonici et in perpetuam elemosinam possidebunt libere, quiete et pacifice, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum, salvo jure capitulium dominorum. Hanc autem donationem Ego Ranulfus et heredes mei predictis canonicis contra omnes homines bona fide tenemur garantizare. Ut autem ea que premissa sunt majorem obtineant firmitatem, ea in scripto redigere et sigilli mei testimonio dignum duxi roborare. Actum est hoc anno Domini M CC XXX III.

(Original, sceau absent).

[ocr errors]
[ocr errors]

XLII.

1245.

Anno gracie M Cc quadragesimo quinto, die lune ante festum Beati Mathei, in plena assisia aput (sic) Kadumum recognovit Ranulfus de Bernieres, clericus, quod injuste vexarat et citari fecerat abbatem Montis Morelli super donis que fecerat dicte abbacie et elemosinis, et predicta dona et elemosinas dictis abbati et abbacie plenarie quittavit in futurum, et omnem actionem quam erga ipsum abbatem habebat, vel habere se dicebat, omnino remisit.

Hii erant presentes in dicta assisia :

Willelmus de Kambremer, Abbas Kadumi, Prior Sancti Guabrielis, Prior Sancte Barbare, Hugo de Mesnil, Richardus de Grae, Radulfus Tesson, Henricus Franceiz, Richardus Bacon, Robertus de Hamarz, Vicecomes Kadumi, Guillelmus de Brelevilla, Willelmus de Meheudin, Nicolaus de Lu, Robertus de Tessel, Robertus de Seicavilla, Gaufridus de Karon, Radulfus de Clinchamp, Henricus Keneleu, Garinus de Meheudin, Willelmus de Bretevilla, Hugo de Valdore. Tunc temporis erat baillivus Johannes de Vineis.

Recordatio assisie facte aput Kadumum die lune ante festum Beati Mathe anno gracie м ducentesimo quadragesimo quinto.

(Role original).

Bernières

Blainville.

XLIII.

1266.

Carta Roberti de Gonnovilla pro quibusdam in dyocesi Constanciensi. Bleinvilla.

Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Robertus de Gonnovilla, armiger, filius Petri de Gonnovilla, militis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod ego volo, concedo et hac presenti carta confirmo abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem deo servientibus omnes donationes et elemosinationes quas Gaudiosa de Gonnovilla in sua viduitate permanente, pro salute anime sue et suorum antecessorum, in parrochia de Bleinville dedit et concessit in elemosina canonicis supradictis, videlicet omnia tenementa sita apud Gonnoville in predicta parrochia, que tenent heredes Martini de Hangan et eorum participes; inde unum quarterium frumenti situm in eadem parrochia super quamdam peciam terre sitam apud Boillon Espaillart quam tenent et percipiunt heredes Ricardi Goie et participes eorumdem, tali conditione quod dicti canonici facient seu facere poterunt plenariam justiciam annuatim pro suis redditibus in terra supradicta. Volo insuper et concedo ac confirmo quod heredes dicti Martini et eorum participes, homines ac tenentes dictorum religiosorum de omnibus fesanciis, moulta, talliis, servitiis et exauctionibus omnibus quantum ad furnum, molendinum et fenum pertinentibus sint liberi et immunes, tali conditione inde apposita quod dicti canonici non facient nec facere poterunt molendinum neque furnum in predictis tenementis nec fieri procurabunt. Ut hoc autem firmum et stabile perseveret et in futurum permaneat, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc anno gracie M CC LX sexto, mense junii.

(Original, sceau absent).

XLIV.

VERS 1200.

Carta Roberti de Vein, pro masura Roberti Barzel. - Boscus Baldoini.

Noverint tam presentes quam futuri quod ego Robertus de Veim, pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum nec non et heredum meorum, abbatie Sancte Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam dedi terram sex acras continentem in parrochia Sancte Trinitatis de Bosco Baudoini, scilicet masuram Roberti Barzel ab omni servitio immunem sicut ipse tenebam; de qua masura ipse Robertus Barzel vel heres suus, predictis canonicis III solidos Cenomanensium annuatim reddit ad festum Sancti Michaelis et III denarios de reguardo ad Natale Domini. Quod, ut firmum habeatur in futurum, sigilli mei appositione confirmavi. Valete.

(Original. Sceau en cire jaune, dont le champ est occupé par une
grande étoile à cinq rais. Légende: † SIGILLVM ROBERTI DE
VENIEIO).

Bois Baudouin.

XLV.

VERS 1215.

Carta Nicholai de Bosco Yvonis, pro masura Roberti Muriel. — Boys Yvon.

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Ego Nicholaus de Bosco Ivonis, pro salute anime mee et antecessorum meorum, dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus masuram quam tenuit de me Robertus Muriel cum omnibus pertinentiis suis et terram que est inter monasterium Sancti Petri de Bosco Ivonis et torrentem qui venit de terra elemosine quam tenuit Gislebertus de Bosco Ivonis de prenominatis canonicis, sicut idem torrens proprio alveo

Bois Yvon.

suo currit per medium chauceie magni stagni, et sicut fossatum quod claudit nemus meum illam terram dividit versus monasterium, et sicut jungitur, ex altera parte, cum antiqua elemosina. Istam terram, sicut in presenti carta prenotatur, et jam dictam masuram dedi et concessi Deo et predicte abbatie Montis Morelli habendas et in puram et perpetuam elemosinam possidendas, liberas et quietas ab omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus que ad me vel ad heredes meos possent devenire in posterum. Ad majorem vero firmitatem optinendam, ea in scripto redigere et sigilli mei munimine dignum duxi roborare.

(Original, sceau absent).

XLVI.

Pois Yven.

12151220.

Carta Nicholai de Bosco Yvonis, pro masura Roberti Muriel. - Boscus Yvonis.

Universis ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus de Bosco Ivonis. salute. Noverit universitas vestra quod masuram Roberti Muriel et terram quam elemosinavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et abbatie Beate Marie de Monte Morelli quas michi, dum vixero, duodecim Cenomonenses predicte abbatie reddendo singulis annis tenendas concesserunt, post mortem meam, absque heredum meorum contradictione seu reclamatione, debent abbas et canonici predicte abbatte pacifice possidere. Et, ut hoc majorem possit firmitatem optinere, presens scriptum sigilli mei munimine roboravi.

(Original, seau absent. Le sceau était appliqué sur simple queue).

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Nicolaus de Bois Yvon. Bosco Yvonis reddo abbati et canonicis Beate Marie de Monte Morelli terram liberam et quietam quam ego tenebam de eisdem aput Boscum Yvonis, ad vitam meam, pro duobus solidis Andegavensium, absque reclamatione de cetero mei vel heredum meorum. Et ut hoc fieret inconcussum et stabile, presens scriptum sigilli mei munimine dignum duxi roborare.

(Original, sceau absent).

XLVIII.

1231.

Carta Roberti Heron, militis, de decem solidis Turonensium apud Boscum Yvonis.
Boscus Yvonis.

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Robertus Herom, Bois Yvon. miles, cum assensu et voluntate Petri Heron, filii mei primogeniti, dedi et concessi, pro salute anime mee et antecessorum meorum, abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus tenementum quod Martinus filius Hos mundi tenuit de me et antecessoribus meis in parrochia Sancti Petri de Bosco Ivonis, de quo idem Martinus reddebat michi annuatim decem solidos Turonensium ad festum Sanc'i Remigii, tenendum et habendum dictis abbati et conventui in puram et perpetuam elemosinam absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum. Et sciendum est quod, si dictus Martinus vel sui heredes dictos decem solidos ultra dictum terminum detinuerit, dicti canonici, absque ulla contradictione dicti Martini vel heredum suorum, in nomi

« AnteriorContinuar »