nato tenementc suam justiciam poterunt exercere. Quod ut ratum, firmum et stabile permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc anno gracie millesimo ducentesimo xxx primo. (Original, sceau absent). XLIX. 1232. Bois Yvon. Carta confirmationis Roberti de Bosco Yvonis, de jure patronatus ecclesie de Bosco Yvonis et pro quibusdam aliis. Boscus Yvonis. Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Robertus de Bosco Ivonis, miles, filius Ricardi de Bosco Ivonis, militis, salutem. Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus, pro salute anime mee et antecessorum meorum, donationem juris patronatus ecclesie Sancti Petri de Bosco Ivonis, quam donationem Willemus de Bosco Ivonis, avus meus, miles, fecit dicte abbatie, pro salute anime sue, sicut continetur in carta quam dicti canonici habent de Ricardo bone memorie quondam Abrincensi episcopo et ejusdem loci capitulo, tenendam et habendam dictis canonicis in puram et perpetuam elemosinam libere, quiete et pacifice, absque ulla recla. matione mei vel heredum meorum. Hanc autem donationem et confirmationem ego Robertus dictis canonicis contra omnes homines bona fide teneor garantizare. Actum est hoc apud Abrincas in assisia domini Regis anno incarnati verbi M CC XXXII. Et ut hoc ratum et inconcussum permaneat ego Robertus miles presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. (Original, sceau absent). L. VERS 1210. Carta Stephani de Boolosa, pro venditione medietatis de La Pelleverie et pro aliis in Boolosa. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Stephanus de La Boulouse. Boolosa dedi et concessi, pro salute anime mee et antecessorum meorum, abbatie Montis Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus medietatem masure de Peuleveria et tredecim Cenomoneuses et unum Turonensem et septem ova, cum filiis Nicholai, et quinque Cenomonenses in feodo de La Greconnire, et jus patronatus quod habebam in ecclesia de Boolosa tenendum et habendum in puram et perpetuam elemosinam, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum. Ego autem et heredes mei has donationes contra omnes gentes tenemur dictis canonicis garantizare. Quod ut hoc ratum et firmum in posterum permaneal, ego presentem.kartam sigilli mei munimine roboravi. Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Eudo de Sancto La Boulouse Johanne, miles, salutem. Noverit universitas vestra me, pro salute anime mee et antecessorum meorum, concessisse et confirmasse abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo (sic) dimidiam partem de Peuleverie quam Stephanus de Boolosa dedit dictis canonicis tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam, salvo jure dominorum capitalium. Quod ut hoc ratum et firmum in posterum permaneat, ego presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. (Original, sceau absent). LII. VERS 1210. Carta confirmationis Eudonis de Sancto Johanne, de quibusdam datis apud La Boulouse. Universis Christi fidelibus presentem kartam imspecturis (sic) Eudo de Sancto Johanne, miles, salutem. Noverit universitas vestra me, pro salute anime mee et antecessorum meorum, concessisse et confirmasse abbatie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus omne illud quod Johannes de Boolosa habebat in Peuleveria et (sic) cum Radulfo Gonteir; et omne illud quod Stephanus de Bolosa habebat in Peuleveria; et quicquid habebat in La Greconnire; et illud quod habebat cum filiis Nicholai; et illud quod habebat in patronatu ecclesie de Boolosa; et omne illud quod Ranulfus clericus habebat in Boolosa, tam in patronatu ecclesie ejusdem ville quam in aliis rebus; et omne illud quod Hamelinus des Mares et Durandus Antenatus et Rogerus Alani habebant in patronatu ecclesie de Mesnil Osane, tenenda et habenda dictis canonicis in puram et perpetuam elemosinam, prout in cartis dictorum hominum continetur, et quicquid dicti canonici in dictis parrochiis deinceps poterunt adquirere vel habere, salvo tantum jure capitalium dominorum. Quod ut hoc ratum et firmum imposterum (sic) permaneat, ego Eudo presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. (Original, sceau absent). LIII. VERS 1210. Carta Johannis de La Boolosa, de omni jure patronatus ecclesie de La Boolosa. La Boolose. Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis ego Johannes de La Boulouse. Boolosa salutem. Noverit universitas vestra me, pro salute anime mee et antecessorum meorum, dedisse et concessisse abbatie et canonicis de Monte Morelli in puram et perpetuam elemosinam quicquid habebam in eclesia in jure patronatus de La Boolosa libere et quiete tenendum et habendum imperpetuum, absque reclamatione mei vel heredum meorum, et hanc donationem ego et heredes mei dictis canonicis contra omnes homines tenemur garantizare. Et ut hoc ratum et firmum permaneat imposterum presentem cartam sigilli mei munimine dignum duxi confirmare. (Original, sceau absent). LIV. VERS 1210. Carta Johannis de Boolosa, pro venditione quam fecit de tenementis de Tesnires, de La Gonterie, de La Peulleverie. - Boolosa. Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Johannes de Boolosa La Boulouse. salutem. Noverit universitas vestra me, pro salute anime mee et antecessorum meorum, dedisse et concessisse abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus, et pro decem libris Turonensium quas michi in necessitate dederunt, dimidiam partem de La Peuleverie et tenementum de Tesnires et illud quod Radulfus de La Gontereie tenebat de me, tenenda et habenda in puram et perpetuam elemosinam, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum. Et omnia ista predicta ego et heredes mei dictis canonicis contra omnes gentes tenemur garantizare, salvo jure capitalium dominorum. Quod ut hoc ratum et firmum in posterum permaneat, ego presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. (Original, sceau absent). La Boulouse. LV. VERS 1210. Carta Eudonis de Sancto Johanne pro confirmatione de hiis que habemus Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Eudo de Sancto Johanne, miles, salutem. Noverit universitas vestra me, pro salute anime mee et antecessorum meorum, concessisse et confirmasse abbatie Beate Marie de Monte. Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus omnia tenementa que Johannes de Boolosa dedit dictis canonicis, prout in carta sua continetur, tenenda et habenda in puram et perpetuam elemosinam, salvo tantum jure capitalium dominorum. Quod ut hoc ratum et firmum permaneat in posterum ego presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. (Original. Fragment de sceau en cire verte. Ecusson présentant un animal dont l'empreinte est défectueuse et qui paraît être un chien plutôt qu'un lion. Légende: ..... DE SCO JOHE. († S. Eudonis de Sancto Johanne). La Boulouse. LVI. 1237. Carta Ranulfi de Boolosa pro dono v solidorum quos habebat con Roberto fratre suo. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ranulfus de Boolosa, filius Stephani de Boolosa, cum assensu et voluntate Roberti fratris |