VII. VERS 1163. Confirmatio Henrici episcopi Baiocensis. Henricus dei gracia Baiocensis episcopus universis Sancte Matris Ecclesie fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino perpetuam. Noverit universitas vestra nos, ad concessionem et donationem nobilium virorum Johannis de Solenneio et Hasculfi filii sui senioris, concessisse et in perpetuam dedisse elemosinam ecclesie Beate Marie de Monte Morel et canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Corcellis et ecclesiam de Gillebetvilla (sic) et ecclesiam de Bene cum omnibus pertinentiis suis, salvo nobis et successoribus nostris in ecclesiis illis jure episcopali. Idem vero canonici cum ecclesias illas vacare contigerit presentabunt nobis vel successoribus nostris presbiteros ad vicarias illarum ecclesiarum, quas quidem vicarias idem presbiteri habebunt cum omnibus integritatibus suis. Quod quia ratum et inconcussum volumus permanere in posterum id carte nostre testimonio et sigilli nostri patrocinio confirmamus. Testibus his magistro Ranhulfo cancellario, Stephano archidiacono, Henrico de Sonningwelles, Rogero Bovet, Hugone Bovet, Jocelino clerico, Gaufrido de Solenneio, Roberto de Corcellis, Willelmo de Flache et pluribus aliis. (Sceau en cire brune. Le prélat assis vu de face, mitré, crossé et bénissant. Légende: † HENRICVS DEI GRACIA BAIOCENSIS EPISCOPVS. Contre-sceau: pierre gravée, téte imberbe, de profil à droite. Légende: + SIT SECRETUM). VIII. VERS 1166. Confirmatio plurimorum donorum per archiepiscopum Rothomagensem. Rotrodus, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, presentibus et futuris salutem. Ea que Ecclesie Dei canonice data sunt tunc demum in possidendo majorem optinent firmitatem, cum metropolitani de cujus provincia sunt fuerint auctoritate firmata; unde notum fieri volumus universis quod domum canonicorum de Monte Morelli et omnia que eis collata sunt et in posterum justis modis conferentur sub nostra suscipimus protectione et ecclesie Rothomagensis, de quibus ea propriis duximus exprimenda vocabulis que nunc possident videlicet ex dono Ruallonis ecclesiam de Poilleio, et ecclesiam de Presseio et duas garbas feodi de Presseio et campum Elyon, et redditum et servitium de Beliarderia, eo tenore quod canonici prenominati debent cotidie divinum celebrare officium in capella de Hulmo et habere decimam molendini de Poilleio et molendini de Presseio et duas garbas dominici de Presseio, que ad eandem pertinent capellam. Ex dono autem Johannis de Solinneio sedem ejusdem loci et collem nemoris qui eidem loco supereminet et sedes molendinorum in Bevrone et cursum aque et terram in qua grangie sunt et vinea. Preterea, ex dicti Johannis dono, Longam Tuscam et decimam censuum suorum de Abrincensi et totam decimam molendinorum suorum in Abrincensi, excepta decima molendini de Morvioc. Ex dono Willelmi de Duxeio jus presentationis quod habere dinoscebatur in ecclesia Sancti Paterni et in capella Sancti Germani de Duxeio; ex dono Juhelli de Nemore presentationes quas habebat in ecclesia Sancti Albini et ecclesia Sancti Laurentii de Terra Gasta. Ex dono venerabilis fratris nostri Ricardi Abrincensis episcopi quartam partem ecclesie Sancti Larentii (sic), salvo in omnibus predictis ecclesiis jure episcopali. Et ut hoc ratum et stabile permaneat et omnia eis illesa conserventur, presenti seripto et sigilli nostri munimine confirmamus. (Original, sceau absent). IX. 1171. Carta Ricardi Abrineensis episcopi et capituli, de ecclesiis de Poille et de Preseio et aliis datis a Ruallone de Hulmo et Johanne de Sulineio. Ricardus Dei gracia Abrincensis episcopus universis Catholice Matris Ecclesie filiis in Domino salutem. Notum esse volumus universis ad quos presens scriptum pervenerit quod nos, peticione et prece Domini nostri Henrici regis, cum assensu et consilio capituli nostri, concessimus ecclesie Sancte Marie de Monte Morelli in perpetuam elemosinam possidenda universa que data sunt ei a Ruallone de Hulmo et a Johanne de Sulineio, vel a quibuscunque aliis aut in posterum dabuntur, videlicet: ex dono Ruallonis ecclesiam de Poilleio et ecclesiam de Presseio, salvo jure episcopali, et duas garbas feodi de Presseio et campum Elyon et redditum et servitium de Beliarderia, eo tenore quod canonici prenominati (sic) debent cotidie divinum celebrare officium in capella de Hulmo et habere decimam molendini de Poilleio et molendini de Presseio et duas garbas dominici de Presseio que ad eandem pertinent capellam. Ex dono autem Johannis de Sulineio sedem ejusdem loci et collem nemoris qui eidem loco supereminet et sedes molendinorum in Bevrone et cursum aque et terram in qua granee (sic) sunt et vinea. Preterea, ex dicti Johannis dono, Longam Tuscam et decimam censuum suorum de Abrincensi et totam decimam molendinorum suorum in Abrincensi, excepta decima molendini de Morvioc. Hec autem, ut inconcussa et illibata de cetero permanerent, presentis pagine auctoritate firmavimus et sigillorum tam nostri quam capituli nostri impressione conmunire (sic) curavimus. Facta est autem hec confirmatio sub testimonio Rollandi decani, Rogeri precentoris, Gisleberti archidiaconi, Willelmi thesaurarii, Erneisi magistri scolarum, magistri Philippi, Willelmi Crassi et aliorum plurium. Annus ab incarnatione Domini M C LXXI, annus indictionis IIII, epacte XII, concurrentes III, ciclus lune XIII, terminus paschalis Ix, kalende aprilis, dies pasche v, kalende aprilis (sic), luna ipsius diei XVIII eo anno fuerunt. (Original, sceaux absents). X. VERS 1185. Carta Walteri archiepiscopi, de confirmatione ecclesiarum et aliorum. Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit in Domino salutem. Ea quorum memoriam expedit retineri convenit litterarum apicibus commendari ; eapropter domum canonicorum de Monte Morelli et omnia que eis juste collata sunt et in posterum conferentur sub ecclesie Rothomagensis et nostra protectione suscipientes quedam ex eisdem beneficiis que ad eamdem domum pertinent propriis nominibus duximus exprimenda, ne super his malignitas perversorum eosdem canonicos vexare vel perturbare presumat. Hec autem duximus confirmanda: ex dono Rualonis de Hulmo ecclesiam de Polleio et ecclesiam de Presseio et duas garbas feodi de Presseio et campum Elyon et redditum et servicium de Beliarderia, eo tenore quod prenominati canonici debent cotidie divinum celebrare officium in capella de Hulmo et habere decimam molendini de Poilleio et molendini de Presseio, et duas garbas dominici de Presseio que ad eandem pertinent capellam. Ex dono autem Johannis de Solleigneio sedem ejusdem loci et collem nemoris qui eidem loco supereminet, et sedes molendinorum in Beuvrone et cursum aque et terram in qua grancie sunt et vinea. Preterea, ex dicti Johannis dono, Longam Tuscam et decimam censuum suorum de Abrincino et totam decimam molendinorum suorum in Abrincino, excepta decima molendini de Morvioc. Ex dono Willelmi de Duxeio jus presentationis quod habere dinoscebatur in ecclesia Sancti Paterni et in capella Sancti Germani de Duxeio. Ex dono Juhelli de Nemore presentationes quas habebat in ecclesia Sancti Albini et ecclesia Sancti Laurentii de Terra Gasta. Ex dono bone memorie Ricardi quondam Abrincensis episcopi quartam partem ecclesie Sancti Laurentii, salvo in omnibus predictis ecclesiis jure pontificali; que omnia sancte memorie predecessor noster Rotrodus venerabilis archiepiscopus Rothomagensis, prefatis canonicis carta. sua quam vidimus confirmavit. Preterea sepedictis canonicis duximus confirmandam ecclesiam de Corcellis et ecclesiam de Gislebervilla et ecclesiam de Bene cum omnibus pertinentiis quas habuerunt ex dono Johannis de Solinni, prout carta ejusdem Johannis testabatur. Et preterea ecclesiam de Bosco Ivonis, de dono Willelmi de Bosco Ivonis; et insuper heremitagium quod est in Ardena, cum nemore sibi pertinente, de dono Willelmi de Dusseio; et preterea xx solidos Cenomonensium in prefectura Abrincensi, de dono Hugonis comitis Cestrie, quorum cartas inspeximus. Et ut omnia prescripta predictis canonicis integra permaneant et illesa, eadem scripti et sigilli nostri munimine duximus confirmanda. (Original, sceau absent). XI. 1195. Protectio Ricardi regis. Ricardus Dei gracia rex Anglie, dux Normannie et Aquitanie, comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciis, vicecomitibus, senescallis, prepositis, baillivis et omnibus ministris et fidelibus suis salutem. Nos in protectione et manu nostra suscepimus abbatiam Sancte Marie de Monte Morelli cum omnibus pertinentiis suis. Vobis igitur mandamus et precipimus ut servetis, manuteneatis et protegatis dictam abbatiam cum omnibus rebus que ad illam pertinent sicut nostras res proprias et dominicas. Si quis autem presumpserit contra nostram ire voluntatem et canonicos predicti monasterii in aliquo molestaverit plenariam eis sine dilacione justiciam exhibeatis. Datum apud Sanctum Jacobum XXIII die martii anno sexto regni nostri. (Copie ancienne, papier). XII. 1210. Confirmatio episcopi Abrincensis Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gratia Abrincensis episcopus salutem in Domino. Ea que ecclesie dei data sunt tunc demum in possidendo majorem optinent (sic) firmitatem cum diocesani episcopi de cujus provintia sunt fuerint auctoritate firmata; unde notum fieri volumus universis nos domum canonicorum de Monte Morelli et omnia que eis collata sunt et in posterum justis modis conferentur sub nostra et ecclesie Abrincensis suscepisse protectione et collata approbasse, quantumque in nobis est, salvo jure episcopali et Abrincensis capituli, confirmasse. De quibus ea propriis duximus exprimenda vocabulis que possident: videlicet ex |