Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nos auctoritate et dignitate precellere, ut in hac urbe Romana, cuius tituli et diaconiae et parrochiae et parrochianorum paenitentiae per singulas regiones et suburbia nostris olim decessoribus ab apostolicis eorumque successoribus delegatae sunt, iuxta concilium Neocaesariense, in quo de cathedralibus presbyteris agitur, nulli presbytero in praesentia cuiuslibet uestri absque nostra permissione liceat sacra missarum solemnia celebrare nec generaliter baptismatis fontes, paschae scilicet seu pentecostes, sicut usque ad hoc tempus urbis huius consuetudo se habuit, absque nostra permissione uel uicini cardinalis audeat consecrare. Addentes etiam hoc, ut clerus cuiusque diaconiae, his exceptis, quibus cardinales diaconi praefuere, ad peragenda scrutinia et baptismata iuxta decessores nostros Alexandrum et Gregorium irrefragabiliter cum capellanis omnibus debeant conuenire.

4.

Honorius II. nimmt das Kloster S. Salvadore di Leno unter dem Abt Tedald in den apostolischen Schutz und bestätigt die Besitzungen und Rechte. (1125).

Privilegi concessi alla badia di S. Leno a. 1540 f. 46' Firenze Bibl. naz. (Nuovi acquisti n. 14) aus notarieller Abschrift, wie es scheint, von 1230.

Vgl. Gött. Nachr. 1903 S. 555 Nr. 3 Reg. aus dem Kopialbuch von Leno s. XVI f. 14 im Kapitelarchiv des Lateran.

Honorius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Tedaldo monasterii Leonensis abbati eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pię postulatio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata uires indubitanter assumat. Tuis igitur, dilecte in Domino fili Tedalde abbas, petitionibus annuentes, sancti Saluatoris monasterium, cui Deo auctore pręsides, sicut a prędecessoribus nostris in tutelam et protectionem apostolicę sedis susceptum est, nos quoque suscipimus, quod uidelicet monasterium a Longobardorum rege Desiderio in honorem domini Saluatoris et beati Benedicti patris nostri ędificatum cognoscitur. Statuimus enim, ut nulli ecclesiasticę seculariue personę liceat districtum ullum in locis quibusquam ipsius monasterii seu placitum absque abbatis licentia facere seu fodrum vel mansiones exigere. Abbas autem, ubicunque per eadem loca uoluerit, mercatum nemine con

Kgl. Ges. d. Wiss. Nachrichten. Philolog.-histor. Klasse 1908. Heft 2.

16

tradicente constituat uel edificet districtumque seruorum seu liberorum teneat nec episcoporum quenquam in prefato monasterio dicionem aliquam habere permittimus et missas publicas preter abbatis uoluntatem illic agere prohibemus. Confirmamus igitur eidem uenerabili monasterio possessiones priorum temporum, id est plebem sancti Ioannis, ecclesiam sancti Petri in Summo lacu, Campilione, Materno, Patinole, Cauunno, Cubiato, Gusiago, Casanoua, solarium in Brixia cum broilo usque in uiam orientis, cum ecclesia sancti Benedicti in Verona, Dale, Mucianum"), Paonem, Castrum nouum cum ecclesia sancti Andree, Milcianum, Goteningum cum ecclesia sancti Petri, sanctam Mariam in Mauriaticam"), Vstilianum, Curtem ruptam, Flexum, Fontanellam, Bucellanum, Turricellam, Carpenetulum, Gambaram cum ecclesia sanctę Marię, et aliam sancti Petri, et castrum Turricelle cum ecclesia sancti Andree, Pancianum cum ecclesia apostolorum Philippi et Iacobi et cum plebe sanctę Marię et sancti Sebastiani, decimam etiam ad idem Pancianum pertinentem, sanctum Vincentium, Fontanam latam, Cassium cum pertinentiis suis, Montem longum cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Georgii in Pontremulo), Talauurnum, uillam Laudem cum duabus partibus de Arcole. Pręterea quecunque prędia, quęcunque possessiones uel catholicorum regum uel aliorum fidelium legitimis oblationibus in presenti uestro monasterio pertinent siue in futurum largiente Domino pertinere contigerint, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre aut ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Decimas atque primitias predecessorum nostrorum autoritate monasterio uestro concessas nullatenus deinceps ab episcopis uel episcoporum ministris permittimus usurpari. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium siue basilicarum, ordinationes monachorum siue ceterorum clericorum totius abbatię, qui ad sacros fuerint ordines promouendi, a quo malueritis catholico accipiatis antistite. Obeunte te, nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint;

a) am Rande wiederholt von anderer Hand Dale. Mucianum.
b) am Rande S. M. Muratica.

c) am Rande Pontremulum.

electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat, qui profecto potestatem habeat castella et ecclesias faciendi, ubicunque uoluerit in terris ad prefatum monasterium pertinentibus. Piscarias ad ipsum monasterium pertinentes in fratrum usus omnibus modis confirmamus, ut nulli facultas sit eas inuadere aut quibuslibet occasionibus alienare. Vos igitur, filii in Christo dilecti, ut hac semper gratia digniores censeamini, Dei semper timorem in uestris cordibus habere satagite, ut quanto a secularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animę uirtutibus anheletis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, uicecomes, iudex aut ecclesiastica quelibet secularisue persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonę actionis percipiant et apud districtum iudicem pręmia ęternę pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Honorius catholicę ecclesię episcopus ss. BV.

[merged small][ocr errors]

.

Romanę ecclesię cancellarii, IIII incarnationis dominicę

Honorii secundi pape anno primo.

5.

Honorius II. beauftragt wiederholt den Bischof Petrus von Chiusi, die renitenten Mönche von Vivo zum Gehorsam des Camaldulenserpriors Johannes und zur Annahme der Regel von Camaldoli zu bewegen. Lateran (1126) März 17.

Kopie saec. XII Florenz Arch. di stato (Camaldoli 1143 marzo 17). Das Stück enthält den Bericht über die Streitigkeiten mit Kloster Vivo in der Diözese Chiusi, worüber Mittarelli Ann. Camald. III 60, der sich an Baroncini's Exzerpte hielt, zu vergleichen ist. Da findet sich auch das Reskript Honorius' II. und Celestins II. definitive Entscheidung kopiert, die mir bei meinen Nachforschungen in Florenz entgangen waren. Ich verdanke ihre Mitteilung unserm Freunde und

Kollegen Prof. L. Schiaparelli.

Das Jahr 1126 ergibt sich aus der Regierungszeit des Priors Johannes von Camaldoli, der im September 1126 Kardinal von Ostia wurde (cf. Mittarelli III 43).

Honorius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri P. Clusino episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Super fratribus illis monachis de Vivo miramur admodum et grauamur, quoniam per litteras nostras et per te atque per alios fratres totiens moniti, ad dilecti filii nostri I. Camaldulensis prioris redire obedientiam noluerunt, sed in sua potius proteruia contumaciter perseuerant. Quocirca fraternitati tuę iterato iniungimus, ut eos adhuc diligenter monere non desinas a), quatenus ad eiusdem subiectionem et obedientiam redeant et secundum beati Benedicti regulam et secundum generalem formam et institutionem Deo acceptę congregationis Camaldulensis deinceps uiuant. Quodsi etiam modo contempserint, sciant se ab excommunicationis uinculo nullatenus absolutos. Dat. Lat. XVI kal. april.

a) desinat.

6.

Innocenz II. nimmt die Kollegiatkirche S. Stefano in Prato unter dem Propst Ildeprand in den apostolischen Schutz, verbietet ohne des Propstes und seiner Nachfolger Erlaubnis in der Parrochie eine Kirche zu errichten, bestätigt die Zehnten und die Sepultur und andere Vorrechte. Lateran 1133 Mai 21.

Kopie im Ms. Concessioni giurisdizionali dei sommi pontefici etc. s. XIV ex. [B] und Kopie im Ms. Bolle e indulti pontificii; decreti vescovili s. XVI sq. [C], beide Prato Arch. capitolare.

Edd. Ughelli 2 III 331 = Migne Patr. lat. CLXXIX 177 n. 134. Regg. J. 5450. J-L. 7618. Ughelli's Text ist unvollständig. Ich gebe daher die bei ihm fehlenden Unterschriften aus C, da auch die Kopie s. XIV nicht vollständig ist. Vgl. Italia pont. III 136 n. 2.

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Ildeprando preposito ecclesie sancti Stephani de Prato eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Iustitiae et rationis ordo.

R. Ego Innocentius catholicę ecclesię episcopus ss.") BV. † Ego Gulielmus Penestrinus episcopus ss.

ss. fehlt hier und in der Folge.

† Ego Iohannes Hostiensis episcopus ss.

+ Ego [Conradus]") Sabinensis ecclesie episcopus ss.

+ Ego Iohannes tit. sancti Grisogoni presb. card. ss.

Ego Gerardus tit. sancte Crucis presb. card. ss.

† Ego Anselmus presb. card. tit.) sancti Laurentii in Lucina ss. † Ego Martinus presb. card. tit. sancti Stephani in Celio monte ss. † Ego Lucas presb. card. sanctorum Iohannis et Pauli ss.

† Ego Romanus diac. card. sancte Marie in Porticu ss.
† Ego Gregorius diac. card. sanctorum Sergii et Bachi ss.
† Ego Guido diac. card. sancte Marie in Via lata ss.

† Ego Oddo diac. card. sancti Georgii ad Velum aureum ss. † Ego Guido diac. card. sanctorum Cosmę et Damiani ss. Dat. Lat. per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, XII kal. iunii, indictione XI, incarnationis dominice anno MCXXXIII, pontificatus uero domni Innocentii pape II anno IIII.

[blocks in formation]

Innocenz II. nimmt die Klöster S. Michaelis de Plaiano und S. Michaelis de Salvenero unter den Aebten Maurus und Hugo in den apostolischen Schutz und bestätigt ihnen Besitz und Rechte und die Vallombrosanerregel. Lateran 1139 Mai 25.

Cornelii Margarini Thesaurus historicus vol. III f. 173 Rom Vat. Arch. Arm. LIV t. 3 ex registro congregationis Vallis Umbrosae in Urbe fol. 34.

Das Chartular von Vallombrosa, das sich noch im 19. Jahrhundert in S. Prassede in Rom befand, ist verschollen, vgl. Italia pontif. I 50; III 86. Unser Privileg für die beiden Vallombrosanerklöster in Sardinien kannten auch noch die Vallombrosanerschriftsteller Vinc. Nannini, Ambr. Genovini und Fulg. Nardi; cf. Italia pontif. III 87. Die von Nardi im Bull. Vallumbr. p. 14 gedruckte Urkunde ist JafféLoewenfeld entgangen.

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Mauro monasterii s. Michaelis de Plaiano et Ugoni cenobii s. Michaelis de Saluenero abbatibus eorumque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Desiderium, quod ad religionis pro

« AnteriorContinuar »