Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Missale procuravit (doc. 76, 77), a. 1463, denuo imaginem S. Bernardini in vexillo eorumdem Disciplinatorum pingi (doc. 79, 81) et a. 1496 ipsum vexillum refici curavit (doc. 90, 91). Sodalitium S. Bernardini a. 1537 unitum est antiquiori Confraternitati S. Andreae et Oratorium eidem Sancto dicatum apud ecclesiam S. Francisci supra memoratum accepit (1).

Ex his summatim tactis luculenter patet quanti momenti sint pro historia S. Bernardini documenta quae editurus sum.

Quod autem ad eorum editionem attinet, me omittere documentorum formularia et ineditis quaedam iam edita documenta sed non facile accessibilia me addere, ut cuique studioso praesto sint, lectorem monitum volo.

1. S. Bernardinus Senensis primum sacras conciones ad Perusinos habet.

[blocks in formation]

Alli 19 de setembre ]1425], in mercordi, comenzò a predicare e a dir messa in Peroscia frate Berardino de quillo de Siena, frate de santo Francesco della Oservanza, lo quale veniva da Asese; et dicevase che in Asese aveva fatto gran frutto, maxime de far pace con quelli che erano stati gran tempo in nimicizia: chi per la morte del padre, chi de' fratelli e chi de' figli; et diceva la messa e la predica in capo de la piaza nostra de Peroscia. E il primo di non fu aperta niuna butiga perfina che esso predicò, et ce fu moltissima gente: el giovedì se bandi che non fusse persona che tenesse aperta la sua botiga, nè manco facesse lavorare alcuno garzone o lavorante durante la ditta predica; et più che qualunche persona che non potesse usare per debito de Comuno o de special persona, che durante la predica e sonare de la campana de San Lorenzo dopo la predica non possano essere presi nè pregionati. Et sempre ce fu molta gente, signori e donne.

Alli 23 de setembre, in domenica, ce fu alla ditta predica, per quanto se iudicava o stimava, più de 3,000 persone. El predicare suo si era la sacra Scriptura, reprendendo le persone d'ogni vizio e peccato, et insegnando el vivere cristiano: poi comenzò a reprendere le donne delli strisci e concime del viso, delli capilli posticci e contrafatti, et de ogni lasciva portatura; et similmente li homini de tavolieri, carti, dadi et facce contrafatte et simil cose brieve incante; de modo che infra 15 di le donne mandaro tutti li capilli posticci, balzi da scuffie, e tutti li loro concimi nel convento de Santo Francesco; et similmente li homini ce mandaro dadi, carte, tavolieri et simil cose, che fuoro un gran numero de some.

(1) Vermiglioli, o. c. 25-30.

Et a di 29 de ottobre el ditto frate Berardino fece recare tutte le ditte cose diabolice in piaza, et li fece fare como uno castello de legniame fra la fonte de piaza e il vescovato, nel quale ce mise tutte le preditte cose, et poi ce fece ataccare el fuoco la dominica, che fu a dì 30 (sic) (') del ditto, cioè ditta che fu la predica; et fu si grande el fuoco che non se poria dire nè acontare; et nel ditto fuoco se arseno cose de grandissima valuta, et fu si gran furia de homini e donne per scansarse dal ditto fuoco, che stette a pericolo de perirce de le gente, si non fusse stato lo aiutorio grande delli citadini. Et alla ditta predica ce fu uno numero infinito de persone.

Graziani, Cronaca, in Archiv. Stor. Ital. t. XVI, part. prima, Firenze 1850, p. 313-4. Cf. etiam Diario di Antonio dei Veghi, in Cronache della città di Perugia, ed. A. Fabretti, vol. II, pag. 5, Torino 1888.

Dicto millesimo [1425] die mercurii XVIII[I]... (2) Frater Berardinus de Senis... [venit?] Perus[ium] ad predicandum in platea et... [illo?] die apparuit miraculum in contrata Pastini porte s. Angeli, videlicet quod virgo Maria et eius filius plorabant, et totus populus ivit. Qui fr. Berardinus multum populum perusinum reduxit et extimatum fuit quod in die dominico in platea fuerunt xxx miliaria personarum. Post deinde iudicatum fuit per multos quod in tali dominicali fuerunt LXXXX miliaria personarum. Et totus populus fuit conversus in benefaciendo. Et die XXVIII octubris omnes domine dederunt dicto fratri earum treccias et baccos capitis causa conburendi, et dicto die conbuste fuerunt in platea ante fontem cum omnibus taboleris, schachis, cartis, tasillis; et die Omnium Sanctorum conbuste fuerunt omnes taescie (?) et omnia arma campii et pennones tubarum sotiatatum Perusi in campo bestiarum, videlicet in feloncia, videlicet in campo prelii veteri. Deinde facte fuerunt omnes paces in civitate et comitatu Perusii de morte hominis et omnibus aliis voluntarie, et Priores Perusii diputaverunt tres pro porta ut invenirent habentes odium.

--

Archiv. Notar. Perusin. Acta ser Francisci Nicolai, fascicul. 1425, fol. 1r., nota in margine.

2. Statuta sancti Bernardini.

1425, 4 novembris.

Cupiditatis atra vorago sic mortalium mentes obtusit, quod domos dyabolo dedicarunt et in eisdem altaria erexerunt: paraverunt enim 5 domos et tabuleria ad ludendum cum taxillis, sicut etiam ad ludendum cum naybis, et ibidem domini nostri Iesu Christi et gloriose virginis Marie et omnium Sanctorum nomen assidue maledicitur. Unde sicut in ecclesiis et altaribus Deo dedicatis benedicitur assidue nomen domini

(1) Eo anno dies dominicus venit die 28 octobris, ut sequens documentum recte habet. Quo die fositam S. Bernardinus his concionibus finem posuit. (2) Laceratio in membrana.

nostri Iesu Christi, sic in talibus domibus et altaribus dyabolo dedicatis dyaboli nomen frequentissime invocatur, et nomen gloriosum Iesu Christi Salvatoris nostri, glorioseque virginis Marie et omnium Sanctorum nomen maledicitur; ex quo ira Dei, et merito, venit in populo christiano, propter quam terremotus, pestilentie, fames, guerre, scismata, scandala 5 infinita creverunt in populo christiano, quem Altissimus non quidem auro vel argento sed carne et sanguine cum durissima passione filii sui domini nostri Iesu Christi redemit. Qui pietate motus novissime misit servum suum fratrem Bernardinum de Senis, Ordinis Fratrum Minorum, ut divinis monitionibus predicando populum, qui ambulabat 10 in tenebris, reduceret in lucem veram; gratiaque Dei sic diffusa est in labiis huius a Deo missi qui populum perusinum ad vitia extirpanda disposuit, et ipsum ad viam salutis mira exhortatione perduxit. Ideo spectabiles viri: Baldus Mathei, Guidus Pauli, Angelus Andruccioli, Iacobus Ciutii, Nicolaus Albergutii, Uguitionus Boccii, Azius Celloli, 15 Americus Angeli, Christoforus Petri Tanoli et Gilibertus Bartholomei, Priores artium civitatis Perusii, mandato R.mi in Christo patris et d. A. (1) episcopi Portuensis, tunc Legati de latere in civitate Perusii, inherendo doctrinis eiusdem venerabilis servi Iesu Christi, volentes extirpare horrenda vitia, que creverunt in populo perusino, 20 videlicet vitium maledicendi dominum nostrum Iesum Christum ac nomen gloriose virginis Marie et Sanctorum Dei et dicendi blasphema verba et detestabilia sacramenta, ac ludum taxillorum et nayborum, sceleratissimasque luxurias nature contrarias penitus evitare, propter cuius sceleratissime luxurie nepharios actus iam Deus ira commotus 25 civitates cum habitantibus sulphure et igne consumpsit, ut sanctarum Scripturarum testimonio comprobatur, sacrilegosque coitus cum monialibus fugare, usurariamque pravitatem nature et Deo horrendam de civitate et comitatu Perusii penitus abradicare dyabolicaque prelia antiquissimo abusu maligna instigatione inducta in civitate Perusi penitus 30 tollere et omnes alias abusiones, per quas Deus provocatur ad iram et homines ad paupertatem deducuntur; ad dicta vitia tollenda leges condiderunt, que cum viderentur in aliquibus rigorose et gravi austeritate in observatione fore impossibiles, [ne?] viderentur observatione difficiles:

Nos Petrus (2) Dei et apostolice Sedis gratia Archiepiscopus Cre- 35 tensis, in civitate Perusii pro sanctissimo d. nostro Martino divina providentia papa quinto et sancta Romana Ecclesia Gubernator cum plena potestate Legatus de latere, cupientes ex ipsis legibus detrahere quicquid

(1) Antonius Corrarius (Correr) 24 feb. 1407 Mothonen. in Graecia et 31 martii eiusdem anni episc. Bononien. electus; promotus ad cardinalatum a. 1408 cum tit. S. Petri ad vinc., 1409 ad Portuen. et a. 1431 ad Ostien. episc. translatus, † 1445 (Eubel, Hierarchia, 12, 31, 36, 37, 141, 352).

(*) Petrus Donatus, notarius apostolicus, a. 1415 eligitur archiep. Creten.; 25 oct. 1425 fit gubernator Perusiae, die 5 dec. eiusdem anni ad Castellan. (Castello) et a. 1428 ad Paduan. episcopatum transfertur, ubi obiit a. 1447 (Eubel, Hierarchia, 12, 171, 216, 386).

earum observationi posset visibiliter obviare, ut sic nullus deibceps sinister interpres quod antea salubriter erat institutum per exquisitas vias obliterare conetur, habita super hoc cum nonnullis iurisperitis matura deliberatione, rigorem illum curavimus mitigare et quedam ex ipsis 5 superflua resecare. Emendatas itaque leges tradimus quas inviolabiliter precipimus observari, et pro faciliori doctrina eas sub congruis rubricis collocare, ut infra patet his scriptis.

10

Quod nullus retineat ludum, vel patiatur ludi, vel quod aliquis ludat in sua domo vel aliis suis locis ad tabulas, nec ad aliquem alium ludum taxillorum nec ad naybos. Capitulum primum (1).

Ad extirpandum vitium dyabolicum quod ludus taxillorum et etiam ludus nayborum vulgariter nuncupatur, inherendo doctrine fr. Bernardini de Senis Ordinis Minorum humilis servi Iesu Christi et cupientes dicta vitia extirpare de populo perusino, hac Deo ama15 bili lege, favente domino nostro Iesu Christo perpetuo valitura, statuimus et ordinamus quod de cetero nullus audeat retinere aut pati quod lu datur ad ludum taxillorum cum tabulis vel sine tabulis nec ad ludum nayborum in civitate aut burgis vel suburgis aut in comitatu Perusii, in domo vel campanna, claustro vel lodia propria vel conducta vel com20 modata seu precario vel alio titulo concessa, aut in qua quovis titulo aut sine titulo habitaret, aut in qua retineret per se vel alium hospitium vel tabernam, nec ante ipsum hospitium vel tabernam, aut in fundo seu campo vel orto vel vinea suo vel sua, sive quem aut quam coleret vel laboraret aut ad laboritium teneret, nec in apotheca vel 25 fundico in qua vel quo artem suam aliquam seu mercantiam exerceret, nec in bancis quas teneret seu quibus uteretur ad sedendum vel pro exercitio mercantie vel cambii vel alterius artis iuxta ipsam apothecam vel fundicum. Et qui contrafecerit pro qualibet vice in L libris denariorum Camere Massariorum comunis Perusii solvendorum condemnetur 30 per d. Potestatem civitatis Perusii vel alium officialem qui contra tales delinquentes iurisdictionem aut cognitionem haberet. Et dictus d. Potestas vel alius officialis habeat a Massariis comunis Perusii absque alio precepto vel mandato medietatem dicte pene, quam venire fecerit in Comuni, si per inventionem suam vel suorum officialium talis contrafaciens fuerit 35 repertus.

Si vero alius accusaverit, habeat a dictis Massariis d. Potestas tertiam partem eius quod venire fecerit in Comuni, et aliam tertiam partem habeat accusator. Et inherendo veteri statuto de materia loquenti statuimus quod talis domus debeat discooperiri et discoperta stare de40 beat per annum nec redimi possit aliquo precio. Et si Potestas vel alius officialis, qui de maleficio cognoverit, neglexerit ipsam discooperiri facere, puniatur tempore sui sindicatus in L libris denariorum, que pena retineri debeat per Conservatores monete civitatis Perusii de ipsius salario. Et insuper talis qui sic ludum tenuerit vel passus fuerit quod

(') Dein in codice repetitur: Nos Petrus... Romana Ecclesia Gubernator etc.

ludatur in aliquo locorum suprascriptorum contra hanc nostram prohibitionem, perpetuo sit infamis infamia iuris et facti auctoritate presentis legis.

Et si quis ita deditus fuerit in profundum malorum quod bis fuerit condempnatus vel punitus de tali retentione ludi vel quod passus fuerit 5 bis, ut supra, aut etiam forte non esset condemnatus, sed ob dictam causam ante condemnationem penam predictam solverit Massariis comunis Perusii, non solum perpetuo sit infamis, si etiam sibi ius non reddatur in civili vel criminali, et statim per Camerarium et notarium artis in qua esset matricolatus, debeat cassari et cancellari de matricola artis 10 in qua esset descriptus, et in illa vel aliqua alia alicuius artis numquam possit describi et ad nullum officium civitatis possit eligi vel admitti, vel illud exercere in civitate vel comitatu Perusii.

Volumus insuper quod quilibet possit esse accusator vel denunciator et eius nomen teneatur sub silentio, et habeat a Massariis comunis 15 Perusi tertiam partem dicte condemnationis, dummodo probetur denunciatio seu accusatio per duos testes fide dignos de visu. Et insuper volumus quod Potestas et quicumque alius officialis civitatis Perusii, qui nunc vel in futurum cognitionem habebit de predictis, debeat rimari facere per suos officiales et familiares per civitatem, burgos et suburgos 20 Perusii pro ludentibus et ludum actinentibus; et etiam possit licite et impune domos intrare ubi crederent ludentes stare ad ludendum. Et quos invenerint publice ducere teneantur et debeant ad eorum palacium et ab eis fideiussores non recipiant, nisi postquam eos ad palacium duxerint et eos condemnent, et postquam fuerint condemnati eos ad sol- 25 vendum compellant. Volumus insuper quod, ut contrafacientes huic nostre legi facilius denuncientur domino Potestati vel alteri officiali cognitionem habenti, firmum remaneat statutum vetus positum in tertio libro statutorum comunis Perusii, in § CLXXXVII.

30

De blasfemantibus vel maledicentibus Deum et Sanctos. II. Quoniam intollerabilium scelerantia peccatorum patientiam (1) divine pietatis attediat et obstinata vitiorum malignitas iustitia[m] provocat ad vindictam, ne propter blasphemias et maledictiones et iuramenta inhoneste et irreverenter facta, quibus homines Creatorem suum per membra humanitatis dilacerant, statuimus et ordinamus, quod quicum- 35 que tante iniquitatis et superbie et tam nequam extiterit quod dominum Deum nostrum sub quocumque nomine trium personarum vel eius matrem virginem Mariam vel Sanctos vel Sanctas Dei quoscumque maledixerit: si maledixerit Deum, vel dicendo: maledetto sia Dio, vel matte sia Dio, vel dixerit: sconfitto sia Dio, vel dixerit: io ne fo le fiche a 40

[ocr errors]

(1) Cod. per attinentia, sed Rubrica XV: De blasfemantibus vel maledicentibus Deum vel beatam virginem Mariam etc. tertii libri voluminis statutorum co. munis Perusii», habet: Quoniam intollerabilium scellerantia peccatorum patientiam divine pietatis actediat et obstinata vitiorum malignitas iustiam provocat etc.

« AnteriorContinuar »