Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FR. NICOLAI DE FARA

EPISTOLAE DUAE

AD S. IOANNEM DE CAPISTRANO

(Accedit Fr. Iacobi de Reate ad eumdem epistola)

Quamquam vita s. Ioannis Capistrani digna Sancto adhuc desideratur, eius tamen gesta nemo est qui ignoret (1). E contra pauca scimus et quidem confusa de ipsius comite atque scriba Nicolao de Fara. Unde non erit superfluum, si hac nactus occasione, de ipso aliqua nova libem.

Et primo quoad locum originis. Penes omnes auctores semper dicitur de Fara (2). Terra haec absque dubio est Fara Theatina (idest Fara filiorum Petri) in Aprutio, quia in margine superiore primi folii codicis Bibliothecae Estensium Mutinae K. 6. 43, quondam Conventus S. Andreae Theate, ipse scripsit: Iste liber est ad usum fr. Nicolai de Fara Theatini (3). Apud Waddingi Annales (*) legitur

[ocr errors]

(1) Litteraturam de s. Ioanne a Capistrano alia vice notavi apud hoc AFH XI, 97. Hic addere gaudeo quod: Vita S. Io. a Capistrano Impressa nel inclita citade de Como nel anno del Signore M.CCCC.LXXVIII, a di Venere XVI aprile, quae deperdita lamentabatur apud Rassegna Abruzzese, an. I, 284, reperire potui penes Bibl. Nation. Mediolani, sign. AN. XI, 30. Alia vita inedita, saec. XVI, eiusdem sancti, per Fr. Dionysium Pulinari de Florentia, asservatur in MS. conventus O. F. M. Iacherini, et describitur a P. Sat. Mencherini: Pulinari Dionisio, Cronache dei Frati Minori della Provincia Toscana, Arezzo 1913, p. xxivss. Est eadem vita quae recensetur a G. Mazzatinti, Inventarii dei MSS. delle Bibl. d'Italia, II, Forlì 1892, p. 241, in cod. Bibl. Guarnacci Volaterris, n.o 6147, falso tributa Nicolao de Fara. Cf. infra, p. 387. Eadem Vita del Beato Giovanne de Capistrano scritta esattamente et profusamente da autore di quel tempo... copiata da un antico libro (latino) existente in un convento de' Frati Minori dell' Osservanza della città dell'Aquila, invenitur in Cod. VIII, B. 19 Bibl. Nat. Neapoli. Vita est anonyma (cod. chartaceus in-4, saec. XVII), pp. 88, capit. 12; incipit cum prologo: Nel nome del Signore etc. I vani consigli de' mortali etc. Erronee dicitur esse ex latino translata cum italice exarata fuisse statim appareat.

(2) Cf. Fr. Marianus de Florentia, Compendium Chronicarum in AFH IV, 133; seorsim, p. 116; et alii auctores qui in nota citantur.

(3) Codex iste describitur a P. Seraphino Gaddoni in hoc AFH IV, 115 ss. Ipse magis quam copia fidelis et authentica mihi videtur autographus s. Io. Capistrani. (*) Ed. 2., vol. IX, 67. Item apud Hermann Amandum:

Capistranus triumphans, Coloniae 1700, p. 629.

qucque eius pronomen: Nicolaus de Fara, cognomento Tellus. Ex quo patet quod subscriptio ab ipso aliquoties usitata, Frater Nicolaus de Capistrano, sensum habet deditionis ad s. Ioannem de Capistrano; id quod apertius percipitur ex eiusdem epistola missa fratribus ipsius Provinciae. ubi subsignatur: Frater Nicolaus de Capistrano seu de Fara (1). Et ideo neque de terra Capistrani amplius censendus, ut aliqui autumarunt (2), neque Nicolaus Capistranensis a Nicolao Farensi aliquo modo distinguendus.

Porro in codice V. F. 18. Bibliothecae nationalis Neapolis, alia Farensis invenitur epistola (3), hucusque ignota, data ex Aracoeli die 21 martii fratribus suis germanis, quos nobiles et egregios viros appellat; quaque apud ipsos se excusat de diuturno suo silentio, nam parvo exacto tempore, communi genitrici Mediolano scripserat de suo ingressu in seraphicam religionem. Hoc fuit, dicit illis, non vivendi egestate vel animi disperatione sed virtute Dei me cogente. Et hoc quidem primo ardenti desiderio; et postmodum cum Hierosolymis rediret et procella evenisset maxima, ipse solus, emittendo voto religionis, certum evasit naufragium. Unde rogantur fratres hoc non aegre ferre, sed de bona vita gaudere; nuptias feliciter eis optat, cum sobole iucunda humanioribus litteris piisque lectionibus mox instruenda. Demum commendat matrem, et ut eam consolentur rogat ut omnem impendant operam.

Epistola praefata non habet anni indicationem, sed potest suspicari hoc accidisse anno circiter 1424, quo tempore Capistranus Aprutium Theatinum peragravit et nonnulla loca pro familia Observantium recepit (). Quidquid est de hac probabilitate, Fr. Iacobus de Reate scribit Capistrano, ut sibi salutet Fr. Nicolaum de Capistrano suum filium spiritualem ("); et ipse Capistranus rescribens civibus cuiusdam civitatis, gratulatur eis de ipsorum religioso fervore: quem saepe audieram a filio meo observantissimo fratre N. conterrigena nostro (®).

(1) Vide infra p. 385, n. 1 et titulum alterius epistolae apud Wadding, ad an. 1451, 15. (2) Vide P. Ger. Costa, Il Convento di S. Angelo di Ocre

e sue adiacenze, Aquila 1912, p. 165, nota 2a

(3) Quod haec epistola anonyma sit Fratris Nicolai, deduxi ex eo quod est autographa, et assueta recurrat mentio de tabellariorum penuria. Vide exordium aliarum epistolarum sequentium, p. 385, 390.

(4) Cf. Franc. Savini, Septem dioeceses Aprutienses medii aevi in Vaticano tabulario, Romae, typ. Senatus, 1912, p. 342; ubi duae referuntur bullae (ann. 1422 et 1424) Martini V ad Episcopum Theatinum, quatenus diversa cedat loca Fratri Ioanni de Capistrano pro Fratribus de Observantia.

(5) Haec epistola autographa Fratris Iacobi, tertio loco hic edetur e Reliquiario Capistrani. In ipsa gratulatur de Capistrani supernali apostolatu, quem noscere asserit ex epistola sibi missa a nostro Fr. Nicolao, nunc deperdita. (6) Haec Capistrani epistola invenitur in hoc AFH IV, 121.

Iuxta testimonium ipsius Fratris Nicolai in prologo Vitae (1), quam de S. Capistrano texuit, ipse sex annis eum comitatus est, ab anno nempe 1450 usque ad obitum. Eius peregrinationis sex annos comes individuus fui, qui secum Italiam, qui secum Alemaniam, qui secum Bohemiam, qui secum Poloniam peragravi». Inter epistolas Capistranensis, quandam invenio epistolam Vicetia die 25 ianuarii 1451 missam cuidam religioso sui ordinis, ut Vicetiae proximam praedicet quadragesimam, cum Venetiis eamdem praedicationem ipse esset facturus (2). Religiosus ille destinatarius Nicolaus noster est, ut clare patet ex aliis duabus epistolis de eadem materia, editis apud hoc AFH (3); ubi, sicut in ista, s. Ioannes laudat eum tamquam virum eruditum et probatum: qui et morum gravitate et conversationis exemplaritate et litterarum culmine divinarum, humanarumque peritia praeditus. Nicolaum fuisse magnum praedicatorem, Fr. Marianus testatur; itemque satis innuitur ex iis quae de praedicatoribus diiudicat in decursu istarum duarum epistolarum. Ceterum Capistranus revera praedicavit Venetiis quadragesimam anni 1451 (); non tamen Nicolaus Vicetiae, quia iste die 10 aprilis 1451, adhuc quadragesima decurrente, scribebat Venetiis vulgarem epistolam ad confratres Aprutiorum, de mirabilibus quae circa Capistranum illis diebus accidebant (").

Post pascha illius anni, 25 aprilis, Fr. Nicolaus Capistranum comitatus est ultra montes per Alemaniam atque Hungariam, tamquam socius ipsius et scriba. Ut talis, de rebus hoc in apostolatu a Sancto

(1) E. Hocedez, S. I., Nicolai de Fara praefatio in vitam S. Ioannis a Capistrano, apud Anal. Bolland., XXIII (1904), 320-24; cf. AFH III, 144 ss. (2) Reperitur penes Collect. MS. Aracoelitanam opera Capistrani continentem, tom. V, vol. III, pag. 96. (3) Vol. IV, p. 120-121.

[ocr errors]

(1) Cf. Cristoforo da Soldo, apud Muratori, Rer. Ital. Script., XXI, 865: Il martedì anzi giorno (il Capestrano si parti da Brescia) ed andò a Mantova, da Mantova a Venezia, e li predicò tutta la Quaresima. Passata la Quaresima si parti ed andò in Alemagna dall' Imperadore; AFH XI, 295-8.

[ocr errors]

(5) Epistola haec Fr. Nicolai incipit: La singulare affectione etc. Scripta in Venetia a dece di de aprile MCCCCLI. Reperitur anonyma penes Cod. XIII, F. 39, foll. 34-37 Bibl. Nat. Neap., quondam Fr. Baptistae de Aquila, ubi sequitur immediate post sequentem epistolam eiusdem Fr. Nicolai cum hac introductione: Et un'altra lettera quale volse precedere ad questa altra, et scripta in Italia, ad Venetia; quale narra de facende grandi facte per Italia, scripta ad 10 de aprile 1451. La singulare affectione etc.›. Ex hoc innuitur utraque epistola esse eiusdem auctoris. Item tenet A. Poncelet S. I., qui hunc codicem descripsit in Anal. Bolland., vol. XXV, 1911, p. 198; itemque G. B. Festa in Bullettino della R. Dep. Abruzzese di Storia Patria, an. II, puntata III, 1911, p. 11s., 38-40, ubi edita est ex Cod. 37 Bibl. Nat. Romae, quondam conventus s. Angeli de Ocre. Ceterum non potest esse nisi Fr. Nicolai, quia Fr. Ioannes Taleacotius, cuius in citatis codicibus adsunt etiam epistolae, nondum ad venerat in Capistrani comitatu.

mirabiliter patratis, datis litteris, fratres italicos fideliter et frequenter certiores fecit. De quibus litteris tres tantummodo hucusque nobis notae sunt, videlicet:

1.a Reverendis in Christo patribus [Provinciae S. Bernardini] incipiens: Quotiens tabellariorum facultas praestatur etc. Ex Vienna, XVI iunii [1451]. Hanc epistolam scriptam latino et vulgari italico permixto, longum sequitur additamentum, incipiens: Praeterea, reverendi mei patres, pensava de mandare questa lettera jà sono più di etc. Ex inclita urbe Viennensi, 9 iulii 1451. Vester indignus servulus frater Nicolaus de Capistrano minorum minimus manu festina (1).

2.a Reverendis in Christo patribus fratri Iacobo de Marchia, fratri Nicolao de Auximo, ceterisque guardianis et fratribus eiusdem provinciae Marchiae suis praeceptoribus colendissimis fideliter obsignetur. Incipit latine: Cogit me singulari tua erga me benevolentia etc., inde sequitur vulgari eloquio: Havendo noi abandonato Italia, etc. Ex Vienna, 4 iulii 1451. Vester qui supra Nicolaus filius indignus (*).

3.a Dilectis in Christo patri Ludovico Senensi Vicario, guardianis ceterisque fratribus Florentinae provinciae. Non maius, dilectissimi fratres, nobis percipiendum erit gaudium etc. Datum in residentia Viennensi, 24 iulii anno 1451. Fr. Nicolaus de Fara, Capistrani secretarius (3).

Porro anno 1455, in Pentecoste, celebrandum erat Bononiae in conventu S. Pauli in Monte capitulum generale Cismontanorum de Observantia (*). Et quia hoc anno coepit magister Iacobus de Mozzanica, Generalis Minister Minorum, Fratres eiusdem Ordinis de Observantia valde molestare, nisus infirmare provisionem Bullae Euge

(1) Edidit Festa in citato Bullettino, p. 40-49, et ex eodem codice Ocrensi. Edita fuit etiam a Salv. Massonio, Della maravigliosa vita... del B. Giov. di Capistrano, Venezia, Borgiallo, 1627, pp. 152-164, ubi asseritur directa « Al P. Ministro della Provincia di S. Bernardino et alli Padri di essa ›. Manuscripta asservatur etiam in Bibl. Nat. Neapolitana, Cod. VIII, B. 35, quondam conventus S. Iuliani prope Aquilam, et Cod. XIII. F. 39, ubi subsignatur: Vester indignus servulus frater Nicolaus de Capistrano seu de Fara minimus manu festina. (2) Edidit Lud. Frati in Miscell. Franc., III, 7-13, ex MS. miscell. Bibl. Univ. Bononiae, no 12. Ipsa quoque invenitur in Cod. 172 eiusdem Universitatis, quondam S. Pauli in Monte; cuius adest copia in vol. XI de eruditis miscellaneis Antonii Tioli, penes eandem Universitatem. In hoc codice auctor se subscribit: Vester indignus filius Fr. Nicolaus consotius et scriba Reverendissimi patris Fr. Io. de Capistrano.

(3) Invenitur ap. Wadding, XII, 85-87; Acta Sanct., octobr. X, 330-32; Analecta Franc. (AF), I, 49-56.

(*) Cf. Fr. Marianus, Compendium Chronicarum in hoc AFH IV, 134, et seorsim p. 117; Chronica Fr. Nic. Glassberger in AF II, 352; Wadding, XII, 287 etc.

Archivum Franciscanum Historicum. AN. XV.

25

nianae » (1) a Fratre Ioanne de Capistrano principaliter impetratae (*); eum capitulares omnimode eligere satagebant in Vicarium generalem, ut causam familiae magis posset defendere. Capistranus hoc sciens, et nullo modo volens de partibus illis ultramontanis redire, litteras ad ipsum capitulum destinavit per fratrem Nicolaum de Fara; qui sibi commissa magnifice adimplevit, et de gestis in ipso capitulo aliisque rebus religiosis atque politicis Italiae, duabus epistolis ad ipsum Capistranum refert, maxima perspicacia.

Praefatas epistolas reperi in Reliquiario S. Ioannis conventus oppidi Capistrani. Ipsae sunt originales, exaratae ab ipso auctore: unaquaeque in folio duplicato papyraceo; mm. 295X225, gothico cursivo, plenis lineis. Utraque de eodem subiecto agunt, sed altera longior evasit, quia prima festinanter scripta; ceterum invicem illustrantur ac complentur (3).

Textum epistolarum fideliter exemplavi et annotavi. Moneo autem litteram H pro autem (*), frequentissime ab auctore usitatam esse, quod siglum ad agnoscenda alia ipsius opera anonyma et autographa poterit inservire. In epistola secunda, evanescentia caracterum vel papiri consumptione, non omnia legere potui, quae punctationibus significavi.

His Nicolai epistolis adiungo epistolam alteram, pariter ineditam et autographam Fr. Iacobi de Reate (5) ad s. Ioannem, desumptam ex eodem Reliquiario et pari modo exaratam ac transmissam. Et hoc ideo facio, quia illa quae circa Fr. Nicolaum disserui et quae ipsius epistolae de Capistrani apostolatu referunt, sat probat illustratque.

Capitulo Bononiensi expleto et visitata provincia S. Bernardini, Fr. Nicolaus de Fara ad quam multos detulerat codices), in Hungariam reversus est, ubi simul cum Capistrano pro cruciata non modicum laboravit, usque ad victoriam cruce signatorum, habitam Nanderalbae (Belgradi) 21 iulii 1456 (). Parum post, idest 23 octobris

(1) AF II, p. 351.

(2) B. Bernardini Aquilani, Chronica Fratrum Min. Obs., ed. L. Lemmens, Romae 1902, p. 60ss.

(3) Wadding eas cognovit, ut apparet ex aliquibus verbis textualiter relatis 1. c., e secunda epistola, etsi parum fideliter.

(*) Iuxta usum scripturae anglo-saxonicae; cf. Reussens, Eléments de paléographie, Louvain 1899, p. 56.

(5) De Fr. Iacobo de Reate seu Romano loquitur Wadding, ad an. 1439, no 61, et 1453, no 34. Adest in Reliquiario praedicto etiam altera ipsius ad Capistranum epistola, quam cum nil novi contineat praetermisi.

(6) Cf. p. 404-5. Cf. etiam p. 392, 402, 404-5.

(7) De hac victoria Nicolaus noster scripsit etiam relationem epistolarem ab ipsomet citatam in Vita Capistrani (apud AA SS oct. X, 270a) nobis hucusque ignotam.

« AnteriorContinuar »