Imágenes de páginas
PDF
EPUB

uti videtur, saec. XVIII legitur: N° 1°. Bolla di Allesandro IV. data l'anno 1256 in favore del monastero di S. Maria Castellana : Sembra sia S. Maria detta de Popula donata alle monache dal vescovo e canonici di C. di Castello l'anno 1223. In questa Bolla il sopradetto Pontefice gli conferma il possesso di detto luogo con le sue adiacenze e beni che possedono ed altre cose, come può vedersi da chi la vuol leggere.

Confirmat haec bulla Alexandri IV omnia privilegia monasterii S. Mariae Vallis Gaudii prope Civitatem Castelli et repetit quod in citata nota dorsali omittitur bullam datam eidem monasterio a Gregorio IX, Laterani 31 ian. 1228, unacum duobus instrumentis episcopi fundationem et exemptionem concedentis. Tria haec documenta inserta maioris momenti sunt ipsa bulla Alexandri, quippe quae ad originem ipsius monasterii nos reducunt.

In priore documento Iohannes episcopus Castellanus cum sui Capituli assensu concedit Fratri Ambrosio procuratori Card. Hugolini ecclesiam et locum Vallis Gaudii prope Civitatem Castellanam ad construendum ibidem monasterium monialium, quae vivunt iuxta formam vitae eisdem a Card. Hugolino traditam. Omissa nota chronologica aliisque formalitatibus, sequitur immediate, sine nomine episcopi concedentis, documentum alterum supradictis monialibus ordinis S. Damiani directum, quo episcopus ob reverentiam sanctissimi patris domini Gregorii pape VIIII exemptionem aliaque consueta concedit. Post hoc apponitur nota chronologica, deinde habentur nomina testium. Quae quidem nota chronologica sic sonat: Actum in Civitate Castellan. anno domini MCCXXIII, indictione XI, IIII kl. iulii 28 iun. 1223).

Patet autem hanc notam documento alteri, cui apponitur, applicari non posse, cum in eodem Gregorius IX ut papa iam commemoretur. Nec error amanuensis supponi potest, nam et indictio XI apposita correspondet anno 1223. Cum vero ex altera parte hanc notam fictitiam vel leviter scriptam esse praesumere non liceat, restat ut eam priori documento adscribamus. Extensor igitur bullae Alexandri vel forsan ipsius Gregorii sat confuse processit. Stabilito igitur tempore fundationis monasterii uti apparet ex priore documento, 28 iun. 1223, videamus quodnam tempus assignandum sit documento alteri episcopali.

Bulla Gregorii IX duo instrumenta episcopalia subnectens data est 31 ian. 1228. Oportet igitur, ut et secundum instrumentum ante hoc tempus exortum sit, et post electionem Gregorii IX in eo iam commemorati, factam 19 martii 1227. Cum autem episcopus Iohannes eodem anno successorem iam habuit, ipso mortuo, circa medium a. 1227 documentum alterum exortum esse videtur.

Quare vero hic duo habemus instrumenta episcopalia pro unica fundatione monasterii, cum in Registro Card. Hugolini unicum instrumentum (1) pro tali occasione provideatur? Nervus quaestionis in altero, ut mihi videtur, reponitur documento, ubi nempe episcopus confitetur se privilegium ob reverentiam Gregorii IX concedere. Anno 1223 sola fundatio nuda concessa erat, et nonnisi Gregorii IX accessu ad thronum pontificium, accedente forsan ipsius Pontificis invitatione, exemptio etiam datur plena, ita ut emanata Gregorii IX bulla totum fundationis negotium tandem absolveretur. Uti iam dixi, in documento altero nomen episcopi omittitur, ex qua circumstantia in ambobus instrumentis stricte inter se colligatis de eodem episcopo (Iohanne) agi deduci potest. Revera in bulla Gregorii IX concessio tum fundationis tum libertatis (exemptionis) Iohanni adscribitur. Is ergo non obiit a. 1226, ut legitur apud Gams (2) et eum hac in re exscribentem Eubel (3), sed nonnisi post Gregorii IX electionem, et ante finem a. 1227, quo alius iam occupat sedem Castellanam.

Sed ecce nova difficultas ex priore documento episcopali exsurgens. Episcopus Iohannes concedit in perpetuum tibi fratri Ambrosio procuratori venerabilis patris domini Hugonis Ostien. et Velletren. episcopi vice ac nomine ecclesie Romane recipienti ecclesiam... ad construendum ibidem monasterium in honore gloriose virginis Marie... Similiter in bulla Gregorii IX concessio facta fuisse dilecto filio fratri Ambrosio narratur. Quis est iste Fr. Ambrosius, qui anno 1223 est procurator Card. Hugolini in negotiis Clarissarum, recipiens nomine ecclesiae Romanae fundationem novam? Est quaestio non parvi momenti pro Clarissarum initiis. Tres Fratres, quibus nomen Ambrosius erat, circa hoc tempus novimus, Fr. Ambrosium Ord. Cist., Fr. Ambrosium testem in documento episcopali dato Camerini pro monasterio S. Severini 16 iun. 1223 et Fr. Ambrosium de Massa, O. F. M. (*).

Incipiamus ab ultimo, quem ob rationes chronologicas excludendum censemus. Fr. Ambrosius de Massa mortuus et sepultus est Urbevetere. Ipsius Processus canonizationis institui conceditur a Gregorio IX, 8 iun. 1240 (5). Iam eo tempore processus tales seu inquisitio in vitam et miracula, statim fere post mortem institui solebant,

(1) AFH V, 196.

(2) Series episcoporum, Ratisbonae 1873, 683.

(3) Hier. cath. I, 190.

(*) Quartus etiam Fr. Ambrosius habetur, qui in documento positionis lapidis primarii ecclesiae Clarissarum Ianuensium, 21 dec. 1228, commemoratur ut testis: Fr. Ambrosius operarius eiusdem ecclesie. Misc. Franc., III, 96. Sed nulla adest ratio ob quam hunc esse Fr. Ambrosium documenti Civitatis Castelli credamus.

() Bull. Franc. 1, 280.

uti exemplum S. Francisci, S. Antonii, S. Clarae, S. Elisabeth, B. Simonis a Colazone clare monstrant. Quod vero hoc idem Ambrosio Massano accidit, ex eo apparet quod miracula collecta in processu ordinato bulla Gregorii IX dicuntur facta esse in vita et post mortem intra spatium unius anni (1). Ex alia parte Fr. Ambrosius iste dicitur mortuus esse in fine mensis aprilis (2) vel mense maio (3). Videtur igitur e vivis decessisse a. 1239 vel 1240. Vixerat autem in Ordine Minorum 15 annos (*). Ordini igitur nomen dederat c. a. 1224 vel 1225. Ex quo clarissime liquet Fr. Ambrosium de Massa non esse Fr. Ambrosium nostri documenti die 28 iun. a. 1223 emanati.

Neque videtur esse Fr. Ambrosius testis instrumenti Camerini 16 iun. 1223 pro Clarissis S. Severini conditi (5). Ibidem actor principalis est Fr. Paulus, Minister Provincialis Marchiae, Fr. Ambrosius vero unacum aliis simplex testis, sive quia socius dicti Ministri Pauli, sive quia conversus monasterii S. Severini. Accedit quod in casu nostro de monasterio in Provincia Umbriae, ibi in Provincia Marchiae sito agitur. Licet ergo non sit plane impossibile in utroque documento de eodem viro Fr. Ambrosio agi posse, veri simile tamen non crederem, quod ex statim dicendis magis etiam patebit.

Superest Fr. Ambrosius, O. Cist., primus Visitator Clarissarum. Ex narratione cuiusdam Fratris Stephani apud Thomam Tuscum (*) scimus hunc fuisse Ord. Cist., poenitentiarium, cui idem Cardinalis curam monasteriorum Clarissarum commiserat. Quo mortuo, Fr. Philippus hoc officium sibi arripuit, quod accidit dum S. Franciscus in Oriente morabatur, ut aliunde notum est (7). Supponitur igitur in praedicta narratione Fr. Ambrosius mortuus c. 1219-20.

Fr. Ambrosius idem videtur accepisse donationem monasterii Cutis prope Tudertum, quam Gregorius IX () refert ab episcopo Bonifatio. factam dilecto filio fratri Ambrosio Cappellano nostro dum in minori essemus officio constituti. Bulla data est 30 oct. 1228. Quo anno praecise facta sit fundatio tudertina e documento pontificio non liquet, sed erui potest ex elencho monasteriorum Card. Raynaldi, 18 aug. 1228 (), qui elenchus seriem fundationum sequi videtur. Ibi autem monasterium tudertinum immediate post Civitatis Castelli (1223) habetur, et ante alia quae 1223-1224 exorta sunt. Non dicitur in bulla Fr. Ambrosius fuisse Ord. Cist., sed eum non fuisse Fratrem Minorem ex eo colligi secure potest, quod eo tempore Frater Minor ullus vix cappellanus Cardinalis fuit.

(1) Misc. Franc. I, 79.

(9) L. c. 79.

(3) L. c. 131.

(*) Dialogus de vitis sanctorum frat. Min., ed. Lemmens, Romae 1902, 53. (5) AFH V, 200. (") AFH V, 419s.: XII, 382ss. (7) Iord. a Iano, Anal. Franc. I, 5. (*) Bull. Franc. I, 46.

() AFH V, 445.

Vocatur igitur iste Fr. Ambrosius in negotiis Clarissarum ter nominatus: Poenitentiarius, Cappellanus Card. Hugolini, Procurator eiusdem. Mihi videtur vix dubitari posse, quin semper de eodem viro et de eodem officio agatur. Frater Ambrosius, Ord. Cist., erat in servitio Card. Hugolini, qui eidem curam monasteriorum Clarissarum demandavit: erat igitur primus Clarissarum Visitator generalis. Ceterum influxus Cisterciensis perspicitur etiam in documento Civitatis Castelli, cum monasterium fundandum sub S. Mariae vocabulo ponatur, sicut omnia primitiva Clarissarum monasteria, quod non videtur deberi Card. Hugolino, ut olim opinatus sum (1), sed Fr. Ambrosio Cisterciensi, cum Ordo Cisterciensium omnia sua monasteria a S. Maria denominare consueverit.

Ceterum Fr. Ambrosium documenti Civitatis Castelli fuisse Cisterciensem opinatus est etiam Augustinus de Stronconio (2).

Si igitur mense junio 1223 Fr. Ambrosius Cisterciensis inter vivos adhuc erat et officio fungebatur, quid tunc de narratione apud Thomam Tuscum, qui eumdem mortuum supp nit a. 1219-1220? Quaestio est perplexa, neque aliter interim solvi posse mihi videtur, nisi dicas Fr. Stephanum narrantem apud Thomam Tuscum, errasse affirmando mortem Fr. Ambrosii eo tempore evenisse. Quo in casu insurrectio Fr. Philippi Longi curam Clarissarum sibi procurantis gravior etiam. apparet, cum hoc officium non vacaret. Dimisso igitur, opere S. Francisci, Fr. Philippo, Fr. Ambrosius Cisterciensis in officium restitutus fuisset a Card. Hugolino, et a. 1223 adhuc eo functus esset. Anno sequenti Mediolani quidam Brunetus de mandato domini Papae est provisor et rector omnium monialium ipsius Ordinis Clarissarum (3). Si is eo tempore generalis Visitator omnium Clarissarum fuisset, de quo quidem dubitare licet, Fr. Ambrosius Cisterciensis tunc sive mortuus sive ab officio cessasse dicendus esset. Quidquid id est, die 13 mensis aprilis a. 1226 Fr. Pacificus, rex versuum, Visitator generalis Clarissarum fuit, ut ex infra edendo documento Eugubino elucet, qua occasione amplius de Visitatoribus primaevis pauperum Dominarum dicturi sumus.

Quibus omnibus apparet documento Civitatis Castelli a. 1223 collato cum aliis eiusdem generis, cognitionem historiae Clarissarum primitivae parumper immutari vel corrigi.

Altera bulla Alexandri IV sub n. II edenda, data Viterbii 9 ian. 1258, incipiens Vestrae meritis religionis pariter conservatur in Ar

(1) AFH V, 196, nota 3.

cf. 49; 171s.

(3) AFH V, 420.

(2) L'Umbria serafica, Misc. Franc. II, 55;

chivo praedicti monasterii. Directa est monasterio S. Mariae de Pupula ordinis S. Damiani, Civitate Castelli. Ea permittitur Clarissis recipere male ablata, dummodo verus proprietarius omnino ignoretur aliisque cautelis ibi expressis. Exemplar est originale, mm. 185263, deest plumbum, membrana hinc inde aliquantum maculata et perforata, sed textus integer est. In dorso habetur No. 27 et in margine superiore Fr. Teodinus; in plica et quidem ad dexteram in parte exteriore: Abag (?) pro deo.

Tertio loco instrumentum notarile edimus scriptum in membrana, mm. 372X110, cuius scriptura parumper evanuit, sed legi adhuc potest. In dorso legitur: N.o 5. Spetta a S. Maria di là dal Tevere, de Anno 1263. Confectum est instrumentum die 2 feb. 1263 ad cratem, uti videtur, monasterii S. Mariae in Transtiberin, Civitate Castelli.

En brevibus eiusdem argumentum. Detavinus Agrestoli et nobilis uxor eius, domina Mathalia Alberici, dant monasterio S. Mariae Transtiberim iuxta pontem prati Civitatis Castelli varias terras, cum proponant dictum monasterium ingredi, vir quidem ut conversus, uxor ut soror maior. Sed quousque propositum non impleverint, sibi fructus dictarum terrarum reservant. Si vero interim filiam procreaverint, tunc et haec recipienda est inter sorores maiores, famula vero, nomine Superckia, inter sorores minores, quae servitrices dicuntur ». Si vero filium interea procrearent, stantes extra monasterium, tunc tota stipulatio annullatur. Inter testes nominantur presbyter cappellanus et duo fratres conversi dicti monasterii.

Ex quibus apparet pios donatores, tempore, quo instrumentum conditum est, non habuisse filios et pio animo ductos se suaque Deo consecrare voluisse. Ordo, cui pertinebat monasterium, non indicatur, scimus vero ex historia locali fuisse Ordinis S. Clarae. Quod confirmatur quodammodo eo quod instrumentum vel hodie in Archivo monasterii S. Claræ unici Civitate Castelli superstitis asservatur. Non videtur tamen hoc monasterium sub cura immediata Fratrum Minorum fuisse, cum haberet cappellanum presbyterum et conversos, ut hi providentur in Regula Clarissis ab Innocentio IV a. 1247 data (1).

Praedicta tria documenta ad monasteria Clarissarum diversis nominibus distincta Civitate Castelli spectant. Suntne revera distincta illa coenobia? Si auctores locales adeas, magnam confusionem hac de re invenies, nec nostrum est rem decernere. Id tamen videtur certum,

(1) AFH V, 425 s.

« AnteriorContinuar »