Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tunae sanciantur regulae, quibus periculum devitetur ne laici ecclesiasticis bonis jure civili potiantur, morientibus sacerdotibus item ut sacri Pastores in Synodo coadunati sedulo cogitent coram Domino de aliis omnibus quae experientia duce ad tutelam fidei, ad bonos mores promovendos, ad religionem amplificandam pertinere censuerint, quo nimirum omnibus prouti divina gloria ac salus animarum postulant, consulatur.

Haec ad mentem SSmi Domini Nostri Eminentiae Tuae significanda habebam, atque interim manus tuas humillime deosculor.

Romae ex aed. S. Congis de Pda. Fide die 2 Junii 1873.

Eminentiae Tuae

Humillimus atque addictissimus famulus verus,
AL. CARD. BARNABO, PR.

Pro R. P. D. Secretario absente,

ACHILLES CANUS. RINALDINI, S. Congis Officialis.

P.S.-Mitto ad Eminentiam Tuam exemplar literarum1 quas die 9 Junii 1863, scribendas putavi super morientium adsistentia per sacerdotes promovenda, ut videlicet etiam hujus rei in futura Synodo habeatur ratio.

1 Vide Append. XXV. pag. 318.

EDICTUM CONVOCATIONIS SYNODI.

PAULUS,

TIT. S. PETRI IN MONTE AUREO, S. R. E. PRESBYTER, CARDINALIS CULLEN,

MISERATIONE DIVINA ET SEDIS APOSTOLICAE GRATIA ARCHIEPISCOPUS DUBLINENSIS, HIBERNIAE PRIMAS, ETC., ETC.

VENERABILIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HIBERNIAE, SALUTEM IN DOMINO.

CUм duobus circiter abhinc annis Episcopi Hiberniae in conventu Dublini habito certiorem Sacram Congregationem de Propaganda Fide fecissent sibi in votis esse ut plenaria hujus regionis Synodus celebraretur, Smus Dn. N. Pius PP. IX. eorum desiderio annuendum existimans, litteris apostolicis die trigesimo Maii, 1873, datis, potestatem nobis contulit ut ejusmodi Synodum convocaremus, eique ut delegatus Apostolicus præessemus. Exemplaria earum litterarum typis edita ad omnes Episcopos jamdiu misimus ; verum plurimis rerum adjunctis impediti Synodum diu optatam antehac non potuimus convocare. Nunc vero remotis omnibus quae obstabant, potestate nobis ab Apostolica Sede benigne concessa utentes Synodum plenariam omnium Hiberniae Archiepiscoporum et Episcoporum indicimus inchoandam die decimoseptimo Augusti proxime venturi in collegio Maynutiano et sequentibus diebus prosequendam donec ad finem perducatur. Caeterum venerabilibus Hiberniae praesulibus, quorum cor unum et anima una est, occasionem haec Synodus praebebit qua opus viginti quinque abhinc annis magno cum fructu a Synodo Thurlesiana incoeptum prosequantur et compleant, abusus in disciplina ecclesiastica si qui irrepserint corrigant, ecclesiae jura tueantur, Catholicam soli

damque juventutis institutionem vindicent et promoveant, et alia peragant quae ad salutem animarum, bonumque Ecclesiae procurandum apta videantur. Inter quae illud etiam curandum ut omnibus sapientissima Vaticani Concilii decreta nota fiant et ab omnibus observentur.

Haec vero ut rite perficiantur, Illustrissimos et Reverendissimos Archiepiscopos et Episcopos Hiberniae rogamus et requirimus ut cum suis theologis e clero seculari vel regulari selectis, ad Synodum hanc veniant, aut, si ipsi legitime impediti sint, procuratores mittant. Eos etiam vehementer hortamur ut, diligenter rerum nostrarum ecclesiasticarum conditione ad examen vocata, si quid corrigendum, aut immutandum inveniant illud adnotent ut postea in Synodo Episcoporum judicio subjici possit.

Praeterea eosdem Reverendissimos Praesules rogamus ut omnibus qui Synodo plenariae de jure vel consuetudine adesse debent aut possunt, ejus indictionem notam faciant, ut singuli jure suo utantur.

De caetero, cum in vanum laborant qui aedificant domum nisi Dominus aedificet eam, rogamus et adhortamur pientissimos Praesules et omnem clerum ac populum ut suis orationibus nos et omnes qui Synodo intersint adjuvent, Deum optimum Maximum assidue obsecrantes ut nobiscum sit et nobiscum laboret, ut mentes illuminet, corda succendat, utque actus et operationes bene incoeptas feliciter ad exitum perducat, et divina sua potentia efficiat ut nostris consiliis pietas promoveatur, ecclesiastici ordinis decus augeatur, fides firmetur et opera Christianae pietatis et charitatis magis magisque abundent ut ii qui foris sunt ea videntes, glorificent ecclesiam Catholicam ejusque divinam originem intelligant. Datum Dublini die 2 Julii, anno 1875.

PAULUS CARDINALIS CULLEN, Archiepiscopus Dublinensis, Hiberniae Primas. N.B. Aliis litteris ejusdem tenoris Synodus prorogata

est in diem 31 Augusti ejusdem anni.

EPISTOLA

PATRUM SYNODI MAYNUTIANAE AD SS.
DOMINUM PIUM PP. IX.

BEATISSIME PATER,

PLENARIAM totius nostrae gentis Synodum ex Beatitudinis Tuae auctoritate celebrantibus inter primas nostras curas est ad Tuos sacros pedes provolutis Benedictionem Tuam pro nobis et gregibus nobis commissis enixe flagitare. Si enim justum et congruum est ut unde Unitas sacerdotalis orta est huc ex omnibus nationibus sacerdotes Domini concurrant, multo magis nunc decet Hiberniam nostram ad Te, Beatissime Pater, accedere, et ad Sanctam Sedem Apostolicam venire. soliditate fundati praedecessores nostri domum fidei in hac insula aedificarunt: quapropter domus illa non cecidit, licet per tercentum fere annos pluvia descenderit et venerint flumina et venti flaverint et irruerint in domum illam.

Super istius namque petrae

Nox tamen ista praecessit, nox scilicet persecutionum, et aerumnarum, quando fideles ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres, egentes, angustiati, afflicti, quando sacerdotes Domini in solitudinibus errabant in montibus et speluncis et in cavernis terrae.

Dies autem appropinquavit; et post caliginem diuturnam, magnam gloriam domus istius novissimae fere plusquam primae nos conspicimus. Scilicet nos licet indigni, in exultatione metimus quae patres nostri, in lacrymis seminaverunt. Deo igitur agendae sunt gratiae pro sedata procella et salute concessa : Tibi vero, Petre, gubernatori navis, gratulari etiam debemus. Patres fidei nostrae per totam illam noctem laboraverunt remigando,

[ocr errors][ocr errors]

erat enim contrarius ventus: Petrus vero semper cum eis erat ipse semper aderat ad confirmandos fratres suos; navis gubernaculum ipse tenebat et portae inferi non praevaluerunt adversus eum.

Nunc vero super Te, Beatissime Pater, et super Urbem Sanctam Tuam, Romam, venit procella. Maximopere igitur decet nos qui vocem Praedecessorum Tuorum consolantium nos tam frequenter tempore angustiae nostrae audivimus, nunc in diebus afflictionis Tuae ad Te venire, ut filii ante patrem optimum verba doloris simul et solatii profundamus.

Imo caelum et terram testes invocamus perfidiae inimicorum Tuorum simul autem, Beatissime Pater, invictae fortitudinis Tuae. Scilicet fremuerunt gentes et principes terrae convenerunt in unum adversus Te; sed qui habitat in caelis irridebit eos et Dominus qui tribuit Tibi fortitudinem subsannabit eos. Jam ultra dies Petri ad regendam Ecclesiam suam mirabilis Providentia Te servavit. Faxit ut brevi tempore inimicos Tuos ad frugem meliorem revocet, aut certe humiliare et ad nihilum redigere dignetur. Namque jure meritoque inter pessimos Dei et hominum hostes recensendi sunt inimici Tui, qui optimi Patris monita spernentes gravia morum principia convellere cupiunt, et ipsius benignissimi Creatoris nomen blasphemant, imo de medio tollere gestiunt.

Contra haec errorum monstra Apostolicam vocem Tuam, Beatissime Pater indesinenter attollis, et ideo oderunt Te gratis, Nos vero filii Tui surreximus et Te Beatissimum praedicamus.

Beatus es quia caro et sanguis non revelavit Tibi; sed Pater qui in caelis est. Super hanc petram aedificatam Ecclesiam scimus. Bellabunt adversum Te inferorum portae et non praevalebunt " quia ego Tecum sum, ait "Dominus, ut liberem Te."

B

« AnteriorContinuar »