Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Igitur acta nostra principium sumpserunt a confessione privilegiorum quae Tibi in persona Beati Petri contulit Deus, et quae Concilium Oecumenicum Vaticanum tam fauste a Te incoeptum tam infeliciter interruptum definivit. Decreta sacrosanctae illius Synodi toto corde amplexi sumus, praesertim autem infallibilitatem Romani Pontificis. ex cathedra docentis ore consono et pleno corde professi Ut fideliter a clero et christiano populo curis. nostris commisso teneantur quae definita fuerunt ab Ecclesia "quae est columna et firmamentum veritatis" in illo Concilio sub Te coadunato pro viribus et indesinenter efficere conabimur.

Caeterum plenariae hujus Synodi munus etiam existimamus, novas Beatitudinis Tuae grates exhibere propter definitionem dogmatis catholici de Immaculato Virginis Mariae Conceptu: quatenus post ultimum Concilium Plenarium in ista regione celebratum exiit supremum et infallibile Sanctitatis Tuae decretum, plaudente toto orbe catholico. Nos vero qui talem ac tantam sub isto Immaculatae Conceptionis titulo gaudemus Hiberniam nostram habere Patronam, Tibi, Beatissime Pater, specialiter devincimur, qui novissimum illud gloriae sertum Deiparae texuisti.

Decreta istius nostrae Synodi fidem tuendam, disciplinam stabiliendam, pietatem ac charitatem fovendam respiciunt, necnon Catholicam Universitatem quam Beatitudo Tua iteratis vicibus nobis tantopere commendavit.

Antequam haec decreta in lucem veniant et vim suam assequantur opus est ut Sanctitas Tua ea dignetur vel approbare, vel si opus fuerit, mutare et reformare. Quapropter acta Concilii istius nostri plenarii ad Sanctam Sedem Apostolicam cum filiali obedientia transmittimus, suppliciter postulantes ut ea vel confirmata vel emendata ad nos dignetur remittere.

Ad pedes Sanctitatis Tuae provoluti omni obsequio et veneratione benedictionem Apostolicam pro nobis et gregibus nobis commissis enixe petimus.

Datum in Synodo Plenaria apud Maynutiam hac die 20 Septembris, 1876.

Sanctitatis Tuae

Humillimi et Devmi filii et famuli,

PAULUS CARDINALIS CULLEN, Archiepiscopus Dublin-
ensis, Hiberniae Primas, Delegatus Apostolicus
et Synodi Praeses.

DANIEL, Archiepiscopus Armacanus, totius Hiberniae
Primas.

JOANNES, Archiepiscopus Tuamensis.

THOMAS GUILLELMUS, Archiepiscopus Casseliensis.
GUILLELMUS, Episcopus Corcagiensis.

FRANCISCUS, Episcopus Derriensis.

FR. JOANNES PIUS, Episcopus Dromorensis.

DAVID, Episcopus Kerriensis.

THOMAS, Episcopus Fernensis.

LAURENTIUS, Episcopus Elphinensis.

MICHAEL, Episcopus Rossensis.

JOANNES, Episcopus Galviensis.

GEORGIUS, Episcopus Limericensis.

PATRITIUS, Episcopus Dunensis et Connorensis.

THOMAS, Episcopus Midensis.

NICOLAUS, Episcopus Kilmorensis.

GEORGIUS, Episcopus Ardacadensis et Cluanensis.

JACOBUS, Episcopus Clogherensis.

PATRITIUS, Episcopus Clonfertensis.

JACOBUS, Episcopus Rapotensis.

FRANCISCUS, Episcopus Achadensis.

HUGO, Episcopus Alladensis.

PATRITIUS FRANCISCUS, Episcopus Osseriensis. JOANNES, Episcopus Waterfordiensis et Lismorensis. JOANNES, Episcopus Cloynensis.

JACOBUS, Episcopus Arcadiopolitanus et Coadjutor ac Procurator Episcopi Kildariensis et Leighlinensis. JACOBUS, Episcopus Echinensis et Coadjutor ac Procurator Episcopi Laonensis.

FRATER BRUNO, Abbas Cisterciensis de Monte Melleario.

LITTERAE PII PP. IX.

AD

ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS HIBERNIAE.

PIUS PP. IX.

DILECTE FILI NOSTER ET VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

PERLATAE ad Nos fuerunt litterae vestrae amantissimae una cum decretis Plenariae Synodi a Vobis celebratae, quae auctoritati Nostrae Apostolicae obsequentissimo, ut par erat, animo subjecistis. Nos confestim ea decreta Congregationi Nostrae Fidei Propagandae praepositae expendenda commisimus, quae opportunum Vobis dabit suo tempore circa illa responsum. Interea facere non possumus, Dilecte Fili Noster, et Ven. Fratres, quin nostrum erga Vos studiosissimum animum hac epistola declaremus. Id enim a Nobis omnino postulant, tum optim illi et nobilissimi sensus dilectionis litteris vestris consignati, et pia omina ac vota illis adjuncta, quibus afflictiones Nostras solari studuistis, tum egregius zelus quo Vos incensos pro Dei et Religionis gloria cognoscimus, tum obsequium ac testificatio devotae voluntatis, qua Nobis et huic communi omnium Ecclesiarum Matri et Magistrae Romanae Sedi, Vos firmiter devinctos esse confirmastis. Haec Nos perlegentes in litteris vestris consolatione repleti sumus, atque justum putavimus ut per hanc

epistolam certum et sincerum testimonium nostrae erga vos caritatis invicem praeberemus. Non omittimus autem hac occasione Vobis animos addere, ut omni zelo vigilantes super creditas Vobis Dominicae vineae partes plantetis, rigetis in spe ac patientia, abundantes in opere Domini semper, seientes quod labor vester non est inanis in Domino, ac omnia ad Ejus gloriam referentes qui operatur in Vobis et velle et perficere pro bona voluntate, quique sperantes in se confundi non patietur. Ad Nos quod attinet persuasum habetote auctoritatem et studia nostra nunquam, quantum cum Domino poterimus, esse Vobis defutura. Demum Vobis, Dilecte Fili Noster, et Ven. Fratres, novam semper virtutem ex alto implorantes, ut tantam asperitatem. temporum feliciter vincere possitis, pignus nostrae praecipuae benevolentiae Apostolicam Benedictionem, cum creditis etiam fidei vestrae ovibus communicandam, peramanter et ex corde impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 22 Januarii A. 1876 Pontificatus Nostri Anno Tricesimo.

PIUS PP. IX.

Dilecto Filio Nostro PAULO tit. S. Petri in Ianic. S. R. E. Presbytero CARDINALI CULLEN, Archiepiscopo Dublinensi, et Ven. Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae, Dublinum.

« AnteriorContinuar »