Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DECRETUM

RECOGNITIONIS CONCILII.

Post elapsum quinque et viginti annorum spatium, ex quo RR. PP. DD. Archiepiscopi et Episcopi Hiberniae Regni Plenarium Consilium habuerant, optandum profecto erat, ut alia id genus Synodus operis promovendi causa, quod Thurlesii incoeptum fuerat, celebraretur. Id animo reputans Emus Dominus S. R. E. Card. Paulus Cullen Archiepiscopus Dublinensis in audientia 22 Februarii 1873 a SSmo Dão Nostro Pio Div. Provv. PP. IX. veniam hujusmodi conventus ineundi obtinuit; ut autem cuncta rite procederent, Apostolicis literis in forma brevis sub die 30 subsequentis Maii in ejusdem coetus Praesidem praedictus praesul D. Emus cum facultatibus necessariis et opportunis deputatus est. Dum vero, S. haec Congregatio instructiones, quae ca super re expediendae videbantur, ipsi de mandato Sanctitatis Suae suppeditabat, aliis literis Apostolicis eadem die et anno reliqui Hibernenses Praesules de universo hoc negotio certiores facti sunt, ut omnes concordi studio, collatisque consiliis suarum Ecclesiarum bono, atque ovium ipsis concreditarum aeternae saluti, meliori qua fieri posset, ratione consulerent.

Quamquam praelaudati Archiepi. atque Epi. nil habeant antiquius, quam ut mandatis S. Sedis obtemperent, nonnullae tamen supervenere difficultates, ob quas optatam Plenariae Synodi celebrationem ad annum usque proxime praeteritum differri oportuit. Postrema itaque die Augusti ejusdem anni convocatum tandem Plenarium Hiberniae Consilium in sacello B. V. M. apud Maynutianum Col

legium, praesidente Eño D. Cullen, ac tribus solemnibus sessionibus praeter peculiares congregationes die 20 insequentis Septembris ad exitum prospere perductum fuit. Plura in eo Conventu edita sunt statuta ad catholicam fidem sartam tectamque servandam inter tot, qui serpunt, errores, quaeque circumstant errandi pericula, ad disciplinam ecclesiasticam, quantum quidem sinunt circumstantiae, ordinandam, ad abusus jamdiu invalescentes pro diversa temporum conditione refraenandos.

Cum igitur Synodi acta et decreta ad Apostolicam Sedem transmissa fuissent, ut examini, ceu par erat, subjicerentur, S:hoc Consilium Christiano Nomini propagando praepositum in generalibus comitiis diebus 27 Junii, 3 et 10 Julii c. an 1876 habitis, referente Emo ac Rmo Dão Aloysio S. R. E. Card. Bilio eadem ad trutinam revocavit. Porro S. Congregatio omnibus mature perpensis inductisque nonnullis emendationibus, propositisque variis animadversionibus, quas memorato Delegato Apostolico significari praecepit, Decreta praedicta recognovit, ac proinde voluit, si SSmo placuerit, ut ab omnibus ad quos spectat, executioni amussim demandentur. Quam quidem S. Congregationis sententiam cum subscriptus pro-Secretarius SSão Dão in aud. 6 Augusti retulerit, Sanctitas Sua in omnibus probare dignata est, eaque de re praesens Decretum expediri jussit, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romae ex Aed. S. Congregationis de Propaganda Fide die 1a Septembris 1876.

ALEX. CARD. FRANCHI, Praef.
J. B. AGNOZZI, P. Secret.

LOC. SIG.

АСТА

SYNODI PLENARIAE HIBERNIAE

EPISCOPORUM

QUAE HABITAE EST APUD MAYNUTIAM DIE 30 AUGUSTI ET SEQUENTIBUS USQUE AD DIEM 20 SEPTEMB. 1875.

CONVENTUS PRELIMINARIS

Die 30 Augusti Feria II.

HORA Octava cum dimidio vespertina, in Sacello Sanctae Mariae in Collegio Maynutiano, habitus est Conventus Episcoporum praeliminaris.

Dicta oratione Adsumus, Episcopi nominaverunt Promotores Synodi, Illmos et Revños Episcopos Elphinensem et Rapotensem; Secretarium, Illmum et Revmum Episcopum Ardacadensem et Cluanensem, cui adsisterent RR. DD. Geraldus Molloy, S.T.D., et Guillelmus Walsh, S.T.D. Caeremoniarium, R. D. Josephum M'Swiggan, cui adsisterent RR. DD. Patritius Josephus Tynan, S.T.D., et Michael Higgins, Presbyter Cloynensis, Scriptorum etiam in Synodo munere functuri.

:

Deinde dicta Antiphona Sancta Maria, Conventus finem accepit.

SESSIO PRIMA.

Die 31 Augusti Feria III.

Hora nona cum dimidio ante meridiem convenerunt omnes quotquot ad Synodum advenerant Illmi et Revmi Praesules in Oratorio Sancti Josephi, caeteri autem in aula propinqua memorati Collegii.

Aderant sequentes Praesules :

Emus et Rmus D. PAULUS CARDINALIS CULLEN, Archiepiscopus Dublinensis, Hiberniae Primas, Delegatus Apostolicus, Concilii Praeses.

Illmus et Revñus D. DANIEL M'GETTIGAN, Archiepiscopus Armacanus, totius Hiberniae Primas.

Illmus et Revius D. JOANNES M'HALE, Archiepiscopus Tuamensis.

Illmus et Revmus D. THOMAS G. CROKE, Archiep. Casseliensis.

Illmus et Revñus D. GUILLELMUS DELANY, Episc. Corcagiensis.

Illmus et Revñus D. FRANCISCUS KELLY, Episc. Derriensis. Illmus et Revmus D. JOANNES PIUS LEAHY, Episc. Dromorensis.

Illmus et Revmus D. LAURENTIUS GILLOOLY, Episc. Elphinensis.

Illmus et Revñus D. THOMAS FURLONG, Episc. Fernensis. Illmus et Revmus D. JOANNES M'EVILLY, Episc. Galviensis.

Illmus et Revñus D. MICHAEL O'HEA, Episc. Rossensis. Illmus et Revñus D. PATRITIUS DORRIAN, Episcopus Dunensis et Connorensis.

Illmus et Revñus D. GEORGIUS BUTLER, Episc. Limericensis.

Illmus et Revmus D. NICOLAUS CONATY, Episc. Kilmorensis. Illmus et Revñus D. THOMAS NULTY, Episc. Midensis.

Illmus et Revmus D. JACOBUS DONNELLY, Episc. Clogherensis.

Illmus et Revñus D. GEORGIUS CONROY, Episc. Ardacadensis et Cluanensis.

Illmus et Revmus D. JACOBUS M'DEVITT, Episc. Rapotensis. Illmus et Revñus D. PATRITIUS DUGGAN, Episc. Clonfertensis.

Illmus et Revñus D. HUGO CONWAY, Episc. Alladensis. Illmus et Revñus D. FRANCISCUS M'CORMACK, Episc. Achadensis.

Illmus et Revñus D. PATRITIUS F. MORAN, Episc. Ossoriensis.

Illmus et Revñus D. JOANNES POWER, Episc. Waterfordiensis.

Illmus et Revñus D. JOANNES M'CARTHY, Episc. Cloynensis.

Illmus et Revmus D. JACOBUS LYNCH, Episc. Arcadiopolitanus, in partibus infidelium, Coadjutor et Procurator Episcopi Kildariensis et Leighlinensis.

Illmus et Revmus D. JACOBUS RYAN, Episc. Echinensis, in partibus infidelium, Coadjutor et Procurator Episc. Laonensis.

Rmus D. Fr.BRUNO FITZPATRICK, Abbas de Monte Melleario. Aderant quoque sequentes Provinciales Ordinum et Congregationum Religiosarum.

Adm. Rev. D. P. BARTLEY, Prov. Carmel. Calceat.
F. CONWAY, Prov. Ord. Praed.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »