Imágenes de páginas
PDF
EPUB

respicientis mitigationem, aliaque in eorumdem favorem obtinenda, Sedis Apostolicae sententiam postulassent, ita pro summo obsequio quod erga eamdem Hiberniae Antistites jugiter prae se tulerunt, haud dubitat quin iidem, ea, quae in contrarium praestiterint, sint retractaturi. Haec omnia vero haud officiunt quominus si aliqui ex vobis nonnulla gravioris momenti ulterius notanda habeant, Sacrae Congregationi libere patefaciant, ut de omnibus rite dijudicari valeat.

Caeterum Sacra Congregatio probe noscit quanti intersit adolescentium, civilioris praesertim coetus, scientificae instructioni consulere: proinde Amplitudinem Tuam, et Suffraganeos simul Episcopos, hortatur, ut media omnia legitima quae in vestra sint potestate ad eamdem promovendam adhibeatis. Curandum erit ut Collegia Catholica, quae jam constituta reperiuntur, magis magisque floreanț, eis additis, in philosophica presertim facultate, utilioribus cathedris quae fortasse desiderentur, atque ita ea Collegia disponantur, ut majori adolescentium numero, prout regionum adjuncta exigant, patere possint. Imprimis vero opportunum Sacra Congregatio fore duceret, si, collatis viribus, Catholicam academiam ad illius instar, quae per Belgii Antistites in civitate Lovaniensi fundata est, in Hibernia quoque erigendam Episcopi curarent.

Haec vero omnia ut ex votis feliciter contingant, Sacra Congregatio Episcopos hortatur quatenus mutuam unionem maximamque concordiam perpetuo servent, neque se partium studio abripi sinant ob negotia quae sacrum ministerium ipsis creditum haud attingant; cunctisque pateat Dei cultum, religionis bonum, animarum demum salutem eosdem tantummodo quaerere.

Haec vero eo majore studio vos praestituros arbitramur, cum eadem in omnibus Sanctissimi Domini Nostri Pii IX. sententia extiterit: postquam enim accuratam de universo

hoc negotio notitiam sibi comparasset, Sacrae Congregationis consilium probandum censuit, eique supremum auctoritatis suae robur adjecit.

Precamur Deum interim ut Amplitudinem Tuam diu sospitem ac felicem servet.

Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide, Die 9 Octobris, 1847.

Amplitudinis Tuae

Ad officia Paratissimus

J. PHIL. CARDINALIS FRANSONI, P.C.P.F.
ALEXANDER BARNABO, Pro Secretarius.

Illusmo et Revño Domino MICHAELI SLATTERY,
Archiepiscopo Casseliensi.

II.

SECUNDUM RESCRIPTUM DE COLLEGIIS REGINAE.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.

Excerpta nonnulla ex Statutis, quae pro novis Hiberniae Collegiis rediguntur, ac suffragia super iisdem ab Episcopis data, occasionem Sacrae Congregationi praebuerunt, ut eo potissimum sub respectu de praefatis Collegiis iterum pertractaret, quidque pro spirituali bono Catholicae Gentis Hibernensis esset rescribendum sedulo ac mature perpenderet. Licet vero praefata Statuta ea sub forma consistant, ut dijudicari non valeat quantae auctoritatis, attenta Anglicani Regni constitutione, sint futura: omnibus tamen mature pensatis Sacra Congregatio adduci non potuit ob gravia et intrinseca eorumdem Collegiorum pericula ad

emolliendam sententiam de illis prolatam ac probante Sanctissimo Domino Nostro quatuor Metropolitanis expositam die 9 Octobris Anni Superioris.

Cum autem innotescat quanto studio Clerus et integra Natio pro iis adlaborent quae ad bonum Ecclesiae promovendum referuntur, de Universitate Catholica erigenda Eminentissimi Patres haud desperandum censuerunt; imo consilium hujusmodi iterum iterumque commendarunt, ut in ejusdem executionem omnes pro viribus operam suam conferant, sicque pleniori Catholicorum instructioni satisfiat, quin ullum exinde eorumdem religio detrimentum patiatur.

Quam Sacrae Congregationis sententiam Sanctissimus Dominus Noster omni maturitate ac prudentia perpensam auctoritatis suae pondere probandam confirmandamque esse duxit, voluitque, eam quatuor Archiepiscopis remitti, respectivis per eos Suffraganeis communicandam.

Dum vero id exequor, significare etiam debeo Sacram Congregationem, immo et Dominum Nostrum illud imprimis habere in votis, ut Sacerdotalis concordia servetur, ac summopere cordi vobis existat unitatem spiritus colere quam plurimum Apostolis suis Christum Dominum commendasse Sacrosancta Evangelia testantur. Et quoniam Antistites alloquor, qui Ecclesiae historiam et SS. Patrum praeclara monita perspecta habent, supervacaneum profecto arbitror, vel ista adducere, vel commemorare quae bona Episcoporum consensio Ecclesiae contulerit, quanta vero mala ex eorumdem dissensione dimanaverint: cumque illam unanimes omnes quidem exoptetis, abs re tamen non erit vobis in mentem revocare, ut opportuniora quoque media ad eam obtinendam seligatis, alacriterque adhibeatis. Ea vero prostant in Sacris Canonibus. caeterisque Ecclesiasticae disciplinae regulis, quas quidem si exactissime in ministerio vestro persequimini, et si in dubiis vestris ad Apostolicam Sedem provocabitis ut per

Eam quid vobis agendum sit tuto innotescat, supradicta unio magis magisque firmabitur, atque consistet. Inter caetera, SSão Domino Nostro probante, illud commemorandum vobis censuit Sacra Congregatio, ut Sacerdotales conventus ex ordine, et ad SS. Canonum et librorum liturgicorum tramitem in posterum fiant; alioquin sententiarum varietas indies augebitur, nihilque boni ex hujusmodi conventibus, qui potius saecularem quam religiosam speciem prae se ferant, exurget ad Ecclesiasticam disciplinam, cui solummodo inservire debent, rite dirigendam: proinque utillimum erit acta conventuum ad Apostolicam Sedem transmittere, sicuti etiam statis temporibus literas dare de statu vestrarum Ecclesiarum prout sancitum est, ut opportuna hinc responsa excipiatis.

Haec vero vobis significantur non quia dubitatio ulla exoriatur de obsequio vestro erga Apostolicam Sedem; siquidem Orbi Universo exploratum est quam sit fervens et constans, novumque de eo testimonium literae omnes pro supradicto Collegiorum negotio redditae perhibent: verum ut et significationibus istis facto iterum comprobetur: cumque de gravioribus negotiis accurate ad eam Ecclesiam referatur, unde unitas Sacerdotalis exoritur, facilius et inter vos eadem unitas hac ratione consistet.

Interim Deum precor ut Amplitudinem Tuam diu sospitem ac felicem servet.

Romae ex Æ. S. C. de Propaganda Fide

die 11 Octobris 1848.

Amplitudinis Tuæ

Ad officia Paratissimus

J. PH. CARD. FRANSONIUS, Præ.

ALEXANDER BARNABò, e Secretis.

Illusmo et Revño Domino MICHAELI SLATTERY,

Archiepiscopo Casseliensi.

III.

TERTIUM RESCRIPTUM DE COLLEGIIS

REGINAE.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.

Licet Hiberniae Episcopi ea potissimum de causa plenariam Synodum celebraturi videantur, ut quoad Collegia uniformis disciplina per Hiberniam retinenda communi deliberatione statuatur, attamen id peculiariter per Amplitudinem Tuam commendari iisdem voluit Sacra Congregatio; eoque praesertim hortationes in Apostolicis Litteris. contentas dirigi significes oportet. Id vero feliciter praestituros confido si a debito erga Apostolicam Sedem ejusdemque responsa obsequio, vel minimum deflectant, atque in illud potissimum intendant ut Religionis bono atque animarum saluti nullo partium studio abrepti optima ratione consulere studeant. Interim per Amplitudinem Tuam Episcopis significandum duxi mirum videri quod nonnulli asseverare haud dubitaverint, post responsa de Collegiis jam data, presbyteris licere officia quaedam in iisdem Collegiis gerenda suscipere. Enimvero si ob gravia et intrinseca pericula praedicta Collegia in Religionis detrimentum obventura declaratum est; si admoniti sunt Episcopi ne ullam partem habeant in erectionis eorumdem executione; patet profecto nec aliis Ecclesiasticis viris licere munus quod ad eadem referatur Collegia obire. Quod vero alias controversias spectat eorumdem Collegiorum causa excitatas, Episcoporum erit, praefatis rescriptis sedulo perpensis, ut fideles ab iis Collegiis frequentandis, retrahantur, regulas ejusmodi proponere generatim ubivis

« AnteriorContinuar »