Imágenes de páginas
PDF
EPUB

COLLATIONES.-Collationes theologicae saltem quater singulis annis habendae quibus tum Parochi, tum Coadjutores, tum etiam Regulares respondere parati adesse tenentur, 97.

COLLECTAE.-1. Collectae ad Ecclesiam aedificandam non faciendae, nisi approbante Episcopo, 110. Collectae hujusmodi deponendae, sunt in aliquo publico aerario in nomine trium curatorum quorum unus sit Episcopus, alius Parochus, tertius quidam de paroecia, 110.

2. Nullae novae Collectae ad Ecclesias aedificandas vel alia hujusmodi opera promovenda faciendae sunt a Regularibus sine Ordinarii licentia, 116. Regulares dum quaestuant SS. Pontificum constitutiones servent, et non quaestuent extra dioecesim in qua est eorum conventus nisi cum licentia Episcopi loci, 116.

3. Fratres qui scholis praesunt collectas ostiatim non faciant nisi cum socio et ex licentia tum proprii Episcopi tum Episcopi loci in quo Collectae fiant; quae licentia in scriptis et ad breve tempus danda est, 134.

4. Taxa quaedam moderata Episcopis et Presbyteris constituenda est pro sustentanda nova schola Normali, 135.

5. Collectae ad sustentationem Universitatis Catholicae singulis annis Dominica tertia mensis Novembris in omnibus et singulis dioecesibus faciendae sunt, 141.

6. Collectae in singulis paroeciis faciendae ad aedificationem Ecclesiae Maynutianae approbantur, 177.

COLLEGIA.-V. Seminaria.

COMMISSIO INVESTIGATIONIS.-V. Forum ecclesiasticum.

COMMUNIO.-V. Eucharistia.

CONCILIA.-V. Synodus.

CONCURSUS.-Pro paroeciis a Concilio Tridentino propositus, quamvis optandus, tamen ob circumstantias hujus regionis vix introduci potest, 108.

CONFESSIO.-V. Poenitentia.

CONFIRMATIO.-Curandum est parochis ut pueri et puellae omnes ad confirmationis sacramentum accedant, 77. Sacramentum hoc non confertur ordinarie nisi post septennium aut saltem post adeptum usum rationis, 77. Nemo ad hoc sacramentum admittatur nisi in doctrina christiana sufficienter institutus sit, 78. Candidati instruendi a Parocho vel Vicario, et si doli capaces sint, ad tribunal Confessionis accedant, 78. Teneant Parochi regesta confirmatorum, 113. Videant Episcopi tempore Visitationis an talia regesta in unaquaque paroecia habeantur, 102. Confirmationis sacramentum tempore visitationis ab Episcopo ministrandum, 102.

DEFUNCTI.-1. Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis orare, 146. Animae in Purgatorio detentae fidelium suffragiis juvantur, 146. Psalmus De Profundis post singulas Missas recitandus, 146. Missa solemnis aut officium pro Defunctis nonnisi in Ecclesiis celebretur, 146.

2. Absolutio in fine Missae a quonam danda? 146. privata pro Defunctis, praesente cadavere legi potest, 146

Missa

3. Vigiliae profanae cum lusibus, choreis, &c., omnino prohibendae, 146. In domo Defuncti non pernoctent alii praeter familiam et proximos consanguineos, 146. Reprobanda est consuetudo suppeditandi potum inebriantem in domo Defuncti vel prope locum sepulturae, 146. Dum cadaver exponitur recitetur Rosarium, aut libri pii legantur, 146. Fideles non indulgeant gravibus impensis et vanae et inani pompae occasione funerum, sed potius opera charitatis peragant, 147.

4. Sacerdotes qui officio pro Defunctis assistant convivia apud familiam Defuncti non accipiant, 147.

5. Capellani Asylorum pro pauperibus, &c., preces praescriptas in Rituali peragere possunt pro Defunctis pauperibus vel in sacello Asyli vel ad sepulchrum, 147.

6. Liberorum Muratorum et cujuscunque societatis damnatae asseclarum funeribus clerici non assistant, neque pro eis exequiae fieri possunt, 148.

7. Corpora Sacerdotum aut aliorum non sunt intra Ecclesiam sepelienda absque expressa licentia Episcopi, 148.

8. Si oratio funerea pro aliquo defuncto cum debita licentia habenda est, in ecclesia a Sacerdote recitanda est, post ultimum evangelium, 148; in quo casu orator nec stolam nec superpelliceum deferat, sed tantum vestem, talarem, 148.

Vid. Coemeterium.

DEUS. Doctrina catholica de Deo traditur, 186, 187.
DOMICILIUM.-V. Matrimonium.

DOMUS PAROCHIALIS.-In singulis paroeciis, quantum fieri potest,
domus parochiales prope Ecclesias extent, quibus decem aut
quindecim jugera terrae adnectantur, 111. Domus parochialis
non est aedificanda, nec diruenda, nec plurimum immutanda
nisi accedat Episcopi consensus, 111. Tituli domorum paro-
chialium ita conficiendi ut eae perpetuo in usum debitum
conservari possunt, 111. Vid. Bona ecclesiastica.
EBRIETAS.-V. Sacerdos. Temperantia.

ECCLESIA-1. Institutio. Deus per filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, 190; in qua velut in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur, 197.

2. Notae. Deus manifestis notis Ecclesiam instruxit, ut ea tanquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci, 190. Ad solam Catholicam Ecclesiam pertinent istae notae, 190. Nam Ecclesia per se ipsa, ob suam admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem, catholicam unitatem, invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credebilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile, 190.

3. Infallibilitas. Ecclesiae Catholicae Dominus commisit omnem veritatem suam revelatam tanquam depositum pretiosum ab Apostolis eorumque successoribus, praesertim vero a Romano Pontifice custodiendum atque fidelibus tradendum, 62. Ecclesia est revelationis custos et magistra veritatis, 62. Credenda sunt ea omnia quae ab Ecclesia sive solemni judicio sive ordinario et

universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur, 61. Jesus Christus nunquam destitit Ecclesiae praesto esse, adsistere docenti, operanti benedicere, periclitanti opem ferre, 183. In definitionibus fidei proponendis nihil aliud agit Ecclesia quam ut, graves ob rationes, doctrinam ab initio revelatam solemniter declaret, 63.

4. Potestas. Ecclesia habet potestatem a Deo collatam non solum dirigendi per consilia et suasiones, sed etiam jubendi per leges ac devios contumacesque exteriore judicio ac salutaribus poenis coercendi atque cogendi, 123.

5. Extra eam nulla salus. Extra Ecclesiam nec vera fides nec salus aeterna inveniri potest, 62.

6. Qui fidem sub magisterio Ecclesiae susceperunt, nullam unquam habere possunt justam causam mutandi aut in dubium fidem eamdem revocandi, 191.

7. Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae non obsistit sed eam multis modis juvat atque promovet, 193.

8. Errores de Ecclesia ejusque juribus damnati in Syllabo, 211, 212, 213, 214.

Vid. Caeremoniae, Catholici, Educatio, Forum, Pontifex Summus, Respublica.

ECCLESIAE. (Templa) 1. Aedificium ejusque partes.

Novae Eccle

siae sine consensu Episcopi non sunt erigendae, 110. Si nova Ecclesia sit aedificanda, ejusdem ichnographia et forma a perito viro confecta, Episcopo ab eodem approbanda, exhibenda est, 110. Veteres Ecclesiae non sunt diruendae aut notabiliter immutandae sine licentia Episcopi, 111. Tituli Ecclesiarum ita conficiendi ut eae perpetuo in usum debitum conservari possint, 111. Episcopi tempore visitationis debent inspicere Ecclesiam ejusque partes, et, si quid restituendum reparandumve sit, jubere ut resarciatur, 102.

2. Ornatus, supellex, decor. Episcopi tempore visitationis debent inspicere an Ecclesiae in eo cultu et nitore teneantur, qui domum Dei deceat; an desint vestes, libri, calices, patenae, corporalia et reliqua ejusdem generis instrumenta et ornamenta; an illa munda et purgata serventur; an Ecclesiae libri, vetera scripta, instrumenta et privilegia custodiantur, 102.

3. Extra Ecclesiam non conferatur Baptismus nisi ad eam infantes tuto fieri non possint, 75. Puerperae benedictio extra Ecclesiam vel locum ubi sacrum fit non detur nisi periculum mortis imminere videatur, 76. Confessiones in Ecclesiis, quantum fieri potest, audiantur, 83. Matrimonia fidelium fiant in Ecclesia, 91; matrimonia vero mixta extra Ecclesiam, 92. Vid. Sacramenta singula.

EDUCATIO.-1. Qualis esse debet. Pueri in iis quae ad fidem et mores spectant bene instituantur, 128. A primis annis Doctrinam Christianam seu Catechismum discant, 128. Non potest a Catholico probari ea juventutis instituendae ratio quae sit a Catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, 128. In scholis monialium educatio, in quantum fieri potest, vitae domesticae apta esse

debet, et ad conditionem educandarum accommodata, 133: puellae a monialibus in studiis et in lectione librorum rite dirigendae sunt, 133. Erudiantur pueri in scholis Fratrum tum in iis quae ad Religionem tum in iis quae ad scientias saeculares attinent, 133. In Seminariis optima servanda est methodus in disciplinis tradendis, et aemulationis et studii spiritus fovendus, 137. Clericorum instructio atque educatio praesentis temporis necessitatibus respondeant, 10.

2. Officia Episcoporum et Sacerdotum in educationis negotio. Catholica Educatio maximam Episcoporum curam expostulat, 9. Agendum in Synodo de scholis parochialibus quo pauperum filii ab errorum veneno atque a morum corruptione praeserventur, 10. Debent Episcopi super scholas cleri cum saecularis tum regularis sedulo vigilare, 10. Debent totis viribus Universitatem Catholicam protegere, 10. Parochi vel Coadjutores visitent singulis hebdomadis, in quantum fieri potest, scholas approbatas aut toleratas quae in suis paroeciis existunt, et doctrinam fidei discipulis explicent, 112, 130; delinquentes hac in re debitis poenis plectendi ad arbitrium Ordinarii, 130. Caveant Parochi ne libri pravi in scholas introducantur, et ne Catholici frequentent scholas fidei periculosas, vel parochiali jurisdictioni non subjectas, 112, 113. Curent Episcopi et Parochi ut in unaquaque paroecia sufficiens sit scholarum numerus, 130. Sacerdos non accipiat auxilium ad scholas erigendas sub quocunque instrumento a Coetu Episcoporum non approbato, 131. Sacerdotes sub poena suspensionis prohibentur ne quempiam mittant ad artem paedagogicam addiscendam in Scholis Normalibus quae sub regimine immediato Concilii Supremi Educationis Nationalis positae sunt, 131. Omnes Confessarii poenitentes suos ab his Scholis Normalibus frequentandis deterreant, 131. Episcopi quotannis deputationem constituant ad invigilandum super educationis negotium, 132. Episcopi curent ut Sanctimoniales docendi artem apprime calleant, 132. Parochus, Vicarius, et omnes Sacerdotes ab Episcopo ad hoc delegati jus habent Fratrum scholas visitandi discipulosque instruendi et examinandi, 134. Episcopi scholas litterarum humaniorum in oppidis majoribus aut in aliis locis opportunis instituere satagant, 135. Super Seminaria et Collegia speciali modo vigilare debet Episcopus, 137. Superiores et Professores Seminariorum ab Episcopis seligendi sunt ob prudentiam, pietatem et praeclara in studiis merita, 138. Sacerdotes sub poena suspensionis ipso facto incurrendae prohibentur munus aliquod in Collegiis Reginae assumere, 139; prohibentur etiam sub gravi aliis suadere, ut vel ea collegia frequentent, vel ad ea filios suos mittant, 139; eadem prohibitio in casu Universitatis Acatholicae Dublinensis innovatur, 140. Omnes Confessarii juvenes deterreant ne praedicta collegia frequentent, et parentes ne ad eadem filios suos mittant, 140. Episcopi et Collegiorum Superiores hortantur ut Academias sub eorum cura positas quam arctissimis nexibus Universitati Catholicae colligent, et magistros ex iis seligant qui honorum laudes in Universitate Catholica

fuerint consecuti, 141. Episcopi, Sacerdotes, et fideles hortantur ut eis faveant qui studia feliciter in Universitate Catholica fecerint, 141.

3. Officia Parentum. Ad Catholicam liberorum educationem operam diligentissime navent, 128; devotam SS. Jesu et Mariae nominum invocationem, orationem Dominicam, &c., eos edoceant, 128; caveant ne fides vel mores eorum periclitentur, 128; eos ad scholas a Pastoribus Ecclesiae interdictas vel suspectas non mittant, 128; si eos miserint ad scholas Normales (ModelSchools) sciant se strictissimam rationem esse reddituros periculi, cui eorum animas exponere non dubitant, 131.

4. Systema Educationis Nationalis. Definitivum judicium super hoc systemate a Sancta Sede prolatum nunquam fuit, 129; nec nunc a Synodo profertur, 129. Educatio separata est omnimodo ei anteponenda, 129. Cavendum ne jura Catholicorum Moderatorum (School-Managers) impetantur, 129. Statuta quaedam proponuntur ut quam minime periculosum illud systema reddatur, 129, 130. Maneant ipsa loca Scholarum in Episcoporum vel parochorum potestate, 131. Decreta de Scholis Normalibus quae sub regimine Concilii Supremi Educationis Nationalis positae sunt, 131. Valde periculosum est pueris Catholicis Scholas adire quibus soli Acatholici praesunt, 132. Pericula quae huic systemati inhaerent exponuntur, 159, 160. Monita S. Cong. de Prop. Fide, 331. Instructio S. Officii super scholis mixtis, 337. 5. Scholae Normales (Model and Training Schools.) Grave et intrinsecum fidei periculum in eis habetur, 131. Catholici prohibentur eas adire ad artem paedagogicam addiscendam, 131. Non licet parentibus filios suos ad eas mittere, 131. Sacerdos mittens aliquem ad artem paedagogicam in eis scholis addiscendam, incurrit suspensionem ipso facto, 131. Moniales prohibentur vel aliquam mittere ad artem paedagogicam in eis scholis addiscendam, vel scholarem ex eis ad officium in conventu vocare vel litteras commendatitias ipsi tradere, vel in communitatem inter novitias, sine expressa Ordinarii licentia, admittere, 132.

6. Scholae Monialium. Moniales prohibentur suas scholas cum Concilio Supremo conjungere sine expressa Ordinarii licentia ; vel ad examen coram officialibus Commissariorum sese praesentare; vel Scholis Normalibus quomodolibet favere (vid supra); vel subsidia ad aedificia erigenda a Commissariis accipere, nisi sub conditionibus a coetu Episcoporum approbatis; vel choreas, cantus aut aliquid hujusmodi in scholis permittere si Christianis moribus non conveniant; jubentur vero docendi artem apprime callere; puellas in rebus religiosis instruere; sodalitates religiosas instituere; curare ut educatio apta sit vitae domesticae et ad conditionem educandarum accommodata; caute seligere libros in bibliotheca ponendos pro usu educandarum, 132, 133.

7. Scholae Fratrum. Fratres jubentur Constitutiones suas et Regulas bene observare, 133; quam optime pueros in rebus religiosis et in scientiis saecularibus erudire, 133; pactum cum Parocho conficere et servare circa victum et temporalem scholae

« AnteriorContinuar »