Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aerumnas.

Hoc munus Secretariis commissum est, quibus tamen significavit Emus Praeses ut in eo perficiendo alios viros synodales, ut opportunum videretur, sibi adjungere liceret.

Deinde proposuit Emus praeses ut nominaretur specialis congregatio constans ex quatuor Archiepiscopis et cum eis quatuor etiam Episcopis a Patribus eligendis, cujus esset munus particulares Episcoporum et Theologorum deputationes constituere. Quod cum Patribus placuit secretarius suffragia collegit singillatim pro singulis Episcopis. Primo habito scrutinio electus est Episcopus Corcagiensis; altero deinde scrutinio facto, electus est Episcopus Galviensis ; tertio autem scrutinio, Episcopus Clogherensis: quarto demum Episcopus Ossoriensis. Electione peracta res in singulis deputationibus tractandas assignarunt Patres.

In Is Deputatione tractandum esse statuerunt, de Fide, de Fidei Professione emittenda, et de Fidei Periculis evitandis. In IIa Deputatione, de Sacramentis.

In IIIa Deputatione, de vita et honestate Clericorum, necnon de Parochis et de Parochorum Vicariis.

In IVa Deputatione, de Scholis, de Collegiis et de Universitate catholica.

In Va Deputatione, de Monialibus, et de relationibus regulares inter et Clerum secularem.

In VIa Deputatione, de Episcopis et de Tribunalibus Ecclesiasticis.

Hanc ultimam Deputationem ex solis Episcopis constare debere communi consensu constitutum est.

His peractis regulae quaedam statutae sunt de ratione procedendi in Congregationibus Generalibus, in Congregationibus Episcoporum privatis, et in particularibus Deputationibus.

Post haec, dicta Antiphona Sancta Maria omnes dimissi

sunt.

C

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Archiepiscopi et Episcopi ad id deputati, et omnes Synodales, in diversas distribuerunt Deputationes.

In Ia Deputatione, scil. de Fide.

Illmus et Rmus EPISCOPUS OSSORIENSIS, Praeses.
Illmus et Rmus EPISCOPUS DERRIENSIS.

Illmus et Rmus EPISCOPUS MIDENSIS.

Adm. Rev. D. EDMUNDUS O'REILLY e Soc. Jesu.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

In II Deputatione, scil. de Sacramentis.

Illmus et Revñus EPISCOPUS CORCAGIENSIS, Praeses.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

In III Deputatione, scil. de Vita et Honestate Clericorum. Illmus et Revius EPISCOPUS ROSSENSIS, Praeses.

EPISCOPUS ACHADENSIS.

EPISCOPUS WATERFORDIENSIS.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

In IVa Deputatione, scil. de Scholis.

Illmus et Rmus EPISCOPUS ELPHINENSIS, Praeses.

[ocr errors]
[ocr errors]

EPISCOPUS DUNENSIS ET CONNORENSIS.

EPISCOPUS RAPOTENSIS.

EPISCOPUS GALVIENSIS.

Adm. Rev. D. EDUARDUS M'CABE.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

In Va Deputatione, scil. de Monalibus, etc.

Illmus et Revmus EPISCOPUS CLONFERTENSIS, Praeses.

[ocr errors]
[ocr errors]

EPISCOPUS ALLADENSIS.

EPISCOPUS COADJUTOR LAONENSIS.

ABBAS CISTERCIENSIS DE MONT. MELL.

Adm. Rev. D. ROBERTUS WHITEHEAD.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

In VI Deputatione, scil. de Episcopis.

Emus et Revñus D., ARCHIEPISCOPUS DUBLINENSIS, Praeses.

Illmus et Revmus ARCHIEPISCOPUS ARMACANUS.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

CONGREGATIO GENERALIS PRIMA.

Die Secunda Decembris, Feria V.

Hora decima cum dimidio ante meridiem convenerunt Episcopi cum Secretariis et Synodi scriptoribus. Aderant quoque Capitulorum Procuratores, Ordinum Religiosorum Congregationumque Provinciales ac Theologi Episcoporum.

Emus Praeses Congregatos allocutus est de gravitate rerum in Synodo tractandarum, atque de methodo in decretis discutiendis adhibenda; in fine sermonis facultatem excipiendi confessiones, usque ad exitum Synodi, omnibus benigne concessit.

Inde perlegit Secretarius tabulam materiarum in singulis Deputationibus, ut supra traditum est, tractandarum, necnon nomina Synodalium singulis Deputationibus assignatorum; et post haec regulas, jam a Patribus probatas, quas in Deputationibus et in Congregationibus servari oporteret.

Denique dicta Antiphona Sancta Maria finem habuit Congregatio.

Eadem die hora secunda cum dimidio post meridiem habiti sunt conventus Deputationum.

Die Tertia Septembris Feria VI.

Ante meridiem hora decima cum dimidio, et post meridiem hora secunda cum dimidio, habiti sunt Deputationum

conventus.

CONGREGATIO GENERALIS SECUNDA.

Die Quarta Septembris, Sabbato.

Hora decima cum dimidio ante meridiem convenerunt Patres cum officialibus. Aderant quoque Capitulorum Procuratores, Ordinum Religiosorum et Congregationum Provinciales, necnon Episcoporum Theologi.

Perlegit Concilii Secretarius schema a Secretario Deputationis Primae sibi traditum. Post quemque schematis articulum perlectum theologis facta est a Praeside facultas ut, si quid ipsis dicendum occurreret, suam quisque sententiam libere in medium proferret. Significavit etiam Emus Praeses Patribus licere theologos de singulis articulis interrogare prout ipsis expedire videretur.

Hac facultate ingenue usi sunt Synodales. Variae prolatae sunt animadversiones, emendationesque propositae, quas ab Episcopis in Privata Congregatione perpendendas, in tabulas referre Secretariis mandatum est.

Postquam hac ratione perlecta sunt Caput I. de Fide Catholica, Caput II. de Fidei Professione emittenda, Caput III. de Fidei Periculis evitandis, surgens Illmus et Revmus Episcopus Midensis exposuit quartum hujus schematis caput mox legendum, quod erat de Societatibus Secretis

« AnteriorContinuar »