Imágenes de páginas
PDF
EPUB

non fuisse, sicut tria Capita priora, ab omnibus Deputationis membris sancitum. Contra vero Illmo et Revmo. Episcopo Ossoriensi, Deputationis Praesidi, visum est hoc Caput, haud secus ac caetera placuisse Deputationi, omnibus praeter ipsum Episcopum Midensem illud probantibus. Interrogatis hac de re Deputationis Theologis, neque inter se consentientibus; proposuit Episcopus Corcagiensis ut hoc Caput ad Deputationem remitteretur. Quidam autem Patres censuerunt rem totam referendam ad Privatam Episcoporum Congregationem. Ad suffragia cum ventum est quatuordecim ex utraque parte Patres steterunt. Tunc Praeses Emus cujus erat suffragium decretorium terre, statuit Caput referendum esse ad Privatam Congregationem Episcoporum.

Dicta oratione Congregatio finem accepit.

CONGREGATIO PRIVATA SECUNDA.

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Patres cum officialibus.

Perlectum est a Secretario schema de Fide, ut Patres, perpensis et excussis theologorum animadversionibus, de singulis articulis sententiam ferrent. Suggerente Emo Praeside, et annuentibus omnibus, statutum est, ut Patres vota sua surgendo significarent, ita ut surgerent primo qui partem affirmantem, deinde, si qui essent, qui partem negantem tenerent. Qui modus agendi etiam in Congregationibus sequentibus servabatur. In rebus vero gravioribus singulorum suffragia exquirebant Secretarii et in tabulas. referebant.

Hac ratione, quibusdam articulis aliquatenus immutatis, capita duo priora simul et caput tertium usque ad articulum 20 inclusive, nemine dissentiente, Patres probaverunt.

Die V. Septembris, Dominica.

Hora undecima antemeridiana habiti sunt Deputationum Conventus.

Die VI. Septembris, Feria II.

Hora decima antemeridiana Missam de Requiem pro Episcopis Hiberniae defunctis qui inde a Concilio Plenario Thurlesiae an. 1850 habito, e vita migraverunt, solemniter celebravit Illmus et Revius D. Episcopus Clogherensis; cui adstiterunt: Sacerdos assistens, Rev. D. Guillelmus Walsh, S.T.D.; Diaconus et Subdiaconus, RR. DD. Guillelmus White et Joannes M'Donnell.

Hora undecima antemeridiana habiti sunt Deputationum conventus.

CONGREGATIO PRIVATA TERTIA.

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Patres cum officialibus.

Perlegit Secretarius duo postulata: unum de parvo catechismo cui subscripserant Illmi et Revmi DD. Episcopi Ossoriensis, Achadensis, et Coadjutor Kildariensis: alterum de quaestione quadam practica, cui subscripserat Illmus et Revñus Episcopus Dunensis et Connorensis: quaestio erat de societate vulgo dicta Foresters. Utrumque Postulatum ad Deputationem de Fide remissum est, sed nihil decisum est.

Perlegit deinde Secretarius articulos Capitis Tertii, de Fidei periculis evitandis a numero 20 usque ad finem capitis quippe in Congregatione Privata Episcoporum nondum excussos. Quibusdam factis emendationibus omnes a Patribus probati sunt. Simili ratione per singulos

articulos perlectum, excussum, emendatum ac demum probatum est Caput De Episcopis, dilato in aliud tempus Capite de Societatibus Secretis.

Tunc dicta oratione omnes dimissi sunt.

Die 7 Septembris, Feria III.

Mane hora decima cum dimidio habiti sunt Deputationum Conventus.

CONGREGATIO PRIVATA QUARTA.

Eodem die hora secunda cum dimidio convenerunt Patres cum Officialibus.

Articulus novus, quem Capiti de Fidei Periculis evitandis inserendum proposuit Episcopus Rapotensis, a Secretario perlectus est. Post brevem disceptationem Secretariis demandatum est ut in Actis Concilii locum habere posset: sed postea tota res arbitrio singulorum Episcoporum relicta est.

Plures deinde articuli novi a Deputatione De Episcopis prolati sunt, quorum singuli perpensi, aliquatenus emendati et demum probati et sanciti fuere.

Perlecto postmodum capite jam memorato de Societatibus Secretis, et proposita ab Emo Praeside quadam immutatione respectu ordinis quo ejusdem articuli inter se necterentur, Episcopus Midensis sententiam suam de hoc capite ingenue in medium protulit. Arbitratus est non expedire Fenianos speciali hujus Synodi Decreto, et verbis adeo severis, damnari. Societatem Fenianorum damnatam et damnandam esse, immo hujus Societatis duces homines. esse scelestissimos et vaferrimos omnino fassus est. Timuit vero ne haec nova denuntiatio animos plurimorum graviter concitaret, et Fenianos jam fractos, et, ut ipsi

videbatur, poene extinctos, quodammodo exsuscitaret, iisque novas vires praeberet.

In eandem fere sententiam ivit Episcopus Fernensis. Episcopo Waterfordiensi satis fore visum est si in Appendice hujus Synodi Actis et Decretis subnexa, apponeretur S. Officii Decretum quo damnatur Societas Fenianorum; id quod factum esse a Concilio Westmonasteriensi nuper habito memoravit.

Contra vero Episcopus Corcagiensis Decretum in schemate retinendum, sed in litteris ad populum ab hac Synodo dirigendis, cum magna charitate et benignitate de Fenianis tractandum esse judicavit. Huic proposito plures annuerunt Patres.

Animadvertit Emus Praeses sententiam Episcopi Midensis cum argumento ejus non bene cohaerere. Cum enim fateretur Fenianorum duces homines scelestissimos et vaferrimos esse, Episcopi plane tenerentur eos palam denuntiare ne forte populus fidelis et simplex eorum dolis et fallaciis deceptus, in ruinam traheretur.

Cum demum ad suffragia perventum est super hac quaestione ;-Num pars illa Decreti jam perlecti retinenda esset in qua damnatur Societas Fenianorum,-vota Patrum seriatim a Secretariis exquisita sunt. Quatuor in sententiam negantem ierunt: in sententiam vero affirmantem quatuor et viginti.

Post haec, dicta oratione, omnes discesserunt.

SESSIO SOLEMNIS SECUNDA.

Die 8 Septembris, Feria IV.

Hora decima antemeridiana, Congregatis in Ecclesia Collegii Episcopis caeterisque Synodalibus, adstantibus

quibusdam de clero et populo, Missam solemnem De Spiritu Sancto celebravit Illmus et Revñus D. Episcopus Limericensis; cui ad altare adstiterunt: Sacerdos assistens, Adm. Rev. D. Eduardus McCabe; Diaconus et Subdiaconus, RR. DD. Joan. Anderson et Joan. McDonnell. Missa finita concionem habuit Illmus et Revñus D. Episcopus Kerriensis. Inde recitatis precibus psalmisque praescriptis recesserunt omnes praeter Synodales.

Tum institerunt Promotores ut legerentur Decreta De Fide Catholica: De Fidei professione emittenda; De Fidei periculis evitandis, De Societatibus proscriptis; De Episcopis: quae in privatis Episcoporum congregationibus sancita sunt. Quod cum, ex Emi Praesidis mandato, a Secretariis factum esset Decreta omnibus Patribus absolute placuerunt praeter Episcopum Dunensem, qui suffragium tulit; placet juxta modum.

Indicta est Sessio Tertia Solemnis ad diem 16 Septembris feriam quintam hebdomadae proxime sequentis.

Denique finem Sessioni imposuit Emus Praeses, benedictione solemni omnibus prius impertita.

Die 9 Septembris, Feria V.

Hora decima cum dimidio ante meridiem habiti sunt Deputationum conventus.

CONGREGATIO PRIVATA QUINTA.

Eodem die, hora secunda cum dimidio habita est Congregatio Episcoporum privata. Aderant de more officiales Concilii.

Licentiam abeundi per aliquot dies Episcopo Midensi, ob negotia magni momenti, a Judicibus causarum cessam, benigne confirmarunt Patres.

con

« AnteriorContinuar »