Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mortis constituantur, ne priventur incremento gratiae et gloriae; 2° si probabiliter non sint habituri occasionem hoc sacramentum suscipiendi nisi post multos annos.

45. Nemo ad hoc sacramentum admittatur nisi in doctrina Christiana sufficienter institutus sit: et curent Parochi ut per se vel per vicarios, candidatos per aliquod sufficiens tempus instruant, et ut omnes doli capaces antea ad Tribunal Confessionis accedant.

XIII.

DE EUCHARISTIA.

46. Ad normam Decretalis Innocentii III, in Conc. Lat. IV., editi, statuimus ut magna cura et sub fideli custodia, clavibus adhibitis, SS. Eucharistia conservetur.

47. Ne autem diutius asservatae corrumpantur particulae, a Parochis et aliis sacerdotibus ad quos spectat, renovandae sunt octavo quolibet die: sacra ciboria eadem occasione purificentur. Novas consecratas hostias non licet cum veteribus miscere. (S. R. C. 3 Sept., 1672).

48. In omnibus indiscriminatim sacris aedibus nequaquam permittitur asservare SS. Eucharistiam. Ecclesiae Cathedrales, Parochiales, et si quae sint in quibus, ex consuetudine immemorabili, assidue hactenus asservata fuerit, hoc jure fruantur. In reliquis Ecclesiis, nisi adsit privilegium Apostolicum, servari non potest.

49. In Ecclesiis in quibus SS. Eucharistia asservatur diu et noctu una saltem lampas semper accensa colluceat.

50. Sedulam dent operam Parochi, ut fideles Christum sub speciebus Eucharisticis in templis delitescentem fre

quenter invisant, pronique adorent ac venerentur, ac ea propter, Ecclesiarum suarum fores patentes, saltem per aliquot horas, singulis diebus relinquant, ubicumque id commode et sine ullo irreverentiae periculo fieri potest.

51. Tempus paschale pro tota Hibernia, ex indulto Pauli V., a die Cinerum usque ad diem Ascensionis Domini extendebatur. Cum vero ob multitudinem fidelium, intra illud tempus omnes praeceptum adimplere non possent benigne indulsit praesens Pontifex ut idem tempus usque ad octavam Festi SS. Apostolorum Petri et Pauli extenderetur.1

52. Parochi tempore aestivo cujuslibet anni pueros eos qui ad primam Communionem accedere volunt, aliquamdiu per se vel per suos Vicarios erudiant de natura, virtute, effectibusque SS. Eucharistiae ac de necessariis ad illam rite et digne suscipiendam dispositionibus.

53. Missa in qua prima vice pueri Sacra Synaxi reficiuntur, ea qua fieri potest maxima solemnitate celebretur.

54. In eadem infirmitate, si longius protrahitur, parochi saepius sacro Viatico aegrotos reficiant, cum illud iterum et saepius licite dari possit. In delatione Sanctissimi ad infirmos, caveant Sacerdotes, ne aliis negotiis sese indecenter immisceant; et prorsus abstinendum est ab abusu a Sac. Cong. de Prop. Fide reprobato (Feb. 25 an. 1859), “ut "sacerdotes SS. Sacramentum a mane usque ad vesperam secum deferant, ea tantum de causa, quod in aliquem forte "aegrotum incidere possint."

[ocr errors]

55. Benedictio Solemnis cum SS. Sacramento dari potest singulis Dominicis et diebus Festis, nisi aliter ab Episcopo statuatur.

56. Sacerdotes diligenter se disponant Sanctissimi Sacrificii celebrationi, et debitas postea gratias semper agant. 57. Ne liceat unquam Sacerdotibus sine veste talari Missam celebrare.

'Vide Append. VI. pag. 227. 2 Vide Append. VII. 228.

58. Sacra supellex in hoc incruento Sacrificio adhibenda, si pretiosa, ut par esset, haberi nequeat, munda saltem et nitida sit, et convenientis materiae et praescriptorum colorum: non sordida, non obsoleta, neque indecenter compacta. Episcopi mandent suis Vicariis Foraneis, ut non solum tempore visitationis, sed et aliis statis temporibus, denuncient sacerdotes quos hac in re graviter negligentes deprehenderint.

59. Calices sint aurei vel argentei: vel saltem cuppa quae debet esse intus deaurata, sit argentea.

60. Nulli lapides sacri in posterum consecrentur nisi sint justae magnitudinis et commode calicem, sacram hostiam, et pyxidem continere valeant.

61. Cum Missa celebratur, colluceant duae saltem candelae cereae.

62. Maximam diligentiam adhibeant sacerdotes ut panis consecrandus sit recens, purus et albus. Hostiae pro communione populi sint rotundae et non nimis parvae. Curent Episcopi ut ratio aliqua adhibeatur qua vinum sincerum pro Missae celebratione obtineatur, utque sacerdotes nullum aliud adhibeant. Ob frequentem corruptionem tum farinae triticeae tum vini quae hodie obtinet, hoc statutum omni rigore urgendum est.

63. In oppidis ubi adest copia Sacerdotum Missa sit quotidiana et hora fixa, ad fovendam pietatem fidelium.

64. Missae post meridiem non celebrentur, nec in aedibus privatis nisi de speciali et expressa Episcopi licentia.

65. In sacro peragendo nullus sacerdos saecularis ritus alios aut alias caeremonias et preces adhibeat praeter eas quae in Missali Romano praescribuntur.

66. Onera perpetua Missarum a nullo rectore Ecclesiae, aut alio sacerdote saeculari suscipiantur, nisi specialis ab ejus Ordinario ad id concessa fuerit licentia.

67. Missa bis in Dominica vel die festo non celebretur, nisi Episcopus id necessarium existimaverit, et, vi facultatis a S. Sede sibi concessae, fieri permiserit.1

68. Quando vero ob peculiares casus et necessitatis causa ab ipso examinata Episcopus parochis facultatem secundam Missam eadem die celebrandi concedit, eos admoneat ne eleemosynam aut stipendium a quovis vel quocumque praetextu pro ea percipiant juxta decreta alias edita a Sacra Congregatione (S. C. C. 25 Sept., 1858, citans Bened. XIV. Constitutionem--Declarasti an. 1746; et literas circulares de Prop. Fide 15 Oct. 1863). Habita tamen ratione circumstantiarum quarumdam missionum Summus Pontifex earum ordinariis benigne indulsit "ut justa et gravi causa "intercedente sacerdotes sibi subditi hujusmodi stipendium possint ac valeant percipere." Haec permissio ad Hiberniae praesules extenditur.

69. Censent hujus Synodi Episcopi Sanctitati Suae esse supplicandum ut relinquatur ordinariorum arbitrio determinare quatenus in diebus festis suppressis parochi ad obligationem Missam celebrandi in suis Ecclesiis aut eam pro populo offerendi adstringi debeant.2

70. Etsi privatae seu non solemnes missae defunctorum, etiam praesenti cadavere, in festis duplicibus, rubricis excludantur, speciali Indulto Apostolico 29 Jun. an. 1862, concessum est omnibus Hiberniae praesulibus missam privatam die depositionis permittere omnibus diebus, exceptis duplicibus 1ae vel 2ae classis, Festis de praecepto servandis, feriis, Vigiliis et octavis privilegiatis.

71. Notandum in Missis de Requiem communicari possunt fideles ex particulis in praevia Missa consecratis. Potest etiam celebrans in vestimentis nigris, ex causa sufficienti, Tabernaculum aperire et sacram communionem distribuere, immediate ante vel post Missam, sed in neutro

1 Vide Append. VIII. pag. 232. 2 Vide Append. XVIII. pag. 300.

casu danda est benedictio. (Dec. Sac. Cong. Rit. Jun. 27 an. 1868.)

72. Nullus cantus nisi gravis, et ecclesiasticus, in Ecclesiis adhibeatur. Rectores Seminariorum curent, propositis etiam praemiis, ut alumni in Cantu gravi et ecclesiastico bene instituantur, utque sacras caeremonias probe ediscant.

73. Libri vero chorales et liturgici nuper Ratisbonae a Pustet, Bibliopola Catholico, editi in missis et vesperis cantandis tam in Seminariis quam Ecclesiis posthac quamprimum adhibeantur. Hi nempe libri a Smo Dão Pio IX. plurimum commendantur eo quod in eis ad normam veterum manuscriptorum Ecclesiae Romanae verus et genuinus cantus Gregorianus tradatur et "eo vel magis, ut "addit idem Pontifex, quod sit nobis maxime in votis, ut "cum in caeteris quae ad sacram liturgiam pertinent, tum "etiam in cantu, una cunctis in locis et dioecesibus, eademque ratio servetur, qua Romana utitur Ecclesia." (Ep. Pii PP. IX. 30 Maii, 1873.)

[ocr errors]

74. Intra Missarum solemnia nihil nisi Latine cantetur. Dum missa privata legitur aut alio tempore in ecclesia nihil canendum est nisi quod in ecclesiasticis libris probatis inveniatur, aut ab ordinario fuerit permissum.

XVI.

DE POENITENTIA.

75. Statuimus ut in omnibus Ecclesiis, in quibus forsan desint, habeantur sedes confessionales, eaeque cratibus informatae.

« AnteriorContinuar »