Imágenes de páginas
PDF
EPUB

A.D. 1185.

field.

f. 126 b.

misericorditer factæ sunt, ratas habemus et gratas, et easdem episcopali auctoritate sub sigilli nostri appositione confirmamus, salvis rectoribus ecclesiarum in supradictis maneriis sitarum portionibus eisdem assignatis.

Datum Gloucestria in festo Sancti Andrea, anno Domini millesimo ducentesimo decimo quinto.

CCCCLXXXVIII. De eodem.1

Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo Of Nimps- centesimo octogesimo quinto, facta est talis concordia inter Thomam abbatem et conventum monasterii Gloucestriæ et Nicholaum filium Roberti, super capella de Nimdesfelde, quod idem Nicholaus et successores sui habebunt ibi cantariam suam et capellanum residentem, ita quod persona de Froucestre assensu2 abbatis et conventus prædicti clericum quendam Adam nomine in perpetuam vicariam prædictæ capellæ sub annua pensione viginti solidorum dum vixerit receperit. Idem vero clericus juramentum præstitit quod fidelis erit matrici ecclesiæ de Froucestre, et quod prædictum censum personæ ejusdem annuatim persolvet, medietatem ad Pascha, et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis. Singuli autem capellani qui loco suo in ecclesia ministrabunt similem fidelitatis præscriptæ persona facient cautionem. Post discessum vero jam dicti clerici persona de Froucestre, assensu et consilio abbatis et conventus, quemcunque voluerit vicarium et idoneum sub annua pensione tantummodo duarum marcarum in præfata capella substituet, et majorem pensionem ab ullo capellano exigere non poterit. Præfatus vero Nicholaus quandam virgatam terræ quam antiquitus capella ex donatione antecessorum suorum possedit eidem in elemosinam perpetuam restituet. Et præterea omnes decimas tam de dominio suo quam de villenagio, bladi scilicet et fceni, pullorum et vitulorum, porcellorum, agnorum, lanæ, et lini, caseorum, et reliquorum omnium, ex integro de quibus decimæ dari solent, absque ulla diminutione concessit. Et sciendum quod idem Nicholaus neque hæredes sui, cura singuli sibi succedent, aliquid sibi juris decætero vendicabunt in advocatione ejusdem capellæ, seu præsentatione vicariorum. Celebrabitur ibi bap

felde.

4

eodem] This should be Nimdes

2 assensu] assessu, MS.

3 medietatem] meditatem, MS.

4 seu] repeated in MS., but the redundant word is marked with the sign of erasure.

tismus parvulorum omni tempore allato crismate matricis ecclesiæ de Froucestre. Et sepultura fiet ibi omnium ibidem defunctorum, exceptis illis qui virgatas integras seu dimidias tenebunt viris et mulieribus. Quod si tanta temporis intemperies ingruerit ut non possint ad matricem ecclesiam corpora deferri, persona matricis ecclesiæ integre reservatis obventionibus, illic sepelientur.

Quod si ratum et inconvulsum in posterum permaneat, diviso inter eos cyrographo, confirmatum est, et sigillis corum utrumquc appositis roboratum. Hiis testibus.

CCCCLXXXIX. De eodem.

3

Notum sit universis Sanctæ Matris Ecclesiæ filiis, quod Of the causa quæ vertebatur inter dominum J. de Columpna cardi- same. nalem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, per magistrum W. de Moy generalem procuratorem suum ad componendum et ad litigandum, ex una parte, et Elyam de Bristollia, canonicum Herefordiæ, ex altera parte, super capella de Nimdesfelde, coram judicibus delegatis, scilicet S. decanum et H[ugonem]* thesaurarium Eboraci aliquamdiu ventilata, amicabili compositione interveniente hoc fine conquievit, videlicet quod prædictus Helyas prædictam capellam cum pertinentiis suis, quoad f.127. ipse vixerit, habebit et tenebit. Et reddet inde annuatim antiquam pensionem prædicto cardinali vel ejus procuratori ad ecclesiam suam de Froucestre spectantem, et hoc in manus capellani qui in ecclesia de Froucestre pro loco et tempore ministrabit, scilicet unam marcam ad festum Sancti Michaelis, et aliam ad festum Annunciationis Beatæ Mariæ et omnia onera ordinaria et etiam extraordinaria, si qua emerserint, sustinebit. Et prædictus Elyas, fretus consilio bonorum virorum, dedit prædicto procuratori sex marcas argenti pro bono pacis et pro sumptibus suis. Et hanc compositionem fideliter observandam uterque juramento præstito et fidei suæ religione confirmaverunt. Hiis testibus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Of the

same,

Of the same.

Of the

same.

CCCCXC. De eodem.

Universis Sanctae Matris Ecclesiæ filiis ad quos præsens scriptum pervenerit, magister Willelmus de Moy, procurator domini Johannis de Columpna tituli Sanctæ Praxedis presbyteri cardinalis, salutem æternam in Domino.

1

Noverit universitas vestra me, spontanea voluntate, resignasse duas marcas quas percipere consuevi annuatim de capella de Nimdesfelde per manum Helya de Bristollia canonici Herefordiæ, cum toto jure quod habui in cadem capella quæ spectat ad ecclesiam de Frouccstre tanquam ad ecclesiam matricem, etc.

CCCCXCI. De eodem.

Thomæ, Dei gratia abbati Gloucestriæ, et ejusdem loci conventui, R. filius Nicholai, miles, salutem, et devotum cum omni reverentia famulatum.

Sanctitati vestræ humiliter et devote supplico quatinus divino intuitu, et meæ petitionis interventu, ad capellam de Nimdesfelde, per decessum H[elyæ] de Bristollia vacantem, quæ de vestra donatione est, J. capellanum, latorem præsentium, præsentare velitis, salvis vobis duabus marcis annuis, unam ad Pascha, et alteram ad festum Sancti Michaelis persolvendis. Tum, si placct, inde facientes ut de devotis devotiores et ad uberrimas gratiarum actiones vobis teneamur. Valeat sanctitas vestra, etc.

CCCCXCII. De eodem.

Venerabilibus patribus et amicis in Christo carissimis Thomæ, Dei gratia abbati Gloecestriæ, et ejusdem loci conventui, Nicholaus filius Rogeri miles, salutem et devotam in Domino caritatem.

Sanctitati vestræ humiliter et devote supplico quatinus divino intuitu, et petitionis meæ interventu, ad capellam de Nimdesfelde, per decessum H[elyæ] de Bristollia vacantem, quæ de vestra donatione est, J. capellanum, latorem præsentium, præsentare velitis, salvis vobis duabus marcis annuis, una ad Pascha, et altera ad festum Sancti Michaelis ab eodem J. persolvendis. Tum inde, si placet, facientes, etc.

1 Noverit] Noversit, MS. There is also a slight erasure after this word in the MS.

CCCCXCIII. Northona.

Sciant præsentes et futuri, quod ego Emelina uxor Ernulfi Of Norton, de Hestink, pro salute domini mei et mea, et patris et matris f. 127 b. et antecessorum meorum, dedi Deo, et Sancto Petro, et monachis Gloucestriæ, ecclesiam de Northona cum omnibus pertinentiis suis, liberam et quietam ab omni servitio, in perpetuam elemosinam.

1

Et quia volo quod bene et in pace teneant, sigillo meo confirmo.

Hujus rei testes sunt Rogerus filius Dodonis.*

CCCCXCIV. De eodem.

Henricus, rex Anglia, episcopo Lyncolniensi, et vicecomiti, A.D. 1100 et omnibus baronibus et fidelibus suis de Oxenfordesyra, -1135. salutem.

Sciatis quod Robertus filius Walteri et Avelina uxor sua, concessu meo, concesserunt Deo, et Sancto Petro, et abbati et monachis suis de Gloucestria, ecclesiam suam de Nortona in elemosinam, cum omnibus rebus quæ illi pertinent, tali conditione quod abbas et monachi ecclesiam prædictam facient fieri, et ibi invenient clericum qui illi bene serviat, et clerico ipsi necessaria ministrabunt de beneficiis ejusdem ecclesiæ. Et quid inde super hoc remanserit, victui et necessariis monachorum erogetur. Et præcipio quod ipsi eam bene et in pace et honorifice teneant. Teste, etc.

Of the

same.

CCCCXCV. De eodem.

Stephanus, rex Anglorum, episcopo Lyncolniensi et omnibus A.D. 1135 baronibus et filiis Sanctæ Ecclesiæ per Oxenfordesyram con- -1139. stitutis, salutem.

Of the

Concedo Deo, et ecclesiæ Sancti Petri Gloecestriæ, et mo- same, nachis Gloucestriæ, ecclesiam de Nortone, cum omnibus ei pertinentibus, sicut Robertus filius Walteri et uxor ejus Avelina concesserunt; et sicut carta regis Henrici testatur. Teste Rogero] episcopo Sarum, etc.

1 In the margin here is inserted

in a later hand Chepyngnorton.

2 This sentence is plainly incomplete.

3 hoc] Originally written est, but afterwards altered to hoc.

A.D. 1135 -1154. Of the

same.

A.D. 1093 --1123. Of the same.

A.D. 1186 -1200. Of the same.

f. 128.

A.D. 1186
~1200,
Of the
same.

CCCCXCVI. De eodem.

Stephanus, rex Anglorum, Roberto filio Walteri et ministris suis, salutem.

Præcipio quod juste resaysiatis abbatem de Gloucestria de ecclesia sua de Northona, de terris et decimis, et de omnibus eidem ecclesiæ pertinentibus, sicut fuit die' qua rex Henricus novissime mare transivit ad eundum in Normanniam. Et nisi feceris Walterus archidiaconus de Oxonia2 faciat, ne inde amplius clamorem audiam pro penuria pleni recti. Teste.

CCCCXCVII. De eodem.

Robertus, Dei gratia Lincolniensis episcopus, universis Sanctæ Matris Ecclesiæ filiis, salutem et benedictionem.

Notum sit omnibus vobis, quod concedimus, et episcopali auctoritate confirmamus, donationem quam fecit Emelina uxor Ernulfi de Hesdine abbati et monachis Sancti Petri Gloucestriæ; scilicet ecclesiam de Northona, cum omnibus pertinentiis suis. Et volumus ut libere et honorifice teneant, salva dignitate episcopali. Valete.

CCCCXCVIII.

Venerabili domino et patri in Christo carissimo H[ugoni], Dei gratia Lincolniensi episcopo, Thomas, ejusdem gratia abbas et conventus Sancti Petri Gloucestriæ, salutem quæ nunc est et quam speramus a Domino.

Dilectæ nobis in Domino paternitati vestræ supplicamus, quatinus præsentium latorem, Ricardum clericum et alumnum domus nostræ, cui ecclesiam nostram de Nortuna divinæ pietatis intuitu concessimus, ad præsentationem nostram, ad eam admittatis, et eum auctoritate episcopali instituere velitis. Valeat in Domino sanctitas vestra, pater carissime.

CCCCXCIX. De eodem.

Omnibus Christi fidelibus ad quos præsens scriptum pervenerit, Hugo, Dei gratia Lincolniensis episcopus, salutem in Domino.

1 die] de, MS.

2 Walter of Wallingford, called

also Walter Calne (Leneve, vol ii. p. 64).

« AnteriorContinuar »