Imágenes de páginas
PDF
EPUB

galeatis offerebat personaliter te venturum. Hanc igitur oblationem›› veluti benevolam et altissimo placidam acceptantes te frater in plurimum commendamus in domino et propterea uberes referimus tibi grates. Quocirca expectantes de cetero avide futurum hujus tue oblationis effectum, quo plus illum sciverimus celerem tanto hujusmodi oblationem tuam reputabimus gratiorem.16 Datum Avinione VII. Id. Aprilis Anno VIII.

[ocr errors]
[ocr errors]

18.

[ocr errors]

(909) Judicibus, Scabinis, Rectoribus, Consulibus, Proconsulibus totique Universitati Coloniensi. (ibid.) tank

"

[ocr errors]

Requiratur in prolatione sermonis quedam armonie et in veritatis effectibus quedam similiter concoimitantia petitur actionis, videlicet ut sua similis proprietate servata sonus verbi cum cordis intentione conveniat et a suo significato vocabulum non recedat. Sane de integritate devotionis et fidei erga nos et sanctam Romanam ecclesiam matrem vestram apud nos assertio plurium et litterarum nostrarum continuata descriptio vos commendat. Et quamquam de vobis velut viris catholicis deumque timentibus supponamus verisimiliter ita esse cupimus tamen, ut commendationis vox idem cum animo sentiat et relatio operi maritetur. In hujusmodi vero contrarium nuper auribus invitis audivimus plurimum admirantes, quod vos virum magnificum Ludovicum Ducem Bavariae discorditer in Romanorum Regem sicut scitis electum, parendo sibi ut Regi multipliciter honorastis et hoc nostrum contra eum contempnentes longe anterius habitum in hac parte processum, inter cetera summarie continentem, quod Romano vacante imperio sicut nunc vacare dinoscitur et ad dictam ecclesiam regimine ipsius Imperii rationabiliter pertinente, peque adhuc examinata: per: nos electione hujusmodi suaque approbata persona, jamque usurpato sibi nomine ac titulo Regio se administrationi ejusdem Regni tam indebite quam irreverenter immiscuit et dampnatis in Lombardia favens hereticis ac rebellibus aliis ejusdem ecclesie dampnabiliter alia plura committens insolenter excesserat in gravem divine' majestatis injuriam, nostrum et ecclesie prefate contemptum, anime sue perniciem, in prejudicium quoque ac scandalum dilecti filii magnifici viri Henrici Ducis Austrie coelecti sui et tam eundem eligentium Alamanie Principum quam plurium in mundi fidelium

[ocr errors]

aliorum propter quod ipsum sub virtute sancte obedientie excommunicationis pena expresse monuimus, quam incurrere ipsum volumus ipso facto, nisi effectualiter hujusmodi nostre monitioni pareret, ut infra certum sibi prefixum terminum diutius jam elapsum a premissis desisteret et quaecunque taliter excedendo commiserat infra dictum terminum revocaret. Universis prelatis quaecunque Pontificali seu quavis alia dignitate prefulgeant et personis ecclesiasticis ac universis et singulis civitatibus, communitatibus et universitatibus, necnon personis secularibus quibuscunque Regali aut quaecunque alia dignitate fulgentibus in virtute similiter sancte obedientie, ac sub penis excommunicationis in persouis, et interdicti in terris eorum nec non privationis privilegiorum quorumcunque apostolicorum et Imperialium ac feudorum, que ab ipsa ecclesia vel imperio obtinent, districtius inhibentes, ne in aliquibus dicti Regni seu Imp. tangentibus Regimen prefato Ludovico tanquam Regi seu in Romanorum Regem electo, nisi et quousque dictam electionem ac personam ipsius per eandem sedem approbari et admitti contingerit, in aliquo pareant seu intendant, neque sibi in quibuscunque ad regimen ipsum spectantibus prebeant auxilium, consilium et favorem. Et quia prenominatus Electus hujusmodi monitionem nostram contempnisse dinoscitur, jam ipsum per alium processum nostrum noviter habitum declaravimus eandem excommunicationis sententiam incurrisse ac eum excommunicatum nunciavimus et preter casus exemptos ab omnibus evitandum; dictos Prelatos et personas ecclesiasticas, qui contra monitionem et inhibitionem nostras hujusmodi quas in eodem processu novissimo repetere duximus observandas predicto Ludovico tanquam Regi seu in Regem Romanorum electo paruerant, in penam suspensionis ab officio et beneficio contra ipsos alias promulgatam incidisse nihilominus declarantes. Et licet contra civitates, communitates, universitates ac singulares personas alias, que in predictis vel circa ea forsitan deliquerint, contra predictas monitionem et inhibitionem nostras temere veniendo ad debitam impositionem penarum propter hoc fuisset merito procedendum, tamen de gratia dicte sedis amplius adhuc providimus expectandum, prout hec et alia seriosius in eisdem contenta processibus, tamquam acta diu patenter et publice jam ad nos credimus pervenisse; his igitur dili

genter cum honore et premium in virtutis testimonium prebeatur et quem honoraverit dominus, sit ab omnibus honorandus, discrétio vestra consideret, an electus idem donec in ipsius erroris deliramento permanserit, vestro amore sit dignus aut obedientie vel honoris obsequio alicujus quis sit. hoc dissimulare non vultis hujusmodi nostra monitione contempta per inobedientie sue demeritum tam 'deo quam dicte sedi et ipsi ecclesie, a cujus potestate dependet, se reddidit odiosum. Preterea fili iniqui, vos filiorum dulci vocabulo servientes ipsum, quem velut excessibus suis iniquum in hac parte dicta odit ecclesia, vos habebitis odio et legem ipsius ecclesie ex eidem justis piisque processibus editam diligentius nihilominus in his et aliis, que maternis affectibus ecclesia prefata desiderat, non verbis tantummodo sed rebus ut condecet honorantes, ne ad vos quod obsit illud referri valeat Christi verbụm, quo illum exprobrasse legimus populum, a quo labiis et non corde se noverat honoratum; absit a vobis igitur tanta mentis insania, quum sicut firmiter credimus et speramus, dictis et factis concordantibus invicem per fructus exhibitos condecentium operum semper agnoscitis, ut filii materne reverentie meritum et reddatis in omnibus ipsi ecclesie devotionis et fidei debitum filiale. Quocirca universitatem vestram rogamus et hortamur et monemus attente, quatinus monitionem et inhibitionem nostras hujusmodi pro reverentia nostra et sedis ipsius sic tenaciter et efficaciter, observetis, ne in illarum incidatis edictum, ac in his et aliis que reverentiam et honorem dei, nostrum, prefate sedis et ecclesie predicte respiciant, prebeatis vos debite et oportunis studiis operosos, quia erga nos et dictam ecclesiam realiter vestra recensita fides et devotio pateat, crescat, vobis per consequens laudis condigne preconium et vendicetis vobis a divina retributione propterea votiva stipendia premiorum, parati cum sumus quantum cum deo licet suis loco et tempore speciali vos prosequi benevolentia et favore. Datum Avinione XVII. cal. Maii anno VIII. 19.

(910) Archiepiscopo Maguntino. (ibid.)

Solita benignitate recepimus litteras nuper nobis a tua fraternitate transmissas et earum tenorem intelleximus diligenter. Sane licet multi multa fuerint de familiaritate, quam magnifico viro

[ocr errors]

Ludovico duci Bavarie in Regem Romanorum electo tua fraternitas exhibebat, et exhibet tamen quantum erga promotionem tuam apostolice sedis gratia exuberans fuerat, attendentes et que circa materiam istam tua nobis sepius prudentia scripserat, ad memoriam reducentes credere nolumus, quod a petra, unde abscisus fuerat nosceris, timore vel amore debeas separari. Tuam itaque providentiam exhortamur, ut que scripto, nobis sepius obtulisti, sic opere adimplere studeas, quod apud deum et sedem predictam reputari merito debeas et uberioris gratie premium valeas promereri. Ceterum licet infeste nuper intellexerimus processus per nos contra ducem eundem habitos noviter, qui publicandi per te ac tuos suffraganeos tibi, pro parte nostra extiterunt oblati, të recipere, publicaré ac exequi juxta mandatum apostolicum inprovide renuisse, adhuc processus alios contra, ducem ipsum a nobis post modum habitos per dilectum filium nobilem virum Comitem de Buchelz germanum tuum eidem fraternitati tue duximus destinandos, illa attentius exhortantes, quatinus in ipsorum publicatione et executione talem cures devotionem ac promptitudinem exhibere, quod prioris negligentie vel contumacie abolere maculam censearis, Nosque tuam inde obedientiam merito commendare,

Datum Avenione XV. cal. Maii anno VIII.

20.

Ex Regesto autographo litterarum Apostolicarum Johannis Pp. XXII. a. VIII. Tom. IV.

(868) Venerabili fratri Johanni Episcopo Argentinensi, (ibid. Pag. 69.)

Fraternitatis tue literis solita benignitate receptis et earum sententia diligenter inspecta gaudemus in te frater et tuis humeris confidenter accumbimus de constantia devotionis et fidei quam extrinsecus per signa prudentie non immerito habere pretendis interius erga sanctam Rom. ecclesiam matrem tuam. Super quibus sinceritatem tuam dignis in domino laudibus attolentes fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, quatenus ferventer et fortiter perseveres in illis ut meriturus inde multipliciter apud deum benevolentiam nostram et apostolicae sedis uberius propterea merearis. Ceterum petitionibus tuis favorabiliter annuentes ecce singulis prelatis, quos per hujusmodi literas nominasti ut tam contra

virum magnificum Ludovicum ducem Bavarie discorditer in Romanum Regem electum, quam quoscunque alios tuos et ejusdem tue ecclesie invasores tibi ad requisitionem tuam consiliis et auxiliis opportunis assistant. ac dilectis filiis, decano, preposito et capitulo necnon religiosis argentiniensis et tue dioecesis exemptis et non exemptis quod in publicatione nostrorum processuum habitorum contra ducem praefatum celeriter ac efficaciter tibi pareant et intendant dirigimus literas speciales. Datum ut supra proxima. —21.

(869) Venerabili fratri Mathie Archiepisc. Maguntino. (ibid.) Singula dignitatum et jurisdictionum officia sic se mutua caritate ac civilitate respiciunt, ut quoties alterum alterius auxilio indiget utrumque suas vices in casibus oportunis juvaminis sub alternet. Cumque sicut nuper infesta relatione percepimus magnificus vir Ludovicus Dux Bavarie discorditer in Romanum Regem electus venerabilem fratrem nostrum Johannem Episcopum Argentinensem et ejus ecclesiam ex eo quod idem Episcopus merito commendanda sibi ut Regi obedire contempnit, vi armata cominetur' invadere idque universaliter iu gravem cedat injuriam ecclesiasticae libertatis, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente quatenus causam hanc agnoscens et reputans esse tuam tam adversus prefatum ducem quam quoslibet alios dicti episcopi et ejusdem sue ecclesie invasores ad requisitionem suam consiliis et auxiliis oportunis pro nostra et apostolice sedis reverentia sic viriliter faveas et assistas, quod non minus in favorem tuum quam predicti Episcopi et ejusdem ecclesie sue ac aliarum ecclesiasticarum personarum ut expedit ipsa repellatur injuria et meritoriam tibi, frater, apud deum et ipsam sedem tam laude quam premio gratis 'exemplis, legem adimpleas debite caritatis.

In eundem modum Venerabili fratri Episcopo Spirensi.
In eund. mod. Ven. fratri Episcopo Basiliensi.

In eund. mod. Ven. fratri Episcopo Constantiensi.

In eund. mod. Ven. fratri Episcopo Meten:

22.

(870) Decano, Preposito et Capitulo Argentinensi. (ibid.) Si diligenti studio perpendatis filii, quam sit magnum virtutes colere singulas, obedire pro certo invenietis per maximum cum

« AnteriorContinuar »