Imágenes de páginas
PDF
EPUB

4.

A zazty-i apátság alapító levele. 1067. körül.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Petrus Dei gracia Comes. Producencia antiquorum sapientum et consuetudo obtinuit, yt si quispiam cuilibet persone in Regno Pannonico quid stabilire decreuerit, et quid stabile fore velit, id prelibati Regis licencia, et omnium tam Principum quam Episcoporum testimonio, et sub huiusmodi cirografo debeat memorie commendare temporibus futuris. Qam consuetudinem racionabilem considerars, Ego Petrus hoc scriptum fieri postulaui ad recordacionem et confirmacionem temporibus presentibus et futuris. Omnibus ergo Christianis notum esse desidero, quod Ego Petrus eterne retribuionis munere monasterium Sancte Marie Jesu Christo chooperante construxi, quod dicitur Zasty, idque iuxta posse dotaui agris, pascuis, pratis, aratoribus, vinitoribus, bobus, ouibus, iumentis, porcis, apibus et ceteris necessariis ad supradictum Zazty. Nos tres germani predia possidebamus, quorum terciam partem, que me contingebat monasterio in omnibus dedi eidem. Posessionem in Scenholm, quam Dux michi, ego monasterio subdidi. Cuius marchia incipit ab area equorum Regis, ad Nadestyguy, deinde recto itinere per litus Scekzov vsque ad longam vallem, per id ad Sartue, inde per ipsius litus ad eiusdem Saar caput, vnde recto tramite per viam Soba, uersus curtem Scenholm, usque locum qui flectitur in dextram, scilicet ad riuulum nomine Egur; inde ad molendinum Geru, a quo ad eiusdem Geru aquam, et pervenit ad locum invndantis aque. Inde ad puteum Bissenorum, et tendit ad viam positam in transuersum, per quam venitur ad sepulturas Bissenorum; inde ad magnam foveam, que protensa usque ad Aruksceguj tendit ad angulum parue Egur, et ad angulum Aruk; inde autem ad predictam aream equorum. Ipsi autem predio dedi mansus (igy) numero X, sed plus invenitur; de ipsis vero inter me et Dersynum fuit contencio, sed Ducis gracia eos mee parti attribuit; ibidem molendinum cum molendinario, ad Fonsol Fenerie predium, quod vocatur

Bubach, Dux michi et ego monasterio; et siluam nomine Nogkereku; cetera vero pratis et in pascuis in feno secundo, et in cumulo colligendo, vnde Dux habuit, inde monasterio permisi habere. Scyrnik marchia incipit ab oriente de tumulo Branka ad pirum circumdatam humo, et tendit ad aceruum in monte positum, et peruenit ad tumulum Boytyn; inde uero ad aceruum vie vicinum; deinde recta via dirigitur usque semitam, que flectitur in dextram, a villa Petri ad aqvam Petri, inde per vallem ad venam Cheyey ad marchiam cum Bechydy ad vallem, que ducit ad marchiam, conbibansque supradictam marchiam, et ad illud predium XX mansus aratorum. Marchia Chartybak, ab occidente ex parte Chartybak; in capite aceruus Bassy, inde ad viam que venit de Zondonek, et ducit ad Chegen, vsque ad angulum vallj; inde flectitur per ryppam vene dextrorsum, ubi versus monticulum ultra itur; inde ad alium monticulum qui est cum villa Solu; inde tendit ad aceruum Fygudy usque ad aceruum Marci; inde dirigitur ad terminum cum Chordy usque monticulos; unde tendens ad pirum stantem in agro perducit ad predictum Basi aceruum. Sumpma tocius numeri concluditur calculo, videlicet CIIII mansus seruorum; XXX equites, XX Ungari et (X) Bisseni; sex lanifice et linifice; X vinee et ortus apium, X copule equorum, C boves, D oves, CC porci. Preterea do territorium quod postea concessit michi Salamon Rex cum Magno Duce in villa que dicitur Ceda. Vnde ex hac die recedant, preter ecclesiasticam familiam, quicunque libertatis nomen affectant. Et in ipsa predicta villa concedo filie mee Magne dimidiam partem terie. In sumpmitate illius ville habentur fructus, quorum dimidia pars Abbati, et dimidia filie mee. Concedo filio filie mee Magne scilicet Heche dimidiam partem terre Fonsol, que me contingit, cum duodecim mansionibus libertinorum, dimidia pars. Cognatis meis do terram. Wensellev ad septem aratra cum quinque pisscinis et VI mansionibus libertinorum; quarum piscinarum nomina hec sunt Wensellev towa, P(ro)luca, Homuser, Tehna, Ebes. Et in eadem terra remansit terra ad tria aratra ciuibus castri de Zobolchy. Do et terram Wense sitam iuxta terram Tymar, que remanet castro de Zobolchy, cum tribus aratris, duobus piscatoribus et cum piscina Tyccha. Que pro marchia, iuxta

Ticiam vadit superius, et in loco Nogewrem vocato transit Ticiam ad partem meridionalem, et venit ad quoddam nemus quod per omnia meum est; abhinc vadit ad Rakamoz, ubi facit tres metas terreas, et inde cadit ad magnam viam Zoloch, per quam proceditur versus Kuurew, vsque dum Tyza et Budrug in unum coniunguntur; et ibi Tiza cedit michi per omnia a Nogewrem incipiente ab utraque parte, usque dum cadit ad Budrug. Do et terram in Bekech, cum duodecim mansionibus libertinorum, et cum duobus aratris et mansibus seruorum. Marchia mater incipit ab oriente cum Zakaria usque ad aceruum Sumug, tendens ad tres valles; inde ad villam Cosme vsque ad salsatas aquas; inde vero ad magnum montem, iuxta quem a dextra parte est aceruus, et dirigitur ad magnam viam, vsque ad supradictam marchiam cum Zakaria. Hanc terram Dux Magnus dedit, et ego monasterio; pristaldus Apa filius Chycha, pristaldus vero Stephani Byhoriensis Comitis Yde, pristaldus meus Fygudy. Do predium Damarad, et in eo quatuordecim familias Monasterio, vt portent asseres ad choperiendum monasterium. Do predium Prouod cum omnibus necessarijs; do et predium Suruk cum capella Sancti Martini. Sunt autem ibi Hungarij, quorum maior nomine Michael; disposui eos, vt det unusquisque de domo sua unam idriam mellis; quo autem anno necesse erit, monasterio dent asseres vice mellis cum curru. Do et predium Zekeres, in eo populum michi pertinentem, qui bini serviant quolibet mense, et quocunque vadit Abbas, secum pergant in equis. Do et predium Leveluky, cum omnibus que michi pertinent ibi. Do predium Cha barakusa cum sex vinitoribus; predium Gubach cum septem piscatoribus, et cum insula in Danobio existente, cum tribus aratris et tribus servis. Do predium Nywyg ad quinque aratra cum aratoribus. Do predium Zalda, cuius marchia incipit a Ticia usque ad quatuor monticulos. Do predium Ladan ad septem aratra cum quinque piscinis; do predium Scegholm cum omnibus rebus Monasterio. Disposui obsequiatores, quorum hoc erit servicium: Quolibet anno dent duos boues; quatuor cubulos de vino, quam dedi vineam cum vunitore; vnusquisque quatuor cubulos cerevisie, X panes, I gallinam, sed duo mansus simul vram anserem. Dispo suit et mea filia

Magna in eadem villa, que dicitur Dusnuky sex mansus cum sua pecunia, quorum nomina sunt hec Ivan, Ichy, Wachy, Zemy, Kokoch, Ombroch. Sed per annum isti simul dant unum bovem, C panes, tres cubulos medonis, per domum duos cubulos cereuisie, unam gallinam, duo mansus simul unam anserem. Sed hy duo populi simul X pensas denariorum, ecclesie emere ceram. Tandem ego Petrus rogaui Regem cum Duce Magno et Duce Ladizlao, vt hy populi decimas non darent preter duas capecias et vnam gallinam, sed hoc sacerdoti parochyano pro sepultura et baptismo; quam peticionem Rex cum Archiepiscopo fieri concesserunt. Vt autem hoc mee concessionis donum sequenti euo inconvulsum permaneat testimonio aliquorum nominibus attestari feci. Rex Salamon; Dux Magnus, Dux Ladizlaus, Archiepiscopus Dersy, Episcopus Jeronimus, Episcopus Alexius, Palatinus Comes Rodowan, Comes Erney, Comes Wydus, Comes Markuch, Comes Ilya, Comes Pethe, Comes Hetey, Comes Martinus, Comes Wefa. Ipsis autem testibus de predicta facultate mea testimonium perhibentibus, si quispiam fatue aliquid subtrahere vel mutilare pesumpserit, sit anatema sub excommunicacione omnipotentis Dei et Regie Maiestatis auctoritate, tociusque Christianitatis consorcio privetur.

(IV. Béla király 1267 ki megerősítő leveléből. Czech).

5.

IV. Henrik római-német császárnak Magyarország nyugati határára vonatkozó nyilatkozata. 1074.

Hainricus Divina faveute Clementia quartus, Romanorum Imperator Augustus. Regalis dignitas et imperialis Majestas adhoc Diuinitus ordinata est, vt superborum temeritatem comprimat; fidelium vero devotionem, maximeque Deo famulantium humilitatem pia devotione muniat. Ideo fidelis nostri Cononis Palatini memoriam posteris scripto transmittimus, quia Deum et Sanctum Petrum omnium rerum suarum haeredem reliquit. Habuit enim duos liberos, quibus substantiam suam divisit Cononem scilicet et Irmogardam. . . . Con

venerunt ergo in hoc, ut in loco et fundo qui dicitur Rota, quem preterfluit Enus fluvius, qui est in Comitatu Arnolfi Comitis, Monasterium construerent, ibique monachos Deo famulantes aggregarent. Placuit hoc filio, placuit nurui, simulque cum parentibus ad altare Sanctorum Marini et Aniani procedentes tradiderunt Deo et Sanctis eius, quidquid in Regno nostro possederunt, si absque liberis obirent. . . . . Rota in quo monasterium cum ecclesiis, terminis et appendiciis suis etc. ... In Marchia juxta Rabam fluvium Chuniberge cum terminis et appendiciis. In oriente Breitenowe, Suarzaha, Luiprandesdorff, Snozindorff, Hederischeswerde juxta Danubium versus Hungariam, Viska hegemunde, Chrumbinuzbwoane cum terminis et appendiciis suis. etc. etc. Hoc ergo ut firmiter teneatur . . . presentem nostrae constitutionis pagiram inde conscribi fecimus nostrique sigilli impressione muniri.

Signum domini Heinrici Regis invictissimi. Egilbertus Cancellarius vice Willegisi Archicapellani recognovit. Datum nonis Sept. anno Dominicae Incarnationis MLXXIIII. Indict XI. anno autem Regni Henrici XX. actum Ratisbonae feliciter Amen; praesidente Romae Apostolicam Sedem Gregorio VII. qui et Hiltprandus.

(Meichelbeck után, Historia Frisingensis, I. köt. 264. 1- Czech).

6.

Salomon király adománya a frisingi egyház számára, melyet IV. Henrik római-német császár megerősít. 1074.

In nomine Sanctae et Individuae Trinitats, Henricus Divina favente Clementia Rex, Omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam praesentibus notum esse volumus: qualiter nos in praesentia Principum nostrorum Gebehardi Salzburgensis Archiepiscopi, Ottonis Ratisponensis, Willehelmi Trajectensis Episcoporum, Welph Ducis Bauuariorum, ceterorumque fidelium nostrorum ex praedio, quod Salomon

« AnteriorContinuar »