Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inter nos ex una et viros honorabiles Johannem prepositum,

1 decanum totumque capitulum ecclesie Montis sancti Petri Goslariensis ex alia parte super advocacia quinque mansorum et unius curie iacencium in campis et in villa Hondorp, ad ipsam ecclesiam sancti Petri spectancium, ac super aliis iuribus in dominio nostro seu districtu situatis dissensio verteretur, nos tandem instructi salubrius et a sapientibus expediti, quod in mansis et curia supradictis ius advocacie seu quodlibet ius aliud nullatenus haberemus, omni actioni, quam nobis in talibus competere credebamus, et iuribus pretactis pure renunciantes mansos ipsos et curiam ab inpetitione tali pro salute animarum nostrarum dimisimus et presenti scripto dimittimus perpetuo liberos et quietos ita, quod de cetero nichil iuris omnino nobis usurpabimus in eisdem nec aliquis nostrorum heredum quicquam iuris in ipsis bonis sibi de cetero poterit usurpare. Homines quoque nostros et sub nostro dominio commorantes, qui ab ipsa ecclesia sancti Petri bona tenent seu litones eius existunt, non prohibebimus ullo modo ad villicationem, quod2 meyerding appellatur, ter in anno, quamvis non vocati, scilicet in festo beatorum apostolorum Philippi et Jacobi necnon in festivitate beati Jacobi ac eciam in festivitate purificationis virginis gloriose, venire ac eciam observare iura eiusdem ecclesie, quicquid ibi diffinitum fuerit et dictatum. Nec eciam a nobis prohiberi debent ad eandem villicationem, quod2 meyerding nuncupatur, accedere, quociens pro emergenti causa rationabili extra ordinare vocabuntur, dummodo illud eis octo dierum spacio prefigatur. Preterea sepe dicta ecclesia sancti Petri in suo iure, videlicet quod bumede et buleve nuncupatur, vel in aliis suis iuribus non indebite molestabitur a nobis amplius ullo modo. Supradicti quoque prepositus et capitulum, intuentes in premissis nostram promptitudinem et favorem, duodecim marcas examinati argenti nobis liberaliter erogarunt indulgentes ac nobis benignissime remittentes, si quam a nobis talis advocacie pretextu molestiam sunt perpessi, ut huiusmodi concordia inter nos et ipsos stabilius ac firmius perpetuo perseveret. In cuius rei testimonium presentem litteram super hiis conscriptam nostris sigillis fecimus roborari. Et nos Hermannus Dei gratia episcopus ecclesie Halberstadensis totumque capitulum ecclesie nostre rogati huiusmodi dissensionem taliter esse sopitam cum appensione nostrorum sigillorum protestamur.

Actum et datum Halberstat, anno Domini mo.ccco secundo, in die beatorum apostolorum Philippi et Jacobi.

Aus zwei gleichlautenden Originalen im Stadtarchive zu Goslar, an welchen leider die je vier an Pergamentbändern angehängt gewesenen Siegel verschwunden sind. 1. In den Origg. ist der Platz für den Namen leer gelassen. 2. So in den Origg.

33.

1302. Mai 22. Quedlinburg. Die Pröpstin Elisabeth zu Frose und ihre Schwestern Hedwig und Jutta, Canonissinnen zu Quedlinburg, geben ihre Einwilligung zu dem Verkaufe verschiedener Güter und Rechte zu Rüxleben seitens ihres Bruders, des Grafen Heinrich von Kirchberg, an das Kloster zum Neuen Werke vor Nordhausen.

Elisabeth preposita in Vrosa, canonica in Gernrode, Hedwigis et Jutta canonice ecclesie in Quidelingeborg, sorores dicte de Kirchberg, omnibus in perpetuum. Reco

gnoscimus tenore presentium litterarum, quod dilectus frater noster Henricus comes de Kirchberg vendidit preposito, abbatisse et conventui monasterii Novi Operis Nordhusani de nostra voluntate et libero consensu quinque mansos proprietatis sue sitos in Ruckersleven, quatuor curias ibidem et duo iugera pratorum cum omnibus iuribus et pertinentiis tam in villa quam extra villam, hoc adiecto, quod maior casa in cimiterio et ius patronatus ecclesie in villa memorata cum universis bonis transeat supradictis. Ne autem super huiusmodi venditione posset in posterum aliqua nocitura questio sive calumnia suboriri, hanc literam ad cautelam superhabundantem nos Hedwigis et Jutta canonice in Quidelingeborg sigillo custodie ecclesie nostre, quia sigillum proprium non habemus, nec non sigillo Elisabethe sororis nostre, preposite in Vrose, fecimus communiri. Datum Quidelingeborg, anno Domini mcccij, xj Kalendas Junii.

Gedr: Avemann Beschreibung der Reichs- und Burggrafen von Kirchberg, Anh. p. 216;
Erath cod. dipl. Quedl. 337. Ist Wiederholung von II. no 512b.

34.

1302. Mai 25. Gernrode. Die Aebtissin Irmingard II von Gernrode gestattet dem Kloster Michaelstein im Berge Nonnengrab Schiefer zu brechen.

Nos Ermegardis Dei gratia abbatissa in Gherenrod presentibus protestamur, quod Ghertrudis preposita et Bertradis decana totusque conventus monasterii in Ghernrode unanimi consensu una cum consensu nostro ob reverentiam virginis gloriose concesserunt et nos concedimus fratribus monasterii Lapidis sancti Michahelis, ut ipsi faciendi lapicidinam et excidendi lapides, qui scheverstein vocantur, in monte, qui vulgariter Nunnengraf appellatur, liberam habeant facultatem. In cuius rei evidenciam, ne quis ipsos fratres ausu temerario in ipsa fossione impedire seu molestare presumat quoquomodo, presenti scripto in recognitionem nostrum sigillum duximus apponendum. Datum in Ghernrode, anno Domini millesimo cccoij, viij Kalendas Junii.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, trefflich erhaltenen Siegel der Aebtissin (II. Taf. XII. 3). Gedr: Leuckfeld antiqq. Michaelst. 51.

35.

1302. Juni 30. Magdeburg. Bischof Johann II von Havelberg gewährt den Besuchern und Wohlthätern der Kirche des h. Nicolaus zu Rudersdorf einen vierzigtägigen Ablass.

Johannes Dei gratia Havelbergensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Gratum obsequium et Deo pium tociens inpendere opinamur, quociens mentes fidelium ad pietatis et devocionis opera excitamus. Cupientes igitur ecclesiam Rodestorp, Magde

burgensis dyocesis, que in honore beati Nicolai episcopi et confessoris construitur et de novo erigitur, specialiter honorare, omnibus vere penitentibus et contritis, qui ad dictam ecclesiam in eodem festo cum devotione accesserint et manus eidem ecclesie adiutrices porrexerint, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate ac nostra confisi quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia, dummodo consensus dyocesani ad id accesserit, misericorditer in Domino relaxamus. Datum Magdeborch, anno Domini millesimo trecentesimo secundo, in commemoratione beatorum Petri et Pauli apostolorum.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentstreifen angehängt gewesene Siegel ist verschwunden.

36.

1302. Juli 6. Graf Bernhard II von Anhalt über den Verkauf eines Gutes zu Ilberstedt seitens des Klosters Gottesgnaden an den Ritter Wipert Dus auf die Zeit von dessen Leben.

Bernardus Dei gratia comes in Berneburch dictus de Anehalt omnibus presens scriptum intuentibus salutem in eo, qui perditum hominem sua salutifera redemit passione. Que geruntur in tempore, ex facili evanescunt cum tempore et de gestis hominum eciam laudabilibus de facili emergit dura calumpnia, nisi causa memorie oblivio rerum per scripti memoriam auferatur. Notum igitur sit omnibus presens scriptum inspecturis, quod dominus Anno prepositus nec non conventus ecclesie in Gracia Dei allodium suum in Gilverstede cum omnibus suis pertinentiis domino Wiperto militi dicto Dus ad tempora sue vite contulerunt pro quinquaginta duabus marcis argenti Stendalgensis, qui de huiusmodi allodio et suis pertinentiis, licet existentibus periculis grandinum, discordiis dominorum aut inpetitionibus advocatorum, absque ullo impedimento periculorum singulis annis sex choros annone, de quibus tres erunt tritici et siliginis et tres estivalis annone, sine prorogatione eis dare teneatur. Ipso vero eunte viam carnis universe dictum allodium cum suis pertinentiis, fruges sive segetes existentes in eisdem necnon edificia, que in ipso allodio fuerint edificata, libera sine ulla uxoris sue, heredum aut consanguineorum suorum contradictione vacando redibunt ad ecclesiam memoratam. Item omne genus pecorum vel pecudum, scilicet equorum, vaccarum, porcorum, pullorum, et alia animantia, que in prefato allodio fuerint habita seu nutrita, integraliter cedent ecclesie in Gratia Dei, ovibus tantummodo defalcatis, quarum dimidietas cedet ecclesie iam dicte et medietas cedet uxori domini Wiperti prelibati aut heredibus, qui hereditario iure ipsum subsequuntur. Frumentum quoque tam triturandum quam trituratum, si quod ibidem repertum fuerit, omnimode cedet conventui memorato. Preterea si dictus dominus Wipertus1 aliqua bona iam dicto allodio comparando contraxerit tamquam in redimendo decimam, que singulis annis de bonis eiusdem allodii solet dari, aut pomerium vel areas adiacentes allodio recitato, conventui iam dicto dabit, ut inde sui memoria semper peragatur. Ne igitur hoc factum aut oblivio deleat aut inportunitas ingenii malignantis infringat, hanc scripturam nostram inde confectam sub forma testimonii ad petitionem domini Wiperti sepius recitati sepefate ecclesie dedimus et ipsam

sigilli nostri auctoritate iussimus roborari. Huius rei testes sunt: dominus Conradus et Heinricus milites dicti de Allenburch, Gevehardus de Zbrone, Heino de Nienburch, Theodericus Grise et Allexander Grise, Henningus Geizeman milites, et alii quam plures fide digni.

Datum anno gratie mo.ccco.ijo, pridie Nonas Julii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. 1. Orig. nur: V. 2. Orig: fidei.

37.

1302. Juli 15. Der Domschatzmeister von Merseburg, Dietrich von Freckleben, und dessen Schwester Jutta von Neindorf geben ihre Einwilligung zu dem Verkaufe von 43 Hufen Landes zu Winningen an das Kloster Michaelstein seitens ihrer Brüder Johann und Wedego von Freckleben.

Theodericus thesaurarius ecclesie Merseburgensis dictus de Vrekeleve et Jutta soror eiusdem, strennui militis domini Lodewici pincerne de Nendorp uxor, universis Christi fidelibus, ad quos pervenerit presens scriptum, in perpetuum. Ne ea, que in tempore aguntur, tempore labente simul cum tempore labantur, expedit ipsa sigillis et litteris perhennari. Eapropter recognoscimus presentibus litteris et testamur, quod nos vendicionem proprietatis quatuor mansorum et dimidii et quarte partis unius mansi, que bona sita sunt in campis Wininge, que fratres nostri dominus Johannes' miles et Wedego dicti de Vrekeleve vendiderunt monasterio Lapidis sancti Mychahelis cum omnibus suis pertinenciis tam in campis quam in villa, ratam tenemus, adhibentes tali contractui favorem benivolum et consensum. In cuius rei evidenciam ampliorem nos Theodericus sigillum nostrum et nos Jutta sigillum dilecti mariti nostri, videlicet domini Lodewici antedicti, quia sigillo autentico caremus, presenti cedule duximus apponenda. Datum anno Domini mo.cccoijo, in divisione apostolorum.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit den an Pergamentbändern anhängenden Siegeln des Ausstellers und seines Schwagers Ludwig von Neindorf. - 1. Orig. nur: Jo.

38.

1302. Juli 30. Ammensleben. Herzog Rudolf I von Sachsen verkauft dem Propste Heinrich von Hecklingen für das dortige Kloster zwei Hufen Landes zu Neindorf.

Rodolfus Dei gratia Saxonie, Angarie, Westfalie dux et comes in Bren universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in perpetuum. Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum lapsu temporis defluant et evanescant, solent litteris ac vivis testibus perhennari. Hinc est quod scire volumus tam presentes quam futuros, quod de consilio et voluntate dilecte genitricis nostre domine Agnetis, cuius provisione

regimur, necnon de voluntate fratrum nostrorum, Alberti videlicet et Wenecezlai, ob remedium1 et salutem anime dilecti genitoris nostri domini Alberti pie recordacionis et ad instanciam et peticionem domini Hinrici prepositi in Hekelinge, cappellani nostri, proprietatem duorum mansorum sitorum in campo Niendorp, quos mansos Johannes et Wedego milites dicti de Vrekenleve2 a nobis tenuerant in feodo, ecclesie sancti Georgi in Hekelinge damus et concedimus libere et quiete perpetuo possidendam, renunciantes omni iuri, quod in proprietate dictorum duorum mansorum habuimus seu habere dinoscebamur, presentibus in his scriptis, ita tamen, quod prefatus dominus Hinricus prepositus dicte ecclesie memoratos duos mansos, quos suis comparavit denariis, una cum fratre suo ad usus suos ab eadem ecclesia in Hekelinge obtineat et reservets. Ne igitur ex hoc alicui dubium oriatur in posterum, sigillum dicte 10 matris nostre domine Agnetis, quia proprio caremus sigillo, presentibus duximus apponendum. Testes huius sunt: Conradus11 de Gloworp, Conradus11 de Rozlowe dicti Slichting, Wichemannus de Mokerene, Theodericus 12 de Zbrone, Hinricus de Wardenberch, Theodericus 12 de Bren milites, et quam plures alii fide digni.

Datum Ammenesleve, anno Domini mo.ccco secundo, feria secunda post Jacobi.

-

Aus zwei Originalen im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel
ist von A abgerissen, an B hängt es im Bruchstück. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. An-
halt II. 44. - 1. B: meritum. 2. B: Vrekeleve. 3. B fügt hinzu: cum omnibus pro-
ventibus et utilitatibus. 4. B: in dictis mansis. 5. B hat hier noch Punkte. 6. B
7. Fehlt in B.
fügt hinzu: quamdiu vivant.
8. B: obtineant et reservent. 9. In
B verstellt. 10. Fehlt in B. 11. A und B nur: Con. 12. B nur: Th.

39.

1302. October 9. Plaue. Nicolaus, Herr zu Werle, und Günther, erwählter Bischof von Camin, verpfänden ihren Oheimen, den Grafen Burchard und Ulrich von Lindau, die Mühle zu Priborn und ihren Antheil an Spitzkuhn.

Cum nil in mundo maneat, quin etas illud deleat, igitur fidele sigillum mentis est scriptura, ne rei geste memoria tempore labente simul cum tempore delabatur1, dignum videtur et est, ut ea, que per nos nostris temporibus fiunt, sigillorum nostrorum appensione roborentur. Noscat igitur reverenda nacio presencium et felix successio futurorum, quod nos Nicolaus Dei gracia dominus de Werle et Guntterus Caminensis ecclesie postulatus avunculis nostris et carissimis Burchardo et Olrico, nobilibus comitibus de Lyndowe, ac Conrado1 Bůnoni et Nicolao de Malin militibus molendinum in Pryborn et id, quod habuimus in Piscun, eorumque heredibus resignavimus cum omni iure ac omni proprietate, quemadmodum hucusque habuimus, precaria et cum denariis monetarum pro centum marcis Brandeburgensis argenti, condicione tali mediante, quod, si ex nobis fratribus unus hanc summulam argenti predictam sepedictis comitibus et militibus infra hinc et Invocavit presentaverit seu bona redemerits, redditus predicti molendini et ville Piscun ad manus nostras revertantur. Preterea nos Nicolaus de Werle una cum quibusdam nostris militibus pro prenarrata re fideiussimus, videlicet cum Bernardo de Bellin, cum Frederico de Lobeke et cum Ludolpho de Oldenborg. Ut huiusmodi factum fir

« AnteriorContinuar »