Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ratam ad omnia ipsius beneplacita voluntatem. Dominationi vestre notum facimus presentibus ac omnibus presentium litterarum seriem inspecturis, quod unum mansum situm Hedesleve et aream pertinentem ad mansum, quem Henricus de Asmersleve a nobis tenuit iure feodali, et aliam aream, quam quidam nomine Herwicus ibidem sitam a nobis tenuit eodem iure, vobis resignamus per presentes ad usus sanctimonialium in Hedesleve, ordinis Cisterciensis, quibus predictum mansum cum areis antedictis dedimus pro remedio nostrarum animarum. In cuius rei testimonium presentes litteras dedimus sigillis nostris sigillatas.

Datum Gheisdorph, anno Domini millesimo trecentesimo tertio, sabbatho ante diem
Palmarum.

Aus dem Copiale des Kl. Hedersleben (no. XLVIII) im Staatsarchive zu Magdeburg.
Vergl. no. 50.

56.

1303. April 2. Egeln. Gardun Edler von Hadmersleben verspricht seinem Oheime, dem Fürsten Otto 1 von Anhalt, und dessen Erben, ihre Rechte und Besitzungen von dem durch ihn zu erbauenden Schlosse bei Deesdorf in keiner Weise schädigen zu wollen.

Nos Gardunus Dei gratia nobilis de Hademersleve universis audituris presentia seu visuris volumus esse notum et presentibus pupplice protestamur, quod illustrem principem Ottonem de Anahalt et comitem Ascharie, avunculum et dominum nostrum, et heredes suos nos cum nostris heredibus de edificiis sive castris, que de licentia ipsorum principum aput villam Dezstorp edificare proponimus, in bonis, iudicio et villis eorum circumiacentibus inpedire nolumus nec debemus. Preterea predicto principi domino nostro et avunculo et suis heredibus, cum edificare proponunt castra sive edificia eis necessaria, vice versa auxilium et iuvamen prestabimus, cum ab ipsis fuerimus requisiti. In cuius rei evidenciam presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: strennui viri Hennigus et Albertus patrueles dicti de Monte, Fredericus et Hinricus patrueles dicti Brones, Betemannus de Hoyem et Ecbertus de Kocstede necnon Bernardus de Alvensleve milites, et quam plures alii fide digni. Datum Eghelen, tercia feria post diem Palmarum, anno Domini mo.c°c°co tercio.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel ist verloren.

57.

1303. April 16. Egeln. Erzbischof Burchard II von Magdeburg überlässt seine Ministerialin Margaretha, Ehefrau des Ritters Heinrich von Turow, sammt ihren Kindern dem Fürsten Otto I von Anhalt.

Nos Borchardus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus recognoscimus publice per presentes, quod nos Margaretam uxorem Henrici de Turowe mi

litis cum pueris suis presentibus et futuris per presentes transferimus in illustrem principem dominum Ottonem comitem de Anehalt renunciantes omni iuri ministeriali, quod nobis in predicta Margareta et iam dictis suis pueris conpetebat. In cuius rei testimonium nostrum sigillum presentibus est appensum. Testes sunt: Henningus de Monte, Borchardus de Monte, Albertus de Monte, Lodewicus de Elvelingerode, Bethemannus de Hoygem milites, et quam plures alii fide digni.

Datum Eghelen, anno Domini mo.co.co.co tercio, xvj Kalendas Maii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers (Bruchstück).

58.

1303. Mai 15. Quedlinburg. Verschiedene Bürger von Quedlinburg benachrichtigen den für den Halberstädter Sprengel ernannten Executor der Beschlüsse des Mainzer Concils von der Bestellung des Schulrectors Dietrich zu ihrem Procurator in ihren Streitsachen mit dem Kloster Ballenstedt.

Discreto ac honesto viro domino executori statutorum sacri concilii Maguntini per Halberstadensem dyocesim deputato Johannes de Marsleve, Nicholaus de Hasselvelde, Thidericus de Gethele, Borchardus de Topstede, Conradus Puerorum, Hinricus Papestorp junior, Henninghus de Langhele, cives in Quedelingburch, necnon Fridericus dictus Sculbote laicus quicquid poterint obsequii et honoris. Noveritis, quod in causa seu causis, quam vel quas viri religiosi abbas et conventus de Ballenstede communiter aut divisim contra nos seu quemvis ex nobis movent seu movere intendunt coram vobis, magistrum Thidericum rectorem scolarum antique civitatis in Quedelingeburch, exhibitorem presentium litterarum, nostrum constituimus verum ac legitimum procuratorem ad agendum et defendendum, excipiendum et repplicandum ac litem contestandum necnon ad prestandum in animas nostras atque suam de calumpnia necnon de veritate dicenda et quodlibet aliud sacramentum necnon ad appellandum et omnia faciendum, que potest facere legitimus procurator et que natura cause seu causarum requirit, ratum habituri quicquid per ipsum procuratorem nostrum procuratum aut actum fuerit in premissis aut in quolibet premissorum. Promittimus etiam pro ipso sub ypotheca rerum nostrarum iudicatum solvi, quod vobis ac omnibus, quorum interest seu interesse creditur, litteram per presentem cupimus esse notum. In cuius rei testimonium hanc litteram super hiis Conscriptam sigillo civitatis antique Quedelingburch predicte fecimus sigillari. Nos quoque Hermannus de Reynstede, Thidericus de Lafforde, Thidericus de Langhele ceterique consules civitatis Quedelingburch antedicte recognoscimus, quod ad preces nostrorum concivium predictorum ac eiusdem Frederici presens procuratorium sigillo civitatis nostre ad plenam evidentiam premissorum fecimus roborari.

Actum et datum in Quedelingburch, anno Domini m.ccc. tercio, in vigilia ascencionis Domini.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Quedlinburg: Siegel ist verloren. Gedr: Janicke
Urkdbch. d. St. Quedlinburg 1. 51.

59.

1303. Mai 16. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet die Katharinenkirche und das dazu gehörige Siechenhaus zu Aschersleben mit anderthalb Hufen Landes zu Seedorf.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod maturo prehabito consilio ac de consensu et voluntate Ottonis filii nostri dilecti et aliorum heredum nostrorum proprietatem unius mansi et dimidii siti in campo et villa Sedorp cum pratis, pascuis ac omnibus attinentiis aliis necnon utilitate et cum omni iure, quo nos dictam proprietatem habuimus et possedimus, ecclesie sancte Katerine virginis infra muros Ascharie et infirmis ibidem dedimus perpetuo possidendam. Dictam etiam ecclesiam cum infirmis de dicto altero dimidio manso et proprietate predicta nos et heredes nostri predicti warandare volumus, ubicumque necesse habuerint et quandocumque per ipsos fuerimus requisiti. In cuius rei evidentiam presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes etiam huius sunt: Hennigus et Borchardus fratres de Monte, Albertus de Monte patruus eorum, Lodewicus de Elvelingerothe, Otto Gogravius, Allexander Stumpo, Heydenricus Stripan milites, famuli vero Heynemannus kamerarius, Arnoldus de Jersleve, Hinricus de Redere, Albertus de Wederstede, Hinricus de Curia, et quam plures alii fide digni.

Datum Ascharie per manum Betemanni notarii nostri, plebani in Erkesleve, anno Domini mo.cococo tertio, in ascensione Domini.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit dem an einem Pergamentbande hängenden beschädigten Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. III. 2).

60.

1303. Mai 16. Ascharien. Graf Otto 1 von Ascharien bewidmet das Kloster Capelle mit verschiedenen Gütern und der Capelle zu Gebendorf.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus puplice protestamur, quod maturo prehabito consilio' et de consensu et voluntate heredum nostrorum proprietatem unius mansi et trium iugerum lignorum sitorum in campo ville Gevendorp cum proprietate capelle eiusdem ville Gevendorp cum omni iure, quo nos dictas proprietates possedimus, domino preposito in Capella et conventui ibidem dedimus perpetuo possidendas. In cuius rei evidenciam presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes etiam huius sunt: Henricus marscalcus, Hermannus Knuto, Hermannus de Appolde, Henricus et Eckehardus fratres de Kannewerfen, Conemundus de Vanre, Hermannus de Sundershusen, Otto Bok, et quam plures alii fide digni. Datum Ascharie, anno Domini m.ccc. tertio, in ascensione Domini.

consensu,

Aus dem Original im fürstlichen Archive zu Sondershausen gedr: Michelsen cod. Thurin-
giae diplom. I. 25. (Das Siegel des Originals abgerissen.) 1. Michels:
offenbarer Druck- oder Lesefehler.

61.

1303. Mai 24. Die Grafen Otto und Volrad von Valkenstein bewidmen das Marienkloster vor Aschersleben mit anderthalb ihnen von Otto Gogravius aufgelassenen Hufen Landes nebst einer Curie zu Klein- Wilsleben.

In nomine Domini amen. Otto et Volradus Dei gratia comites de Valkenstein omnibus presens scriptum intuentibus salutem in Domino sempiternam cum agnitione, qui Christus est, veritatis. Quemadmodum aque defluentis preterit figura huius mundi rerum gestarum memoriam secum trahens in oblivionem, necesse est ut, que memoria indigent, litterarum testimonio perhennentur. Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quibus presens scriptum fuerit recitatum, cupimus fore notum, quod nos ad instanciam et specialem amiciciam, quam circa dominum Ottonem Gogravium militem de Ascharia gerimus, conventui sancte Marie extra muros Ascharie, ordinis Cisterciensis, mansum et dimidium cum curia adiacenti situm in campis Minoris1 Wilsleve iuxta paludem, quem quidem mansum et dimidium cum curia idem miles Gogravius a nobis possedit pheodaliter et nobis libere resignavit, maturo prelibato consilio et de consensu heredum nostrorum cum iure, quo2 nos proprietatem possedimus, contulimus et presentibus conferimus libere possidendum. Ut autem dicta donacio nostra a nobis et nostris heredibus nec ab aliquo penitus infringatur, predicto conventui et ecclesie sancte Marie prelibate extra muros civitatis Ascharie presentem litteram dedimus ad cautelam et nostrorum sigillorum munimine iussimus communiri. Huius collationis testes sunt: dominus Otto Gogravius, dominus Thidericus Visfizcenhachen dictus, dominus Henricus dictus de Hoym, dominus Albero dictus de Asmersleve milites, famulus Arnoldus Longus dictus Stamere; Bernhardus Vromoldi, Henricus Stoz dictus, Fredericus de Radisleve cives Ascharie.

Datum per manum notarii civitatis Ascharie Heinrici dicti de Gropz, anno incarnationis Domini m°.cococo tercio, feria sexta ante festum Penthecostes.

[ocr errors]

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: an Pergamentbändern angehängt sind die
Siegel der beiden Aussteller: a) des Grafen Otto, ganz so wie die Abbildung im Erath
T. XXXVI. 7, aber mit der Legende: S'OTTONIS DEI. GRA COMITIS · D' ·
VALKENSTEN. b) des Grafen Volrad: schrägliegender Schild, längs getheilt, rechts halber
Vogel, links viermal quer getheilt, darüber der Helm mit den Parierstangen und Wedeln
wie bei a); Umschrift: + S' VOLRADI· DEI GRA COMITIS・ D'・ VALKENSTEN ·
· Gedr: Schaumann Graf. von Valkenstein 176.
2. Orig: qua.
1. Orig: minori.

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]
[blocks in formation]

62.

1303. Juni 4. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet die Katharinenkirche (zu Aschersleben) und das dazu gehörige Siechenhaus mit einem halben Wispel Weizen und einem halben Wispel Gerste.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod maturo prehabito consilio et de consensu Ottonis filii nostri dilecti ac aliorum heredum nostrorum ecclesie sancte Katerine et infirmis hospitalis ibidem proprietatem dimidii chori, qui wisscepel vocatur vulgariter, tritici et proprietatem dimidii chori ordei dedimus perpetuo possidendam. Dictum enim chorum Hinricus de Curia a nobis possedit titulo pheodali et nobis libere resignavit. In cuius rei testimonium presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: Hennigus et Borchardus fratres de Monte, Otto Gogravius, Heydenricus Stripan, Allexander Stumpo milites, famuli vero Arnoldus de Jersleve, Hinricus de Redere, Hinricus Gernodi, Albertus de Wederstede, Danyel Sutor, Hennigus de Nyenstede, et quam plures alii fide digni. Datum Ascharie per manum Betemanni plebani in Erkesleve notarii nostri, anno Domini mo.c°c°c tertio, feria tertia in septimana trinitatis.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Ausstellers (11. Taf. III. 2).

63.

1303. Juli 24. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Marienkloster vor Aschersleben mit acht Joch Acker zu Hodenstedt und mit dem bislang von den Aschersleber Bürgern besessenen Thie.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis audituris presencia seu visuris volumus esse notum et presentibus eciam publice protestamur, quod maturo prehabito consilio ac de consensu et voluntate Ottonis filii nostri dilecti ac aliorum heredum nostrorum ecclesie sancte Marie virginis extra muros Ascharie et domine abbatisse necnon conventui ibidem proprietatem octo iugerum sitorum in campo et villa Hodenstede, que quidam civis noster dictus de Hakeburne a nobis possederat, necnon proprietatem unius spacii, quod vulgariter vocatur thy, quod civium predicte ville erat commune, cum omni iure et attinenciis, quibus nos dictas proprietates possedimus, dedimus perpetuo possidendas. In cuius rei evidenciam pleniorem presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes eciam huius sunt: honorabilis vir dominus Heynricus frater noster canonicus Maideburgensis, dominus Heynricus prepositus predicte ecclesie ac strennui viri Hennigus de Monte, Burgardus de Monte, Albertus de Monte, Bethemannus

« AnteriorContinuar »