Imágenes de páginas
PDF
EPUB

8.

1301. März 21. Quedlinburg. Graf Otto I von Ascharien vergleicht sich mit dem Marienstifte zu Halberstadt, namentlich auch in Bezug auf den Zehnten zu Harzgerode.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt recognoscimus presentibus publice protestando, quod omnium causarum ac dissensionum materia, que inter nos ex una et honorabiles viros Fredericum1 decanum, Henricum1 scolasticum totumque capitulum ecclesie sancte Marie Halberstadensis super diversis dampnis et iniuriis parte ex altera hactenus vertebatur usque ad hec tempora, sopita est amicabiliter in hunc modum, quod pro dampnis et iniuriis a nobis vel a nostris advocatis seu subditis illatis dabimus proprietatem decem mansorum sitorum intra nostrum dominium et districtum, quoscumque et ubicumque prefatus decanus et capitulum dicte ecclesie duxerint eligendos, proviso tamen quod predicti mansi non teneantur aut possideantur ab aliquo, per cuius solius mortem nobis aut nostris filiis seu heredibus vacare possent aut ad nos quoquam tytulo devenire. In optione vero nostra erit quod2, postquam predictam proprietatem prefati canonici elegerint, pro triginta marcis examinati argenti eandem redimere poterimus infra mensem ab electionis tempore computandum. Preterea de decima in Hacekerode, quam a dicta ecclesia tenemus, in evidens signum recognitionis duo talenta Halberstadensis monete in festo Galli per decimatorem, qui pro tempore fuerit, sepedicte ecclesie annis singulis procurabimus ministrari. Si vero, quod absit, predictus decimator in solvendo dictum censum negligens fuerit et remissus, defectum dicti census supplebimus, quando fuerimus requisiti. Ut igitur futuris periculis et dissensionibus obvietur, ratione premisse decime predictam ecclesiam et homines ipsius ab omnibus invasoribus, insultibus et inpugnatoribus, etiam, quod Dominus avertere dignetur, si inter venerabilem dominum nostrum Halberstadensis ecclesie episcopum et nos aliqua dissensio seu discordia orietur tempore procedente, prout illustres progenitores nostri ab antiquo fecerunt, defensabimus fideliter, sicut decet. Et ut hec conpositionis forma, quam honorabilis vir et religiosus dominus . . . . abbas de Lapide sancti Michahelis et discretus vir dominus Cunradus plebanus in Barbuyge ac strennui milites Johannes de Monte Herici et Henricus marschalcus ex parte nostra placitarunt, iugiter permaneat inconvulsa, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Huius rei testes sunt: Conradus de Cochstede, Albertus de Monte, Betemannus de Hoygem, Henricus dictus Burs milites, et quam plures alii fide digni.

Actum Quedelingeburch apud fratres minores, anno Domini mo.ccc.jo, xijo Kallendas Aprilis, feria tercia post Judica.

[ocr errors]

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden wohlerhaltenen Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. III. 2). - 1. Der Platz für die Namen nur durch Punkte bezeichnet. 2. Fehlt im Orig.

9.

1301. März 22. Quedlinburg. Das Capitel des Marienstiftes zu Halberstadt vergleicht sich mit dem Grafen Otto I von Ascharien, namentlich auch in Bezug auf den Zehnten zu Harzgerode.

Nos Fredericus Dei gratia decanus, Henricus scholasticus totumque capitulum ecclesie sancte Marie Halberstadensis recognoscimus presentibus publice protestando, quod omnium causarum ac dissensionum materia, que inter dominum Ottonem comitem Ascharie ac principem in Anehalt ex una et nos et ecclesiam nostram super diversis dampnis et iniuriis parte ex altera hactenus vertebatur usque ad hec tempora, sopita est amicabiliter in hunc modum, quod iam dictus princeps pro dampnis et iniuriis ecclesie nostre predicte ab ipso vel a suis advocatis seu subditis illatis1 dabit proprietatem decem mansorum sitorum intra suum dominium et districtum, quoscumque et ubicumque nos et capitulum nostrum duxerimus eligendos, proviso tamen quod predicti mansi non teneantur aut possideantur ab aliquo, per cuius solius mortem prenarrato principi aut filiis eiusdem vacare possent aut ad ipsum dominum comitem quoquam tytulo devenire. In optione vero prefati principis erit quod, postquam dictam proprietatem elegerimus, pro triginta marcis examinati argenti eandem redimere poterit infra mensem ab electionis tempore computandum. Preterea prenominatus dominus comes de decima in Hacekerode, quam a nostra tenet ecclesia, in evidens signum recognitionis duo talenta Halberstadensis monete in festo Galli per decimatorem, qui pro tempore fuerit, ministrari nostre ecclesie annis singulis procurabit. Si vero, quod absit, predictus decimator in solvendo dictum censum negligens fuerit et remissus, idem dominus comes omnem defectum supplebit, quando fuerit requisitus. Ut igitur futuris periculis et dissensionibus obvietur, supradictus princeps ratione premisse decime nos, ecclesiam nostram et homines nostros ab omnibus invasoribus, insultibus et inpugnatoribus, etiam, quod Dominus avertere dignetur, si inter venerabilem dominum Halberstadensis ecclesie episcopum et prelibatum dominum comitem aliqua dissensio seu discordia oreretur tempore procedente, prout illustres progenitores sepedicti domini comitis fecerunt ab antiquo, fideliter defensabit. Et ut hec compositionis forma, quam honorabilis vir et religiosus dominus . . . . .2 abbas de Lapide sancti Michahelis et discretus vir dominus Cunradus plebanus in Barbuyge ac strennui milites Johannes de Monte Herici et Henricus marschalcus hinc inde placitarunt, iugiter permaneat inconvulsa, sigillum capituli nostri presentibus duximus apponendum. Huius rei testes sunt: Albertus de Monte, Cunradus de Cochstede, Betemannus de Hoygem, Henricus Burs milites, et quam plures alii fide digni.

2

Actum Quedelingeburch in monasterio minorum fratrum, anno Domini mo.ccc.jo, feria quarta proxima post Judica.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande anhängenden, schönen Capitelsiegel des Marienstiftes (abgebildet: Erath cod. dipl. Quedl. XXXI. 4). 1. Fehlt im Orig. 2. Der Platz für den Namen leergelassen.

[ocr errors]

10.

1301. März 23. Helfta. Albrecht d. Ä. und Albrecht d. J. Edele von Hakeborn bewidmen das Marienkloster vor Aschersleben mit einer Curie zu Helfta.

Nos Albertus senior et Albertus iunior nobiles dicti de Hakeborne omnibus hoc scriptum visuris salutem in omnium salvatore. Que geruntur in tempore ne simul labantur cum tempore, oportet ea scripti memoria perhennari. Hinc est quod tenore presencium recognoscimus et publice protestamur, quod nos ad laudem Dei omnipotentis et petitionem domini Heinrici plebani sancti Georii in villa Helpede donavimus ecclesie sanctimonialium beate Marie virginis prope muros Ascharie curiam unam sitam in villa Helpede, quam possidet Heinricus dictus Hoppe, cum omni iure proprietatis, quod nos habuimus in eadem, perpetuo possidendam sub tali conditione, quod totalis census predicte curie cedet in usus supradicti domini Heinrici1 plebani ad dies vite sue, post cuius discessum totaliter in usus monasterii prenominati libere devolvetur. Huius rei testes sunt: dominus Johannes Boterburch et dominus Bruno milites nostri. Ne autem hanc nostram donationem alicuius in posterum presumptio valeat infringere, presentem litteram sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Datum Helpede, anno Domini mo.ccc.jo, feria vta ante festum dominice annuntiationis. Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Haupt-Ausstellers (Schild mit achteckigem Stern und der Legende: ✦ SIGILLVM · ALBERTI· DE · HAKEBVRNE). — 1. Orig. nur: H.

11.

1301. Mai 11. Ascharien. Mechtild von Köthen, Schwester Erichs von Frose, bezeugt und bestätigt die in dem Gericht des Fürsten Otto I von Anhalt durch ihren Bruder geschehene Schenkung von Gütern zu Adersleben an das dortige Nonnenkloster.

Nos Mechtildis uxor Ottonis in Kotene militis et soror Erici de Vrose recognoscimus et presentibus publice protestamur, quod proprietatem unius mansi et duorum iugerum in quolibet campo siti et sitorum in campo et villa Adesleve, quam Ericus frater cum omni iure, quo ipse dictam proprietatem possedit, dedit ecclesie sancti Nicolai et conventui sanctimonialium in Adesleve perpetuo possidendam in presentia illustris principis Ottonis comitis de Anhalt ipso comite iudicio presidente, ratam tenebimus atque firmam. Super hoc presentem litteram dedimus et sigillo mariti nostri dilecti fecimus communiri. Testes huius sunt: Fridericus de Koten, Betemannus de Hoymb, Heidenricus Satrapa milites, famuli vero Henricus de Koten, Otto Bock, Eccehardus Stamere, Hinricus Gernodi, et quam plures alii fide digni.

Datum Ascharie per manum Betemanni notarii illustris principis Ottonis comitis de Anehalt predicti, anno Domini mo.ccco. primo, in ascensione Domini.

Aus dem Copiale CXXXV und dem Copiale Halberst. miscell. (no. CIV) im Staatsarchive zu Magdeburg. Gedr: Kunze Kl. Adersleben 36; Zeitschrift des hist. Vereins für Niedersachsen 1862. 422.

12.

1301. Mai 23. Templin. Die Markgrafen Otto IV und Konrad von Brandenburg gestatten in Gegenwart des Fürsten Albrecht 1 von Anhalt dem Ritter Franz von Burg, gewisse Güter mit dem Stifte Bautzen zu vertauschen.

Testes huius rei sunt: illustris princeps comes Albertus de Anehalt, milites dominus Henricus de Damis nobilis vir, dominus Conradus de Reder et dominus Renz de Gutzk, et alii quam plures fide digni.

Datum Templin, anno Domini mo.ccc.jo, feria tertia post festum Pentecostes, per manum Petri presbiteri plebani in Gardeleghe, nostre curie notarii, tempore domini Wedeghonis de Kamenz, tunc temporis advocati.

Vollständig gedr: Köhler cod. dipl. Lusatie superior. I. 340 (ex orig.); Riedel cod. dipl.
Brand. II. 6. 30. (beide zum 24. Mai).

13.

1301. Juni 15. Propst und Convent des Klosters Hecklingen bekunden den Ankauf einer Hufe Landes zu Steinborn seitens der Klosterjungfrauen Jutta und Gertrud von Tarthun zum Zweck der Ueberweisung derselben an das Kloster nach dem Ableben der Käuferinnen.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Nos Hinricus Dei gratia prepositus, Zacharia priorissa ac universitas sanctimonialium in Hekelinge omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris salutem in virginis filio benedicto. De gestis hominum grandis et dura quandoque solet provenire calumpnia, nisi fuerint aut fidei testium aut fideli litterarum custodie commendata. Eapropter notum esse cupimus tam presentis temporis quam futuri omnibus Christi fidelibus, quod domine dicte de Tortun, videlicet Juttha et Gertrudis, amicorum suorum mediante subsidio unum mansum situm in campis Stenborne, quem nunc laicus tenet Johannes filius Frederici Byen, ad usus suos de licentia nostra ac nostri conventus salubriter comparaverunt. Quem vero mansum prefate domine ad tempora ambarum vite cum omni fructu, omnibus inpedimentis exclusis, feliciter possidebunt. Si qua vero predictarum dominarum debita carnis persolverit, reliqua vero domina redditus predicti mansi, omni contradictione postposita, recipiet et post mortem ipsius nostro conventui mansus sepe dictus liber cedet cum omnibus redditibus et vacabit. Huius rei testes sunt: Johannes miles dictus Rider ac Everardus miles dictus Cruch et Hinricus miles dictus Bornekere, dominus Theodericus plebanus in Gensevorde et Hinricus famulus dictus de Tortun et Bethemannus famulus dictus de Bornekere, et alii quam

plures tam clerici quam laici fide digni. Ut autem hec emptio firma sit, presentem litteram inde confectam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari.

Acta sunt hec anno Domini mo.c°c°co. primo, in die beati Viti egregii martyris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln des Propstes Heinrich (II. Taf. X. 3) und des Conventes von Hecklingen (11. Taf. IX. 2).

14.

1301. Juni 15. Propst und Convent des Klosters Hecklingen bekunden, dass Johann von Aldendorf den Zins von einer durch Heinrich von Warmsdorf zu Lehen bessessenen Hufe den Klosterjungfrauen Jutta und Gertrud von Tarthun auf Zeit ihres Lebens unter Vorbehalt des Rückfalles an das Kloster nach ihrem Tode geschenkt hat.

Nos Hinricus Dei gratia prepositus ac Zacharia priorissa totusque conventus in Hekelinge omnibus presens scriptum intuentibus salutem in eo, qui est vera salus. Noverint universi Christi fideles tam presentis temporis quam futuri, quod Johannes dictus de Aldendorp ob salutem anime sue censum unius mansi, quem nunc tenet Heinricus laycus dictus de Warmestorp, dominabus nostri claustri dictis de Torthun, Jutthe videlicet et Ghertrudi, ad tempora vite dominarum utrarumque predictarum assignavit et ad supplementum prebendarum suarum ipsis in elemosinam erogavit. Cum vero predictus Heinricus1 laycus dictus de Warmerstorp debita carnis persolverit, mansus sepedictus, quem nunc tenet nostra ecclesia titulo proprietatis, omnibus heredibus exclusis cum omni iure et utilitate libere cedet nostro conventui et vacabit, ita tamen, quod censum talem eiusdem mansi predicte domine de Torthun ad tempora vite sue percipient, deinde mansum cum proventibus nostra ecclesia sine omni contradictione integraliter possidebit. Ut autem hec donatio firma permaneat, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Huius rei testes sunt: dominus Everhardus dictus Cruch, dominus Johannes dictus Ridher, dominus Theodericus et dominus Johannes dicti de Zprone milites et Henricus de Torthun, et alii quam plures fide digni. Datum anno Domini m°.ccc.jo, in die beati Viti egregii martiris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln des Propstes Heinrich (II. Taf. X. 3) und des Conventes von Hecklingen (11. Taf. IX. 2). · 1. Orig. nur: H.

[ocr errors]

15.

1301. Juni 15. Derenburg. Die Grafen Heinrich und Ulrich von Regenstein über den Verkauf verschiedener Güter seitens der Gebrüder von Dingelstedt und von Beck an das Kloster Stötterlingenburg und den Verzicht Johanns von Hoim und Ludolfs von Watzum auf diese Güter.

Nos Heinricus et Olricus comites dicti de Regensten tenore presentium recognoscimus et publice protestamur, quod Hermannus et Heinricus fratres dicti de Dhingel

« AnteriorContinuar »