Imágenes de páginas
PDF
EPUB

de Selessete et Birkwith, grangiam de Stalmine, cum omnibus pert. earum omnium; villam quoque de Daltona, et Ulveston, et Mertona, et Horgrave, Kirkebi et Penitonam et Broctonam, et totam t'ram Rogeri Britwaldi, et totam forestam de F[urnesio], et quicquid infra F[urnesium] continetur, præter t'ram Willelmi Flamengi: ex dono Roberti de Boivilla, Kirksant[on] et Horrum, cum pert. suis, unam vero carrucatam t'ræ in Fossa, unam mansionem [276b col. 2] in Ebor. Civitate, cum omnibus pert. earum: ecclesiam quoque de Dalton et ecclesiam de Ursewik, cum capellis, t'ris, libertatibus et omnibus pert. earum: in quibus liceat vobis presbiteros1 idoneos præsentare Diocesano2 Ep'o qui ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Quicquid vero juris habetis in eligendo Ep'o Insularum auctoritate vobis Apost. confirmamus.3 Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de t'ris cultis quam incultis, sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris, vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e sæculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli Fratrum vestrorum post factam in vestro capitulo professionem fas sit absque Abbatis sui licentia de eodem loco discedere discedentem vero absque com [m]uni litterarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere præsumpserit licitum vobis in ipsos monachos sive conversos sententiam regularem proferre: illud districtius inhibentes ne t'ras seu quodlibet beneficium etc. [as above p. 662] Apost. privilegiorum constiterit impetrari. Propter communia vero interdicta terrarum [277b col. 2] Monast. vestrum, exclusis excommunicatis et interdictis, clausis januis, non pulsatis campanis, suppressa voce, a Divinorum non teneatur celebrationibus abstinere. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna in posterum sollicitudine

[blocks in formation]

3 This confirmation is not specified in the preceding confirmation by Pope Clement.

providere volentes, auctoritate Apost. prohibemus ut infra Abbatiam vel clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Præterea omnes libertates et immunitates a prædec. nostris, Romanis Pontificibus, Ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones sæcularium exactionum a Regibus et Principibus, vel aliis fidelibus1 vobis rationabiliter indultas, auctoritate Apost. confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apost. auctoritate, et in præd. ecclesiis Diocesani Ep'i canonica justitia. Si qua igitur in futuro ecclesiastica sæcularisve persona [278] nostræ constitutionis paginam etc. [as above to] Amen.

[CCCCXXX.-CONFIRMATORY BULL GRANTED TO THE CONVENT BY POPE ALEXANDER III., AS TOUCHING THE VARIOUS CHURCHES AND POSSESSIONS BELONGING TO ITS ABBOT AND BRETHREN PREVIOUSLY TO THEIR BEING AFFILIATED TO THE CISTERCIAN ORDER.]

Confirmatio Papalis super ecclesiis et possessionibus quas ante susceptionem Ordinis Cisterciensis [habuimus]. 18.

Alexander [iii] 2 Ep'us etc. dilectis filiis, Abbati et Fratribus Furnesiensis Monasterii, salutem etc. Cum de Ordine Savigniacensi ad arctiorem Cisterciensis Ordinis vitam accesseritis, vobis

1 Fedelibus.

* The numerals are inserted above the Pope's name in a different and later hand.

diligenti [cura]1 tenemur assistere quanto Divinis vos obsequio noscimini ar[c]tius astrinxisse. Inde est quod ecclesias et possessiones quas ante suscep[278 col. 2]tionem Cisterc. Ordinis habuistis, et adhuc rationabiliter possidetis, sicut vobis ab eodem Ordine indultum esse dinoscitur, devotioni vestræ auctoritate Apost. confirmamus, et præs. scripti patrocinio communimus, statuentes ut nemini liceat vos super eisdem ecclesiis et possessionibus indebite fatigare, aut presbiteros vel clericos vestros in ipsis ecclesiis constitutos occasione suscepti Ordinis illicita molestatione gravare. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et BB. Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Data Laterani vo nonas Aprilis.

[CCCCXXXI.-PAPAL PRIVILEGE CONCEDED TO THE CONVENT BY POPE HONORIUS III. GRANTING IMMUNITY FROM PAYMENT OF PROCURATIONS, SAVE ONLY WHEN THEIR CHURCHES WERE VISITED PERSONALLY, WHETHER BY THE ARCHBISHOP OR BY THE ARCHDEACON.] Privilegium Papale ne procurationes solvamus quando non visitantur ecclesiae nostrae. 19.

Abbati et Conv. de
Cum a nobis petitur

Honorius [iii] Ep'us etc. dilectis filiis F[urnesio], Cisterc. Ordinis, salutem etc. quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis ut id per [278] sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ne vos, seu vicarii vestri consistentes in ecclesiis vestris de Daltona et Wrsewik, et capellis earum, in quibus

Some such noun as this is required here in order to complete the sense. supplied answers that purpose; or "affectu" might have done equally well.

The word

Monast. [vestrum] jus habuit patronatus antequam Cisterc. Ordinis susciperet instituta, procurationes quæ Visitationis ratione debentur Diocesano vel Archidiacono, seu eorum officialibus, quando ipsas non visitabunt ecclesias, teneamini exhibere. Nulli ergo etc. [as before]. Data Laterani, viio Kalend. Julii, Pontificatus nostri Ao vio.

[CCCCXXXII. — SETTLEMENT OF A SUIT TOUCHING THE PAYMENT BY THE CONVENT, OUT OF THE REVENUES OF THEIR MEDIETY OF MILLUM CHURCH, OF A CERTAIN PENSION TO THE KEEPER OF THE ALTAR OF ST. MICHAEL IN YORK MINSTER, WITH LONG COPIES OF THE FORMAL INSTRUMENTS INVOLVED IN THE TRANSACTION OF THE

NECESSARY BUSINESS.]

Cessatio litis de pensione Altari S. Michaelis Ebor. exeunte de Ecclesia de Millum, etc. 20.

Universis S. Matris Ecclesiæ, etc. Johannes, permissione Divina, Ebor. Archiepisco [278b col. 2] pus, Angliæ Primas, et Apost. Sedis Legatus, salutem in sinceris2 amplexibus Salvatoris. Noverit univ. vestra quod cum bonæ memoriæ Walterus de Gray, Ebor. Archiep'us, prædec. noster, de consensu Capituli Ecclesiæ nostræ Ebor., de et super quibusdam Capellanis ad altare S. Michaelis Archangeli, situm in dicta Eccl. nostra Ebor., ubi corpus ipsius Walteri in Domino quiescit humatum, inveniendis et supportandis ordinasset et disposuisset sub hac forma: Omnibus Christi fidelibus, etc. Walterus, Ebor.Archiep'us, Anglia Primas, salutem in Domino. Noveritis nos, de consensu Capituli nostri Ebor., ordinasse quod unus sacerdos, ab eodem Capitulo constituendus 3 apud Ebor., sub se duos alios habeat sacerdotes et unum clericum ydoneos, quos sibi duxerit eligendos, et quod omnes iidem sacerdotes in Eccl. B. Petri Ebor. ad. altare S. Michaelis quotidie pro animabus prædec.

Ordinius.

* Scinceris.

3 Constituendo.

nostrorum', succ. nostrorum, et Canonicorum Ebor., ac omnium fidelium defunctorum, Divina officia cum plenis exequiis mortuorum imperp. celebrent; ita quod celebrata prima missa tempore matutino, aliæ duæ missæ, quando com[m]odius fieri poterunt, celebrentur. Singulis tamen missis omnes præd. sacerdotes intersint [279]: in festis etiam duplicibus processionibus et matutinis in choro, nisi canonice impediantur, intersint. Ad sustentationem autem eorum assignavimus xxx marcas de medietate ecclesiæ de Millum, et ad luminaria et ornamenta sacerdotalia invenienda in loco prædicto iiii marcas de eadem, ad duos terminos-scil., ad Pentecosten2 ii marcas, et ad festum S. Martini in yeme ii marcas : de quibus etiam iiii marcis dictus Capellanus reddet compotum in fine anni coram aliquibus ad hoc per dictum Capitulum deputandis. Defuncto autem sacerdote dicto, vel per idem Capitulum judicialiter amoto, Canonici præsentes una cum Decano, si in Diocesi fuerit et adesse voluerit, alium infra mensem substituant: alioquin Archiep'us ea vice sine mora id exequatur. Et ut præmissa omnia robur firmitatis optineant præsens scriptum sigilli3 nostri et sigilli 4 ipsius Capituli munimine est roboratum. Test.: D'nis Fulcone Bassett, Decano: Simone de Eveshame, Præcentore: Roberto Haget, Thesaurario: Laurentio de Lincolne, Archidiacono Ebor.: Johanne Romano, Archidiacono Richemondiæ, etc. Acta A.G. Mo cco xlo io, xio Kalend. Aprilis.-Et subsequenter super solutione dictarum xxxiiii marcarum ac subtractione earundem [279 col. 2] inter D'num Johannem5 de Fulford, Capellanum, nunc custodem dicti altaris S. Michaelis, ex parte una, ac Religiosos viros, Abbatem et Conv. Monasterii de Furnesio, Ordinis Cisterc., Ebor. Dioc., qui dictam medietatem ecclesiæ de Millum pro xxxiiii marcis annuatim custodi altaris prædicti apud Ebor. persolvendis ad firmam perpetuam nuper receperunt, ex altera, coram bonæ memoriæ Willelmo la Zouche, nuper Ebor. Archiep'o,

2 Penticosten.

• Nostra.
4 Sigillum.

5 Fahannem.

3 Ipsius Capituli inserted here, but wrongly. 6 Monesterii.

« AnteriorContinuar »