Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cam anacleam pensantem libras Ix; habet in medio hominem et mulierem et ad pedes eorum corcodrillum. Item salariolam parvam cruciculam pensantem uncias IX. Item suppostorium anacleum pensantem libram i et semi. Cocleares XII pensantes libras et uncias 11. Item cocleares xu pensantes libras п et uncias Ix. Item cocleares XII pensantes libras

; habent caudas scriptas. Item ichinarios columnellatos ; pensat unusquisque libram 1. Item ichinarium unum pensantem libram 1 et unciam 1. Item cancellum pensantem libram i et unciam 1. Item urceum anacleum pensantem libras III, et habet ansam prunellatam et in medio caput hominis. Agmanilis pensat libras net uncias Ix; habet in medio rotam liliatam et in cauda caput hominis. Item recetarium deauratum pensantem libras II et semi; habet deforis cavaturas. Item alium recentarium pensantem libram et uncias Ix; habet in medio listellam et feras. Item schinonem pensantem libram 1; habet caudam nigellatam. Item colatorium pensantem uncias n. Sunt in summa libras ccccxx, uncias

VII....

Præterea basilicæ domini Germani ubi corpus suum sepeliri decreverat hæc dona obtulit: missorium argentum qui Thorsomodi nomen scriptum habet; pensat libras xxxvII; habet in se historiam Eneæ cum litteris grecis. Item alium missorium planum pensantem libras xxx. Item baccovicam anacleam pensantem libras XIII; habet in medio leonem cum urso, et in circuitu homuntiones et feras. Item aliam baccovicam pensantem libras Ix et semi; habet hominem et mulierem, et ad pedes

eorum ferusculas. Item scutellam anacleam pensantem libras v et uncias vi; habet in se hominem caballicantem, serpentem in mano tenentem. Item scutellam anacleam pensantem libras 11, habet in medio rotelliunculam nigellatam cum fera. Dedit et gabatas II ab intus liliatas pariles, pensantes libras vIII et uncias II; urceum anacleum pensantem libras iv; habet ansam nigellatam et in medio caput leonis. Agmanilis pensat libras III et uncias Ix; habet in medio Neptunum cum tridente. Indie vero sepulturæ suæ præcepit isdem præcipuus pontifex cum corpore suo simul deferri basilicæ domini Germani, centum solidos auri purissimi ad suam sepulturam exornandam.

Ext. du Gesta Pontif. Autissiod. Mss. Bibl. d'Auxerre, imprimé dans Labbe, nova bibliotheca m“, t. 1).

N° 4 bis.

Testament de l'évêque saint Vigile contenant la fondation du monastère de Notre-Dame-la-d'Hors et sa dotation en biens situés dans un grand nombre de lieux (638-683).

Sancta venerabilis basilica domnæ Mariæ genitricis Domini..... quam opere meo in suburbio murus (1) civitatis de Althisiodero visi fuimus construxisse ..... vel monachis ibidem deservientibus, ego Vigilius peccator, inspiratione divina ..... hoc oportuit et congruit pontificale ordine prævidere adsensum, unde religionis nomen adcrescat in melius, et sanctorum loca veneratione condigna Christo Domino inspirante. Ideoque dono ipsius basilica sanctæ Mariæ, in alimonia pauperum ibidem residentium, donatumve post diem obitus mei in perpetuum esse volo, hoc est vineas illas ubi ipsa basilica est constructa cui subjungunt ab uno latus strada publica, qui de porta Parisiaca ad Senones pergit; et ab alio latus strada publica, qui de ipsa porta parisiaca ad Broile vadit, et de superiori fronte subjungunt vineas midranicas; inde juxta vineas ad heredes Attone quondam usque ad vineas domni Germani; et inde ad strata superius nominata, qui ad Sanctum Simeonem vadit, quicquid ibidem undique ad me pervenit, vel præsentaliter teneri videtur cum mancipiis, quos ibidem stabilivi, omnia ex omnibus adintegrum. Ideoque dono ipsius basilicæ areas infra murus ipsius civitatis, quas cum illustre viro Helchileno commutavi; ideoque et alias arcas foras murus civitatis ipsius, juxta portam superius dictam ipso muro adherente, quas de Lupono abate dato precio comparavi. Simile modo portionem Bercuiaco, quæ de alode vel undecumque ibidem ad me noscitur pervenisse, aut pæsentaliter tenere videor, una cum prata super fluvio Belchæ ex ipso agro Bercuiacense, quem genitores mei tenuerunt, qui adheret de uno latus et ambos frontes ad fines Patriniacense per fontanam quæ vocatur Dianna, qualiter ab ipsa basilica præsentaliter tenere videor, una cum colonica quam Quentilla condam super fluviolo Belcha tenuit;

meam

......

[blocks in formation]

omnia et ex omnibus ad integrum. Idemque dono ipsius basilicæ terram portionis meæ in villa Cauliaca super fluvio Igauna, quantumcumque genitores mei ibi tenuerunt, vel insuper ad me noscitur pervenisse cum mansis, hedificiis, acolabus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, peculium vero utriusque sexus. Pari modo Pauliaco villa, sita in pago Autissioderinse proprietatis meæ super fluvio Ligeris, cum hedificiis, vineis, silvis, pratis, campis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, peculium utriusque sexus. Simili modo ipsius basilicæ terram quæ conjacet in villa quæ vocatur Flivenasam, cingas III. Pari modo relinquo ipsius basilicæ terrolam portionis meæ quæ conjacet ad Jarricas super fluvio Belchæ, mansum unum. Et rursum do ipsius basilicæ villam proprie tatis meæ quæ nuncupatur Busciaco, super fluvio Belchæ, mansis, silvis, pratis, acolabus, cultis et incultis, peculium utriusque sexus. Itemque in pago Senonico, in villa Bonorto quæ est sita super fluvio Icaunæ, quam permultam pecuniam dando in proprietate recepi, mansos VII cum adjunctis, appendiciis, beneficiis, vineis, pascuis, silvis, pratis, cultis et incultis, servos et ancillas, omnia et ex omnibus ad integrum dono in eleemosyna pauperum ibidem deservientium. Simili modo in pago Tornotrinse portiones meas in villa Flauniaco, quam de inlustro viro Hlchinelo et germanam meam Frautilde visus sum recipisse, cum servos et ancillas, et hedificiis, acolabus, vineis, mancipiis, silvis, pratis, campis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, peculium utriusque sexus, cum adjunctis, appendiciis, beneficiis, vel opportunitatibus earum, omnia et ex omnibus ad integrum. Similiter portionem meam in ipso pago, in villa Cassiaco, quam Dolena femina et filius suus Ado mihi vendiderunt, cum mansis, servos et ancillas, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, omnia et ex omnibus ad integrum Item do ipsius basilica domnæ Mariæ in pago Senonico et Tornotrinse, in villas cognominatis Treviciaco, Melarione, Cadugio, Imantia, integra medietate, de quibus Asper quondam ibidem tenuit, quod germano suo condam abate Gregorio pacto ivi, quantum de ipso pacto de ipsa facultate in quibuslibet rebus atque corporibus suprascripta loca ad me pervenit, servos quoque et ancillas, mansis, hedeficiis, acolabus, vineis, man

......

cum

cipiis, qui a me libertinitatis non promeruerunt, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, peculium utriusque sexus, cum adjunctis, appendiciis, beneficiis, vel opportunitatibus earum, omnia et ex omnibus ad integrum. Pari modo libenter præfatæ basilicæ sanctæ Mariæ terrolam portionis meæ in agro Tresoginse et ante Maiacense sitos in pago Autissioderinse, simulque portiones meas in agro Matiriacense et Solemniacense sitos in pago Tornoterinse, quod infra scripta loca Diddo quondam episcopus vel filii sui Claudius et Germanus suus Warferius, visi fuerunt tenuisse, cum servis manentibus, et ancillas, mancipiis, hedificiis, acolabus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, peculium utriusque sexus, cum adjunctis, appendiciis, beneficiis, vel opportunitatibus, munere donorum fuit concessa, quantumcumque mihi superscripta loca tenere videor, omnia et ex omnibus in quibuslibet rebus ad integrum. Idemque colonia Potiolus, quem de hæredibus Helegio quondam visus sum recipisse, una cum colonica Ferrarias, cum mansis, hedificiis, acolabus, servos et ancillas, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, quantumque presenti tempore possidetur, omnia et ex omnibus ad integrum. Similiter agello proprietatis meæ, villa Donato, una cum portionis in villa Tresovio, quod ibidem habere videor. Pari modo villa Dulcio quæ conjacet juxta fines Intranimse, et permanet inter has præfatas villas, hoc est inter Intranimse et villa Dulcia, et villa Donata et Tresovio, mansi vIII (1) et dimidius, quos amica mea Fotildis mihi post suo discessu visa est dedisse, cum servis et ancillis, acolabus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, accessisque omnibus, cum pecudibus utriusque sexus qualiter amica mea hoc usitario ordine possidere videtur, vel dies transitus sui derelinquerit post discessum ipsius, ad ipsam basilicam in integritate debeat pervenire idemque portiones meas villas; Patriciniaco..... Hispatio, Britaniola, una cum portionis in agro Domiciacense in villa Mirisela, et mansionis Arigisillo, quantumcumque mihi ibidem justissime vel presentaliter teneri videor, mea voluntate prædictæ basilicæ relinquo,

in

[blocks in formation]

omnia et ex omnibus ad integrum. Similiter portionem meam in villa Scubiliaco, quam Ranesindus et uxor sua Arthemica possidere videntur, et mihi dederunt, et hoc usuri ordine possidere videntur, omnia et ex omnibus, qualiter transitus eorum in quibuslibet rebus atque corporibus derelinquerunt ad integrum. Simulque portiones meas in villas Saciago et Casido, quantumcumque genitores mihi visi fuerunt tenuisse, una cum portione in colonica Quaciaria, quem cum germana mea Avolana commutavi. Quod per testamentum genitricis mei ad ipsam pervenit, cum mansis, hedificiis, servos et ancillas, acolabus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumque discursibus, pecora utriusque sexus, omnia et ex omnibus in quibuslibet rebus, atque corporibus consentiente ipsa, hoc ipsa basilica ad integrum recipere debeat. Et insuper do quemdam rusticum, Wulbertanum nomine, et infantes suos Wascono et Magnetrude, cum ingente multitudine parentum. Pari modo portione mea in villa Compasciago, quem de Hebercapto ibidem habere videor, cum omnibus appendiciis, cum pecudibus utriusque sexus, omnia et ex omnibus in quibuslibet rebus atque corporibus, ad integrum. Præterea meùm agellum qui vocatur Lanovilla, quem de Ebroaldo abate vel heredibus suis et Longocampo, quem de Leoberto vel here

dibus suis quondam recepi. Itemque in Lanosico meam portionem quam de Nestorio vel heredibus suis quondam recepi; et illam portionem in quemdam montem Compesciago, quem de Odgisilo commutavi,cum mansis, ædificiis, habitatoribus, servos et ancillas, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, cum pecudibus utriusque sexus, omnia et ex omnibus ad integrum. Similiter do Adunam Capam villam et Leodebaro meas portiones, quas de Sperio et Domnoleno presbytero habere videor, et illam terram quam de Ebolena ibidem comparavi et Escalittas villa quam genitores mei tenuerunt, et Cardonaretas quæ conjacent ante Sanctum-Ferreolum, cum mansis, hedificiis, acolabus, servos et ancillas, campis, pratis, silvis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve discursibus, peculium utriusque sexus omnia et ex omnibus ad integrum. Deinde relinquo Leugam villam, quæ est super fluvium Lupam, cum habitatoribus, mansis, hedificüs et omnia convenientia, nisi vineas, ad integrum. Pari modo in Odonam villam mansos quos præsentialiter habere videor, et in Catellis unum mansum, et Oscello villam totam cum mansis, hedificiis, servos et ancillas, vineis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, silvis, aquis, omnia et ex omnibus ad integrum. (Publié dans les Annales Bénéd., t. 1.)

No 5.

NÉCROLOGE OU OBITUAIRE

DE LA CATHÉDRAle d'auxerre, DANS LEQUEL SONT LES NOMS ET LES DONATIONS DES MORTS DEPUIS LE VIIIE SIÈCLE JUSQU'AU COMMENCEMENT DU Xie qui est le temps auquel il fut écrit (a).

(Cod. Colbert, 1966; Biblioth. nationale nos 5253 et 894, ancien fonds latin.)

On marquera par des guillemets les additions faites à cet Obituaire durant le cours du onzième et du douzième siècles; les plus nouvelles, dans ce dernier siècle, seront renfermées, en outre, entre deux crochets.

Si quelques additions en certains jours se trouvent ici placées avant le texte ancien, c'est à cause que dans l'original les écrivains les ont insérées dans les entrelignes du Martyrologe et du Nécrologe; au reste, il n'y a dans ces additions aucun mort qui paraisse postérieur à l'an 1151; ce qui désigne qu'on cessa de se servir de ce volume vers l'an 1160 ou 1170 (4).

(a) La date de la majeure et plus ancienne partie de ce manuscrit est l'an 1007, selon ce qu'on lit à la suite d'un cycle pascal qui est à la fin. (N. d E.)

(b) Nous avons collationné ce document imprimé sur l'original qui est à la Bibliothèque nationale, et nous nous sommes assuré qu'il y avait un grand nombre d'omissions presque

Comme Dom Martène n'a donné ce Nécrologe qu'imparfaitement dans le vie tome de sa grande collection, j'ai cru devoir le faire reparaître ici après l'avoir exactement conféré avec l'original; j'omettrai plusieurs jours où il n'y a point de

morts.

JANUARIUS.

1. Obiit Robertus levita et canonicus. 2. Obiit Bajo sacerdos. Item obiit Girbertus succentor, levita et canonicus, et Rotbertus subdiaconus et canonicus.

3. Obiit Gissebertus episcopus, et Ablenus archidiaconus, et Gaudo levita.

4. Anseysi nobis obitum prænuntio, fratres, spiritui cujus subveniat Dominus : et Angelarii levitæ qui dedit fratribus inter Scolivam et Colonicas et Stabulas, de vincis arpennos quator.

« Eodem die Benedictus decanus hujus » ecclesiæ, factus monachus, obiit.»> 5. Ipsa die Leotmarus subdiaconus et Witicus sacerdos obierunt.

Eodem die Vangerinus levita obiit.

« Item obiit Ebrardus subdiaconus et >> canonicus qui datis in claustrum facien» dum centum solidis, dedit etiam domum >> suam canonicis et vineas, hoc pacto ut >> fratres sui anniversarium ejus diem inde » facerent, et canonicis refectionem per» solverent. Quod si facere recusarent, et >> canonici domum et vineas sibi acciperent, >> et anniversarium idem cum eleemosynis » et refectione celebrarent. »

(**) Autissiodero translatio s. Germani confessoris.

6. Obiit dominus Wido hujus sanctæ ecclesiæ præsul. Ipsa die Wadricus miles de Varziaco obiit.

7.... Cantor obiit.

8. Obiit Anstasius Senonum archiepiscopus.

10. Obiit Hictarius sacerdos et archidiaconus. Obiit Girbertus sacerdos. Ipsa die Leotardus sacerdos atque decanus Senonum obiit. Item Frotmundus miles S. Stephani obiit.

11. Obiit Alagus magister.

12. Obiit Saivardus sacerdos.

13. Obiit Benedictus diaconus. Item Elmengaldus sacerdos obiit. Ipso die Rainaldus Æduensis episcopus ab hoc sæculo est translatus.

[blocks in formation]

16. Obiit Arnaldus diaconus et magister. Item obiit Gyla bonæ memoriæ femina, Deoque sacrata.

« Eodem die obiit Gaufridus hujus ec» clesiæ canonicus et decanus. » 17. Obiit Guarimbaldus levita. Eodem die Gurardus obiit hujus ecclesiæ canonicus et præpositus S.-Mariæ.

[<< Item obiit Vauterius levita et cano>>nicus qui dedit ad officium altaris S. Ste»phani vestimenta sacerdotalia, et librum >> necessarium ad missam celebrandam, et >> fratribus dedit duos molendinos apud » Villam - Novam, domum, viridarium, » vineam ad sui memoriam faciendam et >> exibeat refectio. »]

18. Obiit Gislaudus presbyter qui cum fratre suo Fredeberto diacono et Umberto laico dederunt fratribus mansum suum cum omnibus appenditiis suis, de vineis arpentos viij. de terris ancingas vj. qui est situs in pago Senonico in villa Caciaco ad refectionem canonicis celebrandam.

Commemoratio Gaufredi et uxoris ejus Heldiadæ pro quorum absolutione et sanctæ Mariæ veneratione, Ricco filius eorum vineam dedit, de qua fratribus dedicationis ipsius Virginis die daretur pro tempore refectio.

Obiit Eribertus diaconus.
19. Obiit Airricus levita.

« Eodem die Frodo levita et canonicus

toutes relatives aux dépositions ou translations des saints de l'Auxerrois. Nous n'avons pu nous expliquer ce fait singulier qui est en contradiction avec l'observation de l'abbé Lebeuf, qui déclare avoir conféré la copie avec l'original. De plus, dans le cours de son histoire des évêques, il renvoie plusieurs fois aux endroits du manuscrit qui manquent justement dans la copie qu'il en a donnée (V. Vie de saint Amatre, t. 1, p. 26; Vie de saint Vigile, p. 144, etc. ) Cependant le fait de l'omission n'en subsiste pas moins. Nous marquerons les points principaux rétablis par deux astérisques (''). (N. d. E.)

» obiit, qui pro salute animæ suæ fecit huic » ecclesiæ columbam auro mundo deaura>> tam cum corona et catenis argenteis desu» per altare pendentem, ad corpus Domini >> nostri Jesu Christi conservandum.»>

[« Item obiit Rodulfus sacerdos et cano»nicus, qui ob remissionem peccatorum » dedit ecclesiæ calicem argenteum, missale » librum optimum et sacerdotale indu>> mentum.]

>> Eodem die Willelmus canonicus et le» vita obiit, qui pro remedio animæ suæ ad >> bibliothecam faciendam de nummis suis » libras quatuor dedit. »

20. Obiit Godofredus sacerdos. 21. Obiit Fredegisus sacerdos.

Ipsa die Joannes humilis episcopus migravit ad Dominum, vixitque in episcopatu ann. 1. menses xj. dies totidem.

22. Obiit Rodoardus clericus et Evus levita et Magenardus sacerdos.

23. Obiit Folcarius presbyter et Otfridus presbyter, et Hosbertus juvenis miles. Fideliumque commemoratio omnium defunc

torum.

24. Obiit Ragembaldus sacerdos et cantor.

25. Obiit Fulco levita.

26. » Obiit Heribertus episcopus et » postea monachus. »>

[Eodem die Willencus canonicus obiit.»>] 27. Obiit Heribaldus levita qui dedit fratribus de prædio suo mansum et dimidium in Senonico, in villa quæ dicitur Liviniacus, cum mancipiis et omnibus adjacentiis et quinque arpennos de vinea in villa Pauliaco.

Hubertus diaconus obiit, et Adoynus sacerdos et decanus.

[« Obiit Atto sacerdos et canonicus hujus >> ecclesiæ succentor egregius, qui omnibus » quæ habebat in eleemosynam datis cum » servis, vineis et rebus aliis, ecclesiam » honestavit libris suis. >>]

(**) In Tornodorensi Reomagio monasterio, transitus viri apostolici doctoris eximii Johannis summi confessoris.

28. Obiit Moyses subdiaconus et Carolus imperator. Gothlindis deo sacrata. Eodem die obiit Milo levita.

29.

30. Obiit Raginardus et Warimbertus levita.

Ipso die Benedictus sacerdos et Odolricus levita, et Gotfredus levita.

Obiit Golbertus levita et canonicus. Eodem die Lambertus levita et canonicus obiit.

31. Obiit Gauterius miles.

FEBRUARIUS.

1. Obiit Eudo sacerdos et concentor.

Ipso die Gauchicus levita obiit.

2. Obiit Norgaudus acolytus.

Ipso die obiit Gozfridus levita et canonicus, qui dedit fratribus alodum suum in villa Gurgiaco.

3. Obiit Angilelmus subdiaconus.
4. Obiit Emmena deo sacrata.

5. Obiit Bovo sacerdos, qui dedit fratribus alodium suum super Belcam in villa Camiriaco et Garricas pro sui memoria facienda.

Eodem die obiit Gislebertus sacerdos atque decanus, postea, monachus effectus, et Raginardus sacerdos atque canonicus obiit.

6. Obiit Arardus levita gladio morte..... « Obiit Wido S. Stephani miles. »

7. Obiit Fulcherius laicus qui dedit fratribus in Montiniaco villa arpennos duos inter pratum et viridiarium, non longe ab Autissiodoro civitate.

8. Obiit Girbertus subdiaconus. Ipso die Berardus acolytus obiit. Item Norgaudus acolytus obiit, « et Rodulfus levita. »

9. Eodem die Viventius levita ab inimicis interfectus est.

Ipsa die Acherea obiit, pro cujus anima absolutione Aduinus filius ejus, annuente uxore sua cum infantibus suis dedit fratribus quemdam servulum nomine Girbertum.

10. Obiit Archenraus levita qui suum conquestum dedit fratribus. Eodem die obiit Richardus miles. Item Aganus obiit.

11. Obiit Aldoenus sacerdos qui dedit fratribus patrimonium suumin Valeria villa. Ipso die Ragenaldus sacerdos obiit. 12. Obiit Girbaldus acolytus.

« Eodem die obiit Rotbertus hujus ecclesiæ episcopus qui annuale beneficium pro defuncto canonico instituit, et molendinum subtus murum ab Atone acquisitum, fratribus hujus ecclesiæ concessit, et sauvamentum duplex a Pulvereno removit. »

13. Obiit Aaron episcopus.

14. Obiit Leotarius presbyter et Stephanus sacerdos, necnon et Petrus bonæ indolis puer.

15.

16. Obiit Odolbertus levita. Eodem die obiit Eriveus sacerdos.

17. Obiit Norgaudus clericus.

« Eodem die obiit Seguinus miles qui » dedit canonicis hujus ecclesiæ xviij. de>> narios in censiva. »>

18. Obiit Walterius Aurelianensis episcopus, et Teudbertus sacerdos.

Ipso die obiit Robertus sacerdos et ca» nonicus atque decanus S. Petri. » 19. Obiit Acbertus diaconus et Odo acolythus et Fromundus laicus.

« AnteriorContinuar »