Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Domus de Fonteneto prope Corvalum, quadraginta solidos (1).

Abbatia Sancti-Germani Autiss. centum solidos.

Abbatia Sancti-Mariani Autiss. LX solid os.

Domus Leprosorum de Boscheto subter Montem-Onisium, triginta solidos. Domus Leprosorum de Donziaco, triginta solidos.

Domus Vallis-Caulium, LX. sol (2). Abbatia de Rupibus, centum solidos. Abbatia Sancti-Saturi, sexaginta solidos.

Domus Leprosorum Autissiodorensium, quadraginta solidos.

Domus Leprosorum de Disesia, quadraginta solidos.

Domus Bonorum-Hominum de Grandimonte prope Ligniacum, XL, solidos.

Abbatia Fontis-Ebraudi, decem libras. Ecclesia Sancti-Martini de Clameciaco, centum solidos.

Abbatia S. Michaelis Tornodorensis, centum solidos.

Ecclesia Sancti-Lupi de Sancto......... sexaginta solidos.

Moniales de Lesiniis (3), quatuor modios vini percipiendos annuatim in decima vini nostri Tornodorensis.

Ecclesia de Monte-Onisio, xx, sol. (4). Ecclesia de..... viginti solidos. Domus Sancti-Nicolai prope Interamnes, decem libras (5).

Item preter hec legamus domibus Dei et pauperibus hospitalibus comitatus nostri Nivernensis quinquaginta libras Nivernenses. Item legamus quinquaginta libras Nivernenses distribuendas pauperibus locis et personis per manus executorum nostrorum inferius nominandorum, ad emenda que dictis locis et personis in terra nostra existentibus fuerint necessaria, prout saluti anime nostre viderint expedire.

Ad hec supradicta fideliter exequenda, constituimus executores testamenti nostri venerabiles patres Dominum archiepiscopum Senonensem et Autissiodorensem et Nivernensem episcopos, ac desuper dominum regem Francie, vel ejus mandatum ab ipso ad hoc specialiter constitutum. Quod si omnes his exequendis non potuerint, vel noluerint interesse, duo ex ipsis ea nihilominus exequentur, etc.

1 Maison de Grammontains, diocèse d'Auxerre. 2 L'Epau, proche Donzy, ordre du Val-des-Choux. 3 Lesignes, proche Tonnerre, aujourd'hui abbaye d'Hommies.

4 Montenoison.

5 Saint-Nicolas de Révillon, proche Entrains, diocèse d'Auxerre.

Nos vero, cum per Dei gratiam construxerimus in nostro comitatu Nivernensi, propriis sumptibus, abbatiam Consolationis B. Marie (6) prope Moncellos sitam, ordinis Cisterciensis in diecesi Æduensi, in ipsa abbatia nostram eligimus sepulturam, volentes ac requirentes ut post decessum nostrum, singulis diebus, in perpetuum una missa pro defunctis, pro remedio anime nostre in dicta abbatia celebretur, non obstantibus litteris nostris seu promisIsis factis sive datis abbatie Pontiniacensi, ordinis Cisterciensis, Autissiodorensis diecesis, de sepultura nostra ibidem electa, quia nondum construxeramus abbatiam supradictam.

Huic autem ordinationi testamenti nostri presentes fuerunt: Guillelmus archidiaconus in ecclesia Autissiodorensi; frater Guillelmus prior de Espallo; frater Petrus Bornus, ac frater Petrus de Villers, de ordine Fratrum Minorum; dominus Johannes de Sellenai, dominus Belli-Montis miles; Baudonus de Pressuris miles et Stephanus de Disesia, clericus noster, canonicus de Clameciaco. Datum apud Colengias super Yonam et sigillatum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, die jovis proxima post octavas B. Martini estivalis.

(Tiré d'une ancienne copie du trésor de la collégiale de Clamecy; publié dans les Analecta de D. Martenne, t. 1, fol. 1087.

N° 192.

Don à Gui, évêque d'Auxerre, sur les entrées de la ville de Troyes, par le comte Thibaud.

(An 1257, octobre.)

Thibauld, par la grâce de Dieu, roi de Navarre, de Champaigne et de Brie, Cuens Palatins. A tous ces qui verront ces presentes lettres, salut an nostre Seigneur. Nous faisons assavoir à tous que nous avons donné à notre chier cousin monseigneur Gui de Mello, par la grâce de Dieu évêque d'Auceurre, pour son leal et pourfitable service que il nous a fait par mainte fois, deus cent livrées de terre a provenesiens à heritage, à li et à ses hoirs pardurablement, lesquex nous voulons et commandons qu'il où ses commandemanz preigne chacun an à Troies ou portage et ou paage de l'entrée dou vin, des premiers deniers qui an istront, et voulons et ostroions que il ect si hoir preignent avec

6 Le Reconfort.

ques ces deus cenz livres perdurablement an ce partage et en ce paage meimes, et en la manière desus dite sexante livres de proveniesiens, que nostre pere avoit donné au suen à prendre à toujours à li et à ses hoirs, an la foire de Bar, et que nous et nostre hoir pour la paient soiens de ces sexante livres quite, et voulons et ostroions et commandons que cil qui tient ou reçoit ou l'aura ou recevra ce portage et ce paage devant dit, soit tenuz à payer chacun an cez deus cens et sexante livres en la manière qui est dessus divisée à iceli Guyon évesque d'Auceurre, ou à son commandement, et de faire scurté commant qu'il tigne ne recoive ce portage et ce paage devant dit, soit par nom de rançon ou par nom de moison ou an autre manière de payer cea deuz cenz sexante livres en la manière desus dite; et voulons que tant comme cil Guiz vivra que il nan soit tenuz à faire nul hommage à nous ne à nos hoirs de ces choses desus dites, et après li cil qui tanrra ou tarront ces deuz cenz et sexante livres de terre an sera ou seront tenuz à faire hommage à nous et à nos hoirs perdurablement. Et an tesmoing et en confermemant de ceste chose, nous avons faict metre nostre scel an ces presentes lettres. Ce fu fait an l'an de l'Incarnation Nostre-Seigneur mil et deus cens et cinquante-sept, ou mois d'octobre.

(Ex Tabul. Capituli Auliss.)

N° 193.

Lettres d'Alexandre IV, à Gui de Mello, évêque d'Auxerre, contre le duel.

(An 1258, 13 février.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri Guidoni episcopo Autissiodorensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram nobis, quod cum contingat interdum aliquos homines tuorum de corpore se a tuo dominio subtrahendo ad loca transferri alterius juridictionis subjecta, locorum ipsorum rectores et Domini prefatos homines non (eos te repetente) nolunt restituere nisi per duellum probes eos tuos homines extitisse, in tuum prejudicium non modicum et gravamen. Quare nobis humiliter supplicasti, ut cum ex hoc tam tu quam ecclesia tua grande sustineatis juris lesionem, providere super hoc indemnitati tue

ac ipsius ecclesie paterna sollicitudine curaremus. Cum igitur monemachia sacris sit canonibus interdicta, nos tuis supplicationibus inclinati, ut contra predictos testibus, instrumentis et aliis probationibus legitimis uti libere valeas, autoritate presentium tibi indulgemus. Datum Viterbii, Idibus februariis, pontificatus nostri anno quarto.

(Ex Cartul. Episc. Autiss.)

N° 194.

Permission de Gui, évêque d'Auxerre, aux moines de S. Père, de vendre 20 livres de rentes sur le prieuré de Cézy, à l'abbé de S. Jean de Sens, pour contribuer à payer leurs dettes.

(An 1258, 3 décembre.)

G. divina miseratione, Autissiodorensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, eternam in Domino salutem. Cum monasterium Sancti-Petri Autissiodorensis occasione maximarum discordiarum et litium inter idem monasterium et Petrum quondam priorem de Cersiaco et quosdam alios predicte ecclesie canonicos habitarum, esset debitis maximis et urgentibus oneratum, a mole ejusmodi debitorum vigentium dum hujusmodi debita de die in diem currerent ad usuram, sine gravi alienatione bonorum immobilium ipsius monasterii vix poterat relevari. Ea propter, cum dilectis suis abbate et conventu Sancti-Joannis Senonensis habuerunt super hoc diligens consilium, colloquium et tractatum, et tandem consideratis undique circumstantiis ad dicti monasterii subsidium et levamen, pro evidenti utilitate et urgenti necessitate monasterii memorati ab ipsis jamdudum perpensis, prefatis abbati et conventui Sancti-Johannis Senonensis vendiderunt, tradiderunt et concesserunt ad perpetuitatem, pro quadringentis libris Turonens. quas ab eisdem abbate et conventu Sancti-Joannis Senonensis receperant, in pecunia numerata, ut confessi sunt coram mandato nostro ad audiendum hoc specialiter destinato, viginti libras Parisienses annui redditus capiendas et percipiendas annis, singulis, ab eisdem abbate et conventu Sancti- Johannis vel eorum mandato, medietatem infra Purificationem B. Marie, et aliam infra festum Ascensionis Domini super quatuor modios bladi ad mensuram de Cersiaco, scilicet duos frumenti et duos avene; quos ratione cense sive canonis seu pensionis annue in prioratu de Cersiaco percipere consueverant ab

antiquo; supplicantes nobis et a nobis humiliter postulantes, ut paupertati ipsorum paterno compatientes affectu eorum miserie miserendo venditioni predicte nostrum per assensum dignaremur dictam venditionem confirmare. Nos autem, considerantes dictam rem venditam, medioerem inter ceteras res dicti monasterii existentem, verentes modicum ne si dicta res remaneret inempta, dictum monasterium destrueretur voragine usurarum, eorum supplicationibus annuentes, venditionem predictam quantum in nobis est volumus, approbanius et etiam confirmamus. Datum anno Domini M. CC. LVIII, die Martis post festum B. Andree apostoli.

(Ex Tabul. S. Joannis Senonensis.)

N° 195.

Fondation de l'anniversaire de Guillaume de Mello, seigneur de Saint-Bris, par Guillaume, évêque d'Auxerre, son fils.

(An 1260, avril.)

G...... par la divine commiseration, évesque d'Aucerre, etc. Sçavoir faisons que comme executeurs de nostre cher pere monsieur Gui de Mellot, jadis seigneur de S. Prix, escuyer: Nous avons assigné aux moynes de Sainct-Germain d'Aucerre soixante sols d'annuel revenu pour l'anniversaire de nostredit feu sieur père, à prendre tous les ans à la Purification de Nostre-Dame, sur la justice de S. Prix. Parquoy quiconque sera juge de S. Prix, payera ausdits moines ladite somme, et du revenus appartenans à ladite justice; que s'il n'estoient pas suffisans, nostre amé neveu Droco de Mellot, maintenant seigneur de S. Prix, du consentement duquel nous avons faict la susdite assignation, ou qui sera seigneur de S. Prix, sera tenu de suppléer au deffault. A aussi voulu nostre dit neveu, que si luy ou le juge de S. Prix, ou celuy qui tiendra ladite justice manquent à ces choses susdites que nous et nos successeurs puissions promulguer contre eux des excommunications, et des sentences d'interdiction sur la ville de S. Prix, à ce soy et ses successeurs. Or lesdits moines sont tenus de celebrer solemnellement tous les ans en leur église l'anniversaire dudict feu Guillaume depuis qu'il est mort, l'an M. CC. LX, en avril.

(Ex Cartulario Mss. S. Germani, Autiss. cap. 147. In stylo politiori.)

N° 496.

Partage des biens d'un nommé Pierre Baraud, qui, du consentement de sa femme, va en Terre-Sainte pour y demeurer jusqu'à sa mort.

(Vers 1260.)

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie decani Autissiod. salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra presentia constitutus, Petrus dictus Baraudo volens in transmarinis partibus peregre proficisci, et, de licencia et voluntate Elisabeth uxoris sue, usque ad exitum vite sue ibidem commorare proponens, et predicta Elisabeth uxor sua, recognoverunt se partisse et divisisse omnia bona sua mobilia et immobilia ubicunque essent. Ita videlicet quod dictus Petrus habuit pro parte sua triginta libras Turonenses in pecunia numerata ; quam pecuniam habuerant dicti P. et E. de quadam vinea continente septem denariatas sita in Bello-Videre, in censiva Beati-Juliani Autissiodor. ut dicitur. .... Et habuit quandam aliam peciam vinee unam quarterium continentem sitam in Campania, in territorio quod vocatur Belechaume, in censiva B. Juliani, ut dicitur, et decem libras Turonenses in mobilibus, tam in ferramentis ipsius P. quam in sex modiis vini rubei, quam in merreno doliorum. Habuit etiam dictus Petrus, pro parte sua omnia debita que debebantur dictis Petro et Elisabeth uxori sue, tempore confectionis presentium litterarum, et ipse Petrus debuit solvere omnia debita que supradicti P. et E. debebant tempore prenominato. Et de istis debitis que debebant, dicta Elisabeth debuit solvere pro dicto Petro XII libras Turonenses et dimidiam Bocheronis de Foresta Beati-SanctiAmandi, ad festum Beati Johannis-Baptiste.

(Arch. Impér., Commanderie d'Auxerre, S. 5235, no 1, fo 9, ro.)

[blocks in formation]

montensis ordinis, prope S. Mauritium, decem et septem libras pro eleemosina domini Droconis quondam Domini Lochiarum, que quindecim libre assignate erant super polinis de S. Prisco, et quadraginta solidos pro anniversario dicti Domini Guillelmi de Melloto quondam Domini S. Prisci, percipiendas et habendas annis singulis ad festum Purificationis B. Marie, super prepositura de S. Prisco; ita quod quicumque erit prepositus de S. Prisco dictas decem et septem libras annis singulis solvere tenebitur de prepositura predicta, et de redditibus ad dictam preposituram pertinentibus Et si prepositura non sufficeret, dilectus nepos noster Droco de Melloto, nunc dominus S. Prisci, de cujus voluntate et assensu fecimus assessionem et assignationem predictas, vel quicumque erit dominus S. Prisci de aliis redditibus suis defectum supplere tenebitur integraliter et perfecte. Voluit etiam dictus Droco, nepos noster, et in hoc concessit expresse quod si ipse vel prepositus suus de S. Prisco, seu ille qui dictam preposituram teneret, in premissis, vel in aliquo premissorum deficerent, nos et successores nostri episcopi Autissiodorenses, et eorum officiales in personas ipsorum excommunicationis, et in villam de S. Prisco interdicti sententias promulgare possumus, et se ac heredes suos seu successores quoslibet, quantum ad predicta tenenda, adimplenda in perpetuum, firmiter observanda specialiter obligavit Tenentur autem predicti religiosi anniversaria predictorum defunctorum in ecclesia sua solemniter celebrare, anno quolibet, terminis quibus predicti defuncti ex hoc seculo migraverint. In cujus testimonium ad petitiones predicti Droconis nepotis nostri sigillum, una cum sigillo quo utimur presentibus litteris duximus apponenda. Datum anno Domini M. cc. LX, mense Aprili.

(Ex autographo.)

N° 198.

Don à l'abbaye des Isles pour l'áme de Guillaume de Mello, par son fils l'évêque Gui.

(An 1260, avril.)

Universis presentes litteras inspecturis G..... divina miseratione, Autiss. episcopus, salutem in Domino. Notum facimus, quod nos executores testamenti karissimi genitoris nostri domini Guillelmi de MelJoto, quondam domini S. Prisci, militis, assedimus et assignavimus monialibus de

Insulis prope Autissiodorum, in perpetuam eleemosynam, de voluntate et assensu dilecti nepotis nostri Droconis de Melloto, nunc domini S. Prisci, sexaginta solidos annui reditus pro anniversario dicti domini Guillelmi de Melloto, quondam domini S. Prisci, percipiendos et habendos annis singulis ad festum B. Andree apostoli, super preposituram de S. Prisco; ita quod quicumque erit prepositus de S. Prisco dictos sexaginta solidos annis singulis solvere tenebitur de prepositura predicta et de redditibus ad dictam preposituram pertinentibus; et si prepositura non sufficeret, dilectus noster nepos Droco de Melloto, nunc dominus S. Prisci, vel quicumque erit dominus S. Prisci, de aliis redditibus suis defectum supplere tenebitur integraliter et perfecte. Voluit etiam dictus Droco nepos noster, et in hoc consensit expresse quod si ipse vel prepositus suus de S. Prisco, seu ille qui dictam preposituram teneret, in premissis, vel in aliquo premissorum deficerent, nos et successores nostri episcopi Autissiodorensis, et eorum officiales, in personas ipsorum excommunicationis et in villam de S. Prisco interdicti sententias promulgare possemus, et se ac heredes suos seu successores quoslibet quantum ad predicta tenenda adimplenda, et in perpetuum firmiter observanda specialiter obligavit. Tenentur autem predicte moniales anniversarium predicti defuncti in ecclesia sua solemniter celebrare, anno quolibet, termino quo predictus defunctus ex hoc seculo migravit In cujus rei testimonium, ad petitionem predicti Droconis nepotis nostri, sigillum nostrum una cum sigillo suo presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo, mense aprili.

(Ex titulo manuscripto.)

N° 199.

Permission de Gui, évêque d'Auxerre, à l'abbé de Pontigny, d'avoir une chapelle en sa maison de S. Bris.

(An 1260-61, 15 mars.)

Universis presentes litteras visuris, frater Petrus dictus abbas Pontiniacensis, totiusque conventus ejusdem loci, salutem in Domino. Noveritis quod reverendus pater G. Dei gratia, Autissiodorensis episcopus, ex mera liberalitate sua voluit et concessit quod nos, in domo nostra S. Prisci, oratorium et altare quandiu sibi placuerit habere possimus, et ibi, salvo jure ecclesiarum parochialium S. Prisci, divina

quandiu sibi placuerit celebrare, et hec omnibus tenore presentium intimamus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo, die lune post Letare Jerusalem.

(Ex Cartul. episcop. Autiss.)

N° 200.

Permission à Gui, évêque d'Auxerre, de céder à d'autres le don que lui a fait Thibaud, comte de Champagne.

(An 1260, 27 novembre.).

Theobaldus, Dei gratia, rex Navarre, Campanie et Brie, comes Palatinus, universis presentes litteras inspecturis. Notum facimus, quod nos karissimo consanguineo nostro Guidoni, Dei gratia, episcopo Autissiodorensi damus et concedimus licentiam et plenariam facultatem, ut ipse in vita sua, vel in morte, possit conferre integraliter vel per partes, ad vitam vel in perpetuum cuicumque voluerit, et sibi placuerit, tam personis religiosis, aut ecclesiasticis, quam secularibus redditum quem ipse habet ad hereditatem in portagio nostro Trecensi. Hoc tamen nobis retento quod si partem dicti redditus vel totum contulerit persone seculari, que possit tenere feodum, volumus, quod ex eo quod inde teneret ad homagidem nostrum veniat.Et si idem redditus, seu pars ipsius, ut dictum est, conferatur personis religiosis aut ecclesiasticis possidendum. In cujus rei testimonium, et ut hoc ratum et stabile, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum apud S. Germanum-in-Laia, die sabbati proxima post festum B. Katherine, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo. (Ex Cartul. Autiss.)

N° 201.

Charte d'affranchissement donnée par le Chapitre d'Auxerre, aux habitants de Monétau.

(An 1263, 17 septembre.) In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Omnibus presentes litteras inspecturis, G. decanus, totumque capitulum Autissiodorense salutem in vero salutari. Noverit universitas vestra quod omnes homines et femine nostri de Monestallo et de tota parrochia ejusdem loci, pro quadam servitute sive consuetudine que manus-mortua vulgariter appellatur, quam in eis habebamus propriis et eorum posteris, a nobis in forma que sequitur re

mittenda imperpetuum et quitanda, dederunt nobis totum nemus quod ipsi habebant in nemore de Barro; et cesserunt omne jus quod in toto dicto nemore possent aliquatenus reclamare. Dederunt etiam centum libras turonenses, et promiserunt se daturos nobis, interveniente stipulatione sollempni, mille et ducentas libras Turonenses, hiis terminis exsolvendas : videlicet trecentas libras in festo Purificationis beate Marie virginis, quod erit in anno Domini M° CCo sexagesimo tercio, et sequentibus annis in eodem festo, de anno in annum, alias trecentas libras, donec tota predicta summa integraliter fuerit persoluta. Et nos, prefatis omnibus hominibus et feminis nostris de Monestallo et de tota parrochia predicta, predictam servitutem sive consuetudinem, in forma subscripta, remisimus omnino et quitavimus imperpetuum, salvis et retentis nobis in eis talliis, costumis, terciis, censibus, decimis et quibuslibet altis et bassis justiciis, juribus, honeribus et consuetudinibusque et quas habebamus in rebus et personis eorum. Volentes et eisdem concedentes ut ipsi et eorum heredes, sive successores, ubicumque mansionarii fuerint, et ubicumque bona eorum qui decedent extiterint, excasuras seu bona parentum, fratrum, consanguineorum et predecessorum suorum de Monestallo et de tota parrochia ejusdem ville, sine aliqua perturbatione a nobis vel successoribus nostris eis facienda, vel etiam inferenda, et absque alio novo interventu pecunie de cetero, libere habeant, capiant et possideant pacifice et quiete. Videlicet in rebus et possessionibus universis quas predicti homines vel femine impresentiarum habent vel possident, aut imposterum acquirent in locis quibuslibet, etiam si in locis et villis nostris in quibus habemus manum-mortuam, possessiones emant vel acquirant; dumtamen eas emant vel acquirant a personis talibus in quibus manum-mortuam nullatenus habemus. Ceterum si predicti homines vel femine, post confectionem presentium emerent vel acquirerent quoquo modo in locis et villis nostris que sunt conditionis manusmortue, ab aliquo vel aliquibus hominum nostrorum quibus manus-mortua a nobis nundum esset remissa, eedem possessiones legi et consuetudini locorum et villarum hujusmodi subjacerent.

Preterea volumus et concessimus quod homines vel femine quicumque fuerint, qui, vel que, de terra nostra non venerint sed de altera, se apud Monestallum et in tota parrochia de Monestallo causa ma

« AnteriorContinuar »