Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ingressus. Item Fulco canonicus et sacerdos obiit.

2. Eodem dic Ingo canonicus et cantor eximius obiit.

3. Obiit abbo episcopus.

4. Ipsa die obiit Stephanus Sancti-Stephani. (Vide 12 Octo.) præpositus et sacerdos egregius, nec non divinarum scripturarum doctor eximius. Item Unaldus sacerdos obiit.

5. Obierunt Ermenbertus præpositus et levita, et Aldradus diaconus et Arnaldus vicecomes.

6. Obiit Genesius levita.

9. Obiit Teutbaldus levita.

10. Obiit Wadimirus corepiscopus. Ipso die obiit Amalricus levita qui dedit fratribus prædium acquisitionis suæ in villa quæ dicitur Castriacus, et in confinibus ejus arpennos vinearum septem, propter amorem vitæ æternæ et sui memoriam recolendam. Item Ermenfredus levita obiit.

[« Eodem die obiit Reinaldus archi» presbyter qui dedit fratribus optimam >> vineam et xx modios vini, et servum » unum et in claustro faciendo c. soli>> dos. >>]

11. Obiit Gerberga comitissa, uxor Henrici ducis. Ipsa die obiit Gozfredus sacerdos atque decanus Senonicæ urbis.

12. Obiit Lezgincus levita et perfectus cantor. Eodem die obiit Fulco canoni

«< cus. >>>

13. Obierunt Sayvardus monachus et Arembertus levita et Gerbaldus levita. Ipsa die obiit Mathildis comitissa, Landrici conjux.

Eodem die Hermengardis abbatissa obiit.

« 14. (**) Altissiodoro dedicatio altaris » ecclesiæ senioris a Calixto papa II facta, » et ut solemniter a nobis quoque an» no celebraretur ab eodem instituta. >>

15. Obiit Aclevertus sacerdos et decanus. Ipsa die obiit Osbertus subdiaco

nus.

16. Obiit Ranoardus sacerdos. Item Gaufridus canonicus obiit.

18. Obierunt Sarulfus diaconus et Adalbaldus presbyter et Addela femina et Nitardus laicus. Obiit Eldegarius laicus qui dedit fratribus omne prædium suum in pago Tornetrensi, in villa Madriaco, tam in vineis quam etiam in terris, pratis, cultis et incultis, silvis, domibus et cum omnibus adjacentiis pro absolutione peccatorum suorum. Guido monachus obiit. [« Eodem die Magfredus canonicus obiit. »>]

19. (**) Autissiod. depositio beati Gre

gorii episcopi confessoris qui sedit annos 12, menses 7, dies 3, sepultus est in ecclesia S. Germani.-Obiit Razo levita.

20. Obiit Eliseus archidiaconus qui dedit fratribus res proprietatis suæ in villa quæ dicitur Gratiacus arpennos vincarum novem, propter remedium peccatorum suorum, suique memoriam recolendam.

Obiit Norgaudus levita. « Eodem die » Giraldus præcentor et canonicus obiit. [<< Item obiit Matthæus subdiaconus et >> canonicus. >>]

21. Electio domni Gerranni episcopi qui dedit fratribus Logniacum villam et Solium, unde debet ad luminaria ecclesiarum Sanctæ-Mariæ et Sancti-Stephani et Sancti - Johannis modium olei, et fratribus libram unam denariorum qui ipsam terram tenuerit.

[» Eodem die ob. Agnes de Longavilla » quæ dedit ecclesiæ B. Protomartyris » Stephani cortinam pretiosam diversis >> coloribus decoratam. »]

23. Obiit Ablenus Diaconus.... qui dedit fratribus res proprietatis suæ in villa quæ dicitur « S. Mauritius », et in villa quæ dicitur Antonus propter veniam peccatorum percipiendam, et ad sui memoriam celebrandam. Item Ode subdiaconus obiit. Eodem die obiit Rainaldus sacer>> dos et canonicus. »>

24. Obiit Samson levita a Normannis graviter vulneratus.

Ipsa die Fredilo sacerdos (1) obiit.
Item Wulphenus sacerdos obiit.
26. Obiit Ingelboldus miles.

28. Obiit Sigradus qui dedit fratribus niansum suum indominicatum cum omnibus appendiciis suis in pago Tornetrensi in villa Cidernaco, de vineis arpennos... de terra ancingas.... ad censum fratribus dandum.

29. (**) Autissiodero dedicatio ecclesiæ S. Michalis et S. Clementis.

31. Obiit Anseisus Tricasinensis episcopus (2), et Rolbertus.

Ce Nécrologe est suivi de l'indication de quelques usages de l'église d'Auxerre écriture environ l'an 1100 :

In Quadragesima Psalmos istos in capi-. tulo post lectionem, Ps. Usquequo, Ps. Dominus regit me. Ps. Ad te levavi. Ps, De profundis, et post de anniversario' Miserere mei, Deus.

(1) In epistolis Lupi Ferr. est quidam Fridilo de quo in Annal. Bened. Tom. II. pag. 635.

(2) Ansegise évêque de Troyes étoit à un combat contre les Normands en 925 où il fut blessé; ex Chron. Flodoard. Il a été chassé de Troyes par le comte Robert, il demanda des Saxons à l'empereur Othon, et assiégea ensuite Troyes.

Chichiriaci i censum quod Stephanus cellerarius per unumquemque annum canonicis persolvere debet.

De frumento modiola xx.

De ordeo M. III.

De consuetudine sextaria XVI ordei. De nummis librar. vi. Autiss. monetæ. Talionem autem quando in villa canonici voluerint facere, facient; ipse vero Stephanus in villa talionem nunquam faciet.

Suit la table des noms des chanoines, telle qu'elle est imprimée ci-desosus, page. 28.

Au revers de cette table est le commencement du Cycle Pascal écrit de la même main que le fond du Nécrologe, avec ce titre :

Quinquagesimus quartus cyclus decennovennalis.

Annus ab origine mundi . M. DCCCC.

LVIIII.

Ab incarnatione Domini M. VII. communis.

Natale Domini, Feria III. Luna II.
Epactæ nullæ.
Indictio v.

Septuagesimæ, . Non. Febr. Luna XII. Initium Quadragesimæ vii. kal. Martii, Luna tertia.

Concurr. n.

Terminum Paschæ non. April. Fer. vi. Dies Paschæ vIII. Idus April. Luna xv. Rogationes nu. Idus Maii, Luna XXII. Ann. M. VIII. communis.

Natale Domini Feria v. Luna xii. Epacta xv, et ainsi du reste. Ann. M. VIII. Embolismalis. Natale Domini Feria vii. Luna xxIII. Le même écrivain parait avoir tracé 4 ou 5 cycles de 19 ans pour jusqu'à la fin du siécle, commençant toujours par Noel et finissant par les Rogations. Aux marges de plusieurs années ont été marqués par des écrivains du temps, les évènements considérables de ces années. Je n'ai pas cru devoir les imprimer ici, parce que le P. Labbe les a publiés parmi les chroniques du er tome de sa nouvelle Bibliothèque de manuscrits, page 922 et 405. J'avertis seulement qu'à la page 293 sur l'année 1166, il faut lire de Tanne. Page 403, ligne 2, il faut lire Touciacum : à la ligné 6, il ne faut pas м LXXII, mais м LXXIIII.

Les tables Pascales de ce manuscrit ont été conduites par une seconde main jusqu'à l'an 1215, que finit le 64 cycle, en commençant toujours par la fête de Noel. A l'an 1182, se lit au haut de la page : Hoc anno III. Id. decembris, feria vII. circa pyrotegium, luna cum esset XII, tota nigra apparuit.

No 6.

Confirmation par Charles-le-Chauve de dons faits aux chanoines d'Auxerre par l'évêque Héribald.

(An. 849, 16 janvier.)

In nomine sanctæ et individuæ trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si liberalitatis nostræ munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficia et necessitates ecclesiasticos ad petitiones Deo fideliter famulantium nostra relevamus juvamine, atqua regali tuemur munimine: id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad æternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ, nostrorumque presentium scilicet et futurorum, quia vir venerabilis Heriboldus, Autissiodorensis ecclesiæ episcopus, obtulit obtutibus nostris quendam privilegii conscriptionem in qua continebatur insertum qualiler quasdam res ejusdem suæ sedis ad supplementum vestimentorum canonicorum inibi Deo militantium, deputasset ac confirmasset : hoc est Conditam villam super fluvium Ligerim sitam, mansa scilicet quatdraginta et omnibus absitutibus ac vineis inibi pertinentibus, et cum illo quem Teosbertus usufructuario habere cognoscitur, et cum alio Samson beneficiato et tertio manuale per manufirmam concesso, et in reliquo cetera mensa mox ut decessus eorum evenerit, quibus beneficiata esse noscuntur; et cellulam Sancti-Remegi similiter que Wadimirus olim in beneficio habuit, et vineam curticam, quæ vulgo Pictura appellatur, ex villa Pulveneri, et planta novellam prope basilicam Sancti-Eusebii, et mediatatem viridiarii in villa Tociaco, in plagam meridianam; humiliter petens ut super hanc conscriptionem nostram superadderemus auctoritatem, quatenus absque alicujus occasionis diminutione integerrime, nostris futurisque temporibus; in usus vestimentorum predictorum canonicorum permanerent. Cujus suggessioni ac rationabilem petitionem libenter annuere placuit, quicquid, ut prædictum est, postulavit ad effectum perducere curavimus. Proinde hos nostræ auctoritatis apices erga prædictam sedem canonicosque inibi Domino per diuturna tempora militantes, divino inspirati amore fieri jussimus, per quos decernimus atque sancimus ut loca supra nominata cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus, sicut a sæpe dicto Heriboldo, jam dicte sedis episcopo, eis

an

conlata sunt; ita per hanc nostram auctoritatem in eorum jure ac potestate, absque alicujus diminoratione aut retractione permaneant; et nullus successorum rectorum videlicet memorate ecclesiæ, eorum dominatione ea quoquo modo abferre, aut in aliam quamlibet partem trans-, ferre præsumat; quatenus sublata omni indigentia vestimentorum, pro nobis, conjuge, proleque nostra et pace ac stabilitate totius regni a Deo nobis commissi, alacrius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut hæc nostræ confirmationis auctoritas pleniorem in Dei nomine semper obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Signum (Place du monogramme) KAROLI gloriosissimi regis.

JONAS diaconus ad vicem Hludovici recognovit et subscripsit. (Place du sceau.)

Ďata XVII kalendas februarii, anno x, indictione XII, regnante Karolo gloriosissimo rage. Actum Bittoricas civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Original aux Archives de l'Yonne.)

N° 7.

Dons de Charles le Chauve à l'abbaye de S. Germain, à l'occasion de la translation du corps de ce Saint.

(9 Janv. 859.)

In nomine sanctæ et individu Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Notum sit omnibus Sanctæ Dei ecclesice fidelibus et nostris præsentibus atque futuris, quia nos Autisiodorum venientes, sacratissimum corpus beati Germani pretiosissimi confessoris Christi solemniter transtulimus, rebusque nostro proprietatis regiam celsitudinem imitantes, publice honorare decrevimus. Dedimus itaque monasterio Sancti-Germani ad stipendium monachorum Deo ibidem deservientium res pro prietatis nostræ sitas tam in pago Autisiodorensi, quam in Ternotensi et Avalensi, hoc est Luciacum, Uram, Modelagium et Montem Alonem cum eorum appendiciis vel quiequid fidelis noster Gausmarus et modo Iterius ex nostro proprio per nostrum prestitum beneficium visi sunt habuisse, ea videlicet ratione, ut prædictus Itrius nullatenus omnis tempore vitæ memoratas res amittat, nisi forte nos aliubi ei per hoc aliud tribuamus : omnibus tamen annis festivitate Sancti-Germani kalendis octobris solidos tres pro hac investitura in censum persol

vere studeat. Confirmamus autem, ut nulli liceat prædictas donationis nostræ res in alios usus ullatenus retorquere, nec aliquod servitium proinde ab eisdem monachis repetendo exquirere sed quicquid exinde juste et rationabiliter fieri potest utilitatibus eorumdem proficiat in augmentum, et animæ nostræ prosit in adjutorium. Ut autem hæc præcellentiæ nostræ donationis auctoritas semper in Dei nomine meliorem obtineat vigorem, manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus. Datum ipso die quinto idus januarii, indictione ш, anno XIX, regnante gloriosissimo Karolo rege. Actum Autissiodori civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Cart. Manus. S. Germani in carlis regum cap. 5.)

N° 8.

Garde el protection de l'abbaye de S. Germain, par Charles-le-Chauve.

(11 Sept. 860.)

In nomine sanct et individuæ Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Notum sit igitur omnibus Sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus et nostris præsentibus atque futuris, qua Hugo karissimus nobis abbas ex monasterio Sancti-Germani Autissiodorensis atque propinquus detulit obtutibus nostris, auctoritatem immunitatis Domini et genitoris nostri Ludovici serenissimi augusti, in qua continebatur insertum qualiter de more parentum suorum idem monasterium ob amorem Dei omnipotentis et tranquillitatem fratrum ibidem consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset: pro firmitatis tamen gratia postulavit prædictus Hugo abbas et monachi ejusdem monasterii, ut paterno more id ipsum monasterium cum congregatione ibidem Deo famulante, ac cum omnibus rebus ad prædictum monasterium juste pertinentibus sub nostra reciperemus defensione et immunitatis tuitione. Quorum petitiones propter divinum amorem et prædictorum monachorum quietem libenter suscepimus, et sub plenissima defensione ipsam congregationem cum omnibns rebus eidem monasterio juste et rationabiliter aspicientibus retinemus ; ita videlicet ut sub nostra defensione liceat eis quiete vivere, et sicut in præcepto Domini et genitoris nostri continetur, nullus episco

pus diœcesis illius vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquod præsumat exercere dominium; neque de rebus ejusdem monasterii aliquid auferre, aut in usus suorum mittere vel quippiam minuere nec abstrahere præsumat; et nullus judex publicus nec quilibet exactor judiciariæ potestatis, vel ullus ex fidelibus nostris in omnibus rebus eidem monasterio nunc subditis ac subdituris ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii, tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas postris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea quæ supra memorata sunt, penitus exigere præsumat, sed liceat memorato abbati suisque successoribus res prædicti monasterii sub immunitatis defensione quieto ordine possidere et quicquid exinde jus fisci exigere poterat in integro eidem concedimus monasterio. Scilicet ut ad peragendum perpetuo tempore monachis ibidem Deo famulantibus augmentum et supplementum fiat. Simul etiam detulerunt serenitati nostræ autoritatem Domini genitoris nostri, in qua erat insertum qualiter idem piissimus augustus concessisset eidem monasterio omne theloneum de negotiatoribus vel de hominibus eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur, vel de hoc quod homines ad corum dorsa deferunt, et ut in villis eorum seu super terris vel cinctis infra aut foris advenerint et negociatum fuerit omne theloneum per eandem auctoritatem eidem concessisset monasterio. Quorum petitionibus libenter acquievimus, et per hanc nostram auctoritatem præcipimus atque jubemus, ut nemo theloneum nec in civitatibus, nec in mercatibus, aut vicis, seu villis, vel portubus, aut portis ipsi monachi, aut negociatores eorum, aut homines corum qui per ipsam casam Dei sperare videntur, sicut in præcepto Domini et 'genitoris nostri continetur, nullum theloneum persolvere cogantur nec infra monasterium, nec in villis, vel territoriis, vel aliis locis ad ipsum pertinentibus homines commanentes Et ut hæc nostræ auctoritatis atque immunitatis præceptio firmior habeatur, ac per futura tempora melius conservetur anuli nostri impressione subter eam jussimus sigillari. Datum III. Idus septembris indictione vi. Anno xx. regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Marduno monasterio, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Cartulario Ms. S. Germani Autis. in chartis regum, imperatorum, elc. C. 4. fo 24 vo.

No 9.

Confirmation par Charles-le-Chauve d'un don fait aux moines de S. Germain par leur abbé.

(14 sept. 861.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si enim ecclesiarum Dei utilitatibus sanctorumque fratrum ibidem Domini obsequiis inservientium, justis ac rationabilibus petitionibus dignanter consulimus, piorum regum morem exercere videmur, ac per hoc non solum id nobis ad præsentis vitæ subsidium, verum etiam ad perhennis remunerationis augmentum profuturum esse credimus. Igitur noverit omnium sanctæ Dei ecclesiæ fidelium, tam præsentium quam et futurorum sollertia, quia venientes quidam sancti fratres ex monasterio beatissimi Germani pontificis Autissiodorensis, suppliciter innotuerunt magnitudini nostræ qualiter quandam vineolam per largitionem sui abbatis ad proprios usus hactenus tenuissent ex quo humliter supplicantes precati sunt quatinus eandem ad supplendos scilicet suorum necessarios usus auctoritatis nostræ præcepto eternaliter habendam sibi confirmare dignaremus si quidem ipsa vinea noscitur esse ex ratione ipsius abbatiæ sita in pago Autissiod. infra fines Vincellense, in loco qui dicitur Valli-Pascentis. Quorum preces libenter suscipientes quia rationanales et salutiferæ nobis visæ sunt, hoc celsitudinis nostræ præceptum jam dictis sanctis fratribus fieri, etc.

Ce titre est du xvIn Cal. octob. anno XXII regn. Caroli. Actum Autissiodoro civitate, ex Cartul. S. Germani Auliss. fol. 27 R.

[blocks in formation]

atque futuris, quia monachi S. Germani Autissiodorensis monasterii, humiliter petiverunt ut commutationes sibi opportunas autoritatis nostræ præcepto confirmare dignaremur, ne videlicet in posterum ullam inquietudinem per hoc perpeti compellantur. Siquidem sicut in commutationibus eorum insertum habetur acceperunt Riconorum villam xvI. mansos habentem a Conrado comite propinquo nostro in pago Autissiodorense, de fisco quod ei per præceptum nostrum ad proprium douavimus et ipse conjugi suæ Valdradæ in dotalitium concessit. Pro hoc ipsi donaverunt Modolaium villam quam nos eis per nostræ autoritatis præceptum in eorum stipendium condonavimus. Nec non et in Acliniaco villa mansos tres cum duobus molendinis et piscatione ad integrum a Lothario carissimo filio nostrò atque ejusdem loci abbate acceperunt, et super Belticam mansum unum, et in Sidiliaco mansum unum, pro quibus ipsi dederunt in Corbeliis mansum unum et in Aliento mansum unum, et in Villa nova mansum unum, et dimidium, et in Abundiaco mansum unum, et in Baudiliaco mansum unum. Quorum suggestioni clementer annuentes, præcipientes jubemus et jubendo confirmamus ut istæ commutationes perpetualiter sicut nunc gestæ sunt ita permaneant, quatenus a nemine successorum nostrorum violari aut inquietari ullo modo valeant. Ut autem hæc præcellentiæ nostræ confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostra subter eam firmavimus, et de annulo nostro cam sigillari fecimus. Datum iv. Non. Decembris indictione xi, anno XXIIII, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Autissiodori, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Tabul. S. Germ. Autiss.)

N° 11.

Confirmation par Louis-le-Bègue, de biens appartenant à l'Abbaye de Saint-Ger

main.

(29 janv. 877).

In nomine Domini Dei æterni et salvatoris nostri Jesu-Christi, Ludovicus misericordia Dei rex. Quidquid locis sacris divinis cultibus nuncupatis per præceptum nostræ regalis celsitudinis largimur, hoc nobis ad præsentem vitam felicius transigendam, et ad æternam facilius capescendam profuturum credimus. Noverit igitur omnium sanctæ Dei ecclesiæ fidelium, tam præsentium quam et futurorum

solertia, quoniam venerabilis abbas Hugo ex cœnobio Sancti-Germani Autissiodorensis monasterii ad nostram accedens excellentiam, precatus ut prædicto monasterio S. Germani quasdam res proprietatis nostræ concederemus. Cujus petitionibus libenter annuentes dedimus præfato monasterio S. Germani quandam villam quæ dicitur Modolaius, cum ecclesia in honore S. Petri constructa, quam Conradus comes concambiavit cum fratribus monasterii S. Germani et dote mulieris suæ Vadraldæ, quam etiam villam legime auctorari non potuit, quia fuit in fisco per bannum domini Caroli imperatoris qui dedit ipsam villam Bosoni comiti Boso vero ob amorem et remissionem delictorum animæ senioris sui impetravit præscriptam villam apud Dominum regem Ludovicum fratribus monasterii S. Germani cum omnibus appendiciis suis et quidquid in Tornorensi comitatu de cadem villa in Albonna villa afficit, e quidquid in Autissiodorensi comitatu in villa Ticisnao et Rivisiaco pertinere videtur. Concessimus igitur fratribus monasterii præfatas res cum omnibus adjacentiis, cum silvis, pratis, vineis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, pascuis, exitibus et regressibus. Ut autem hæc nostræ auctoritatis præceptio firmam et inviolabilem semper in Dei nomine obtineat firmitatem, annuli nostri impressione jussimus eam insigniri manu propria subter signantes Datum III. Kalend. Febr. Indictione. x. Anno primo Domini Ludovici serenissimi regis. Actum Noviniaco civitate, in Dei nomine feliciter. Amen. (Ex Cartul. S. Germani Aulissiod. in Chartis regum. C. 8.)

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »