Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nus monachis ejusdem sacratissimi loci quasdam res ex eadem abbatia ad stipendium ipsorum monachorum et usus concederemus, mansellos scilicet viginti sitos in pago Autissiodorensis, in villa quæ dicitur Irenciacus, quos olim Walcaudus et Letardus in beneficio habuerunt. Cujus admodum salubribus atque animæ nostræ proficuis postulationibus sublimitatis nostræ aurem accomodantes, concessimus præstitulatas res eidem sacro-sancto loco, atque exinde magnitudinis nostræ præceptum illis fieri darique jussimus, per quod confirmamus easdem res usibus eorum eternaliter servituras, et nemine inquietante non abbate, nec ulla ministeriali, vel etiam judiciaria potestate perenniter eis delegando decerminns possidendas, eo utique autoritatis tenore quatenus pro suorum necessitate, quidquid ex eisdem rebus agere decreverint liberrimo in omnibus potiantur arbitrio, atque hujus largitionis sæpefati monachi digne fideliterque reminiscentes, pro nostra incolumitate, ac totius regni nostri statu, simulque dilecti et fidelis nostri Rocardi salute, pias omnipotentis Dei aures continuis precibus pulsare non desistant. Et ut hæc largitio per successiones futurorum temporum firmior habeatur, atque in perpetuum ab universis Dei fidelibus diligentius conservetur, manu propria eam subter firmantes, annuli quoque nostri impressione insigniri jussimus. Datum x. Kalend.

Maii, indictione III. Anno quoque nono regnante, et redintegrante tertio Karolo serenissimo rege. Actum firmatumque Trecas civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Cart. S. Germ. Autiss.)

No 13. Charte de Charles le Simple qui rend Mailly-sur-Yonne à l'Eglise d'Auxerre. (14 mars 902.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karolus divina propitiante clementia rex. Si fidelium nostrorum petitionibus aures culminis nostri inclinamus, et eas ad affectum usque perducimus, non solum regalem in eo exercemus dignitatem, verum etiam æternæ retributionis præmia inde nobis augmentari liquido credimus. Quocirca noverit omnium fidelium nostrorum præsentium videlicet ac futurorum sagacitas, qualiter Herifridus venerabilis Autisiodorensis ecclesiæ episcopus, quædam præcepta imperatorum et regum, Karoli videlicet imperato

ris augusti et genitoris nostri bonæ memoriæ Hludovici regis nostris obtulit obtutibus, in quibus continebatur quemadmodum ipsi antecessores nostri quasdam res in pago Autisiodorensi consistentes, hoc est Malliacum, cum omnibus ap penditiis suis situm super Icaunæ fluvium, holim injuste a præfata ecclesia abstractum, juste et rationabiliter reddidissent : ideoque nostram deprecatus est clementiam, quatenus super hæc eadem præcepta aliud nostræ, aut..... nostræ potestatis præceptum inde conscribi per quod decernimus atque omnino sancimus, ut sicut in illo continetur præcepto, ita et deinceps per hanc nostram succedentibus temporibus auctoritatem firmum et inconvulsum permaneat, nullo unquam successorum nostrorum id inrumpente. Et ut hæc nostræ confirmationis auctoritas pleniorem in Dei nomine obtinere valeat vigorem, manu propria subter confirmamus, et annuli nostri impressione insigniri jussimus. Actum pridie Idus Martii, Indict. V. Anno X. regnante Domno Carolo gloriosissimo rege redintegrante V. Actum Compendio Palatio, in Christi nomine feliciter. Amen.

(Original aux Archives de l'Yonne.)

N° 14.

Fondation du Chapitre de Clamecy.
(1076-1084).

Notum sit cunctis sanctæ ecclesiæ fidélibus, quod cum ego Wido scilicet de Clameciaco ecclesiam S. Martini, quæ in ipso castro est ampliori servitio quam consuetum fuerat instaurandam decrevi. Ita-· que Willelmum consulem Nivernensem et Gaufridum épiscopum Autissiodorensem per consensum et voluntatem filii mei Hugonis conveniens, utrumque precatus sum Clameciacum venirent, et quod pro salute animæ meæ facere intenderam collaudarent; acquieverunt uterque meæ voluntati, et coram ipsis ad servitium ecclesiæ, octo canonicos stabilivi, quibus portionem eorum quæ de manu episcopi et consulis tenebam tradidi. Concesserunt etiam si illi qui a me feodati de bonis ipsorum fuerant, ecclesiæ aliquid conferre vellent, istud eis liceret et ecclesiæ jure perpetuo, nulla interveniente calumnia, possideret. Ea igitur quæ collata fuerunt ecclesiæ et canonicis ibidem ad serviendum Deo constitutis sunt ista.

Sepultura tota et quæcumque ad ecclesiam pertinent. Baptisterium et cætera. Decimatio de Molea villa.

Item dimidium decimationis Estivalis villæ.

Ecclesia quoque de Qunciaco cum baptisterio et sepultura et suis oblationibus. Medietas etiam decimationis ejusdem villæ, et tota decimatio Villaris villæ.

Silvas etiam suas concessit ad usum ecclesiæ, et piscationem in Icauna.

Item milites de feodo ipsius Widonis contulerunt ecclesiæ:

Guido suum pratum quod conjacet apud Baugiacum.

Item Iterius dedit terram quæ est ultra fluvium Icaunæ.

Item dedit terram et prata apud Baugiacum.

Reginaldus Meschim dedit territorium quod habebat apud Balgiacum, laudante filio ipsius.

Wiscelinus duas areas juxta castrum.
Odo mansum unum apud Osiacum.

Anseisus presbyter et canonicus terram quæ est juxta pratum comitis, et arpennum vineæ juxtra fontem quadratum.

Wido presbyter et canonicus alodum suum contulit apud Siliniacum.

Auvinus dedit duo jugera terræ in Chaseles.

Nocherus quatuor jugera in Chaseles. Theobaldus Batlavena duo jugera sub custodia balgiaci.

Quædam fœmina nomine Sorel duo jugera ad crucem Balgiaci pro morte filii sui.

Actum est, est confirmatum publice apud Autissiodorum, in capitulo sanctæ matris ecclesiæ Autissiodorensis, præsente Roberto episcopo, successore prædicti pontificis Gaufridi.

Signum Roberti pontificis.

Adfuerunt item ad collaudandum Herveus archidiaconus Hugo præpositus

Humbaudus decanus Stephanus thesaurarius Geravdus cantor Rodolphus cancellarius

Dictum et concessum est ab omnibus, si quis hanc chartam infregerit, donec ecclesiæ et canonicis satisfacial, sub perpetuo anathemate teneatur.

(Tirée d'une copie du xve siècle. Arch. de l'Yonne. Fonds de l'évêché d'Auxerre.)

No 15.

Ex Legendario simul et Antiphonario Autissiodorensi scripto, ut videtur, circa annum 1270, in festo Exceptionis S. Alexandri, 14 novembris.

In beati Protomartyris Stephani ecclesiæ Autissiodorensis factum, et in quæ sanclus Alexander papa vere quiescit; hoc

solo si totus audeat mundus ( quod absit) contradicere, probante miraculo.

Miracle arrivé en sonnant le jour de la fete de S. Alexandre. Tour de la cathédrale.

Vigilia autem hujus laudes vespertinas tempus adduxerat, sed signa festiva sicut moris est qui traherent non aderant : ascensus enim arduus erat ad illa, nec valebat eo quivis facile pertingere, nisi validus esset et agilis corpore. Quapropter ecclesiæ decanus qui tunc erat, futurus utique postmodum episcopus Humbaudus nomine, vocato de minoribus clericis uno sibi homonymo, id est, ejusdem nominis, præcepit ei ut amore Sancti cujus erat festum, turrem signorum ascenderet, et laborem pulsantium adjuvaret, qui protinus obedivit et celeriter ascendit.

Turris denique illa septentrionalis juncta ecclesiæ lateri tetragona, seu quadrangula et altissima erat, habens directas in quatuor orbis partes binas fenestras ingentes et latas. Sub altera vero duarum quas Phoebus luce matutina percutiebat, ab ipso pariete egredi videbatur pertica quædam non multum grossior, verum brevior militari hasta nec erecta versus cœlum, sed velut in plano jacens per inane porrecta.

Potest etiam credi cœmeterios cum cæteras abstulissent, istam de numero vel non posse eruere, vel fessis requiem avibus sponte dimisisse. Item pertica illa supposita sic fenestræ, tamen distabat inferius ab illa fenestra, quanta est prolixi statura hominis deorsum patente profunditate immanissima.

Secus quippe fenestras interius solarium stabat constructum unde nitebantur laborantes. Illuc adolescens amore Sancti paratus obedire pervenerat, lætusque de novitate tam excelsæ speculationis, utpote qui primo tunc ascenderat locum fenestræ vicinum et appositum libentius occupaverat, cum ilico funem signi manibus invadens, et quod usus non docuerat, incaute trahens raptus est ab eodem fune flexo et corpori circumfuso, signoque recurrente raptus sublimiter tanquam saxum e tormento missum per fenestram foras vix visibiliter præ nimia vi turbatus stetit in summo perticæ, quanta ipsa est remotus a muro. Quod fuit dicimus, quomodo vere potuit esse nescimus satis dicere.

Nam quod ipsa mater natura rerum non novit facere, nos qualiter ut fiat, possumus verbis instruere. Ipsa neminem in aere concipi, neminem nasci constituit, et nostræ garrulitas quomodo valuit homo verus in co stare docebit?

Abeat hinc procul error. Sit semper apud nos ineffabile quidquid apud illam est impossibile. Et tamen stetit ut ita dicam in loco sine loco: nam si voluerim, non erat tamen locus hominum. Negatque ratio ut hominis dicendus sit esse locus qui vel standi non est ei locus: locus tamen hic totus minor sexta pedis parte; pedes ambos sustinuit cum toto corpore.

Tandem postquam ille in extasi non minus temporis quam recitata cœpit oratio dominica perstitisset, sanctissimus fons misericordiæ Christus, sicut exposito morti per totum miraculum Salvator affuit, ita liberatur a periculo gratia boni papæ non defuit.

Unde mox et quid ageret divinitus est inspiratus, et velut oraculum consolationis e cœlo transmissum. Nam a vecte summo in quo stabat tam immotus quidem et tranquillus, quam ab ipsa tuitione vere angelica custodibus eundem de quo ceciderat funem a sociis sibi porrigi dato vix leviter indicio postulavit, et sane per fenestram regreditur.

(Has novem Lectiones exscripsi ex parvo quodam Anario Autiss. prædicto, 1724.)

N° 16.

Introduction du culte de S. Mammès dans l'Eglise d'Auxerre par Hugues, autrement dit Rainard de Bar-sur-Seine, évéque de Langres.

(An 1079.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Hugo Lingonensium, Dei gratia cpiscopus et dominus, divinitus inspiratus et ea videlicet dilectione ammonitus, qua unumquemque christianum uti nosmetipsos diligere et amplecti præcipimur, manifestum iri volo tam futuris quam præsentibus quod Autissiodorensibus fratribus ad servitium Deo et ecclesiæ protomartyris ascriptis et ascribendis, condescendendo compatiens et compatiendo subvenire desiderans, eorum non injustis nec aspernandis...... acquiescere misericorditer disposui et disponendo misericordius. adquievi. Illud igitur simoniacum et abominabile Deo et universis catholicis com. mercium vitantes, decimas omnes, et omnes proprios redditus ecclesiæ SanctiSimphoriani sitæ in villa quæ Marol vulgari vocabulo nuncupatur, prædictis fratribus gratis et absque omni recompensatione remisimus et concessimus, retinendo tamen census et paratas, reliquasque consuetudines et infractionum satisfactiones quæ nullo modo jure eccle

siastico vel a nobis impendi vel ab illis. recipi potuerunt, has scilicet et hujusmodi alias si quis violentus hostiliter atrium invaserit, et invadendo fregerit ac violaverit, vel si infra continentiam totius parochiæ aliquid non committendum injuste commiserit, non inde cuiquam nisi nobis duntaxat vel successoribus nostris respondeat, vel satisfaciat. Præterea prædictarum rerum tam remissionem quam concessionem eo tenore, et nos fecimus... nobis factam alios sic intellect...... studio cogitavimus, quatenus in uno quoque anno sextarium olei ad illuminandam capellam Sanctæ-Mariæ quæ est in turri persolvatur, ad hoc tantummodo ne ecclesia nostra jus proprium a se alienare videatur, insuper festum Sancti-Mammetis apud matrem ecclesiam B. Stephani tam cum propriis responsoriis quam cum hymnis et lectionibus celebriter et festive agatur et veneretur, et eo ipso die prædicti fratres supradictæ ecclesiæ canonici de prædictis bonis quæ eis concessimus communiter in refectorio copiose in prandio epulentur, ac plene in cœna recreentur, quatenus solemnitas nostri martyris gloriosius celebretur. Illud etiam insuper apud gratiam corumdem fratrum et humiliter implorando impetravimus, et impetrando inviolabiliter permansurum in perpetuum obtinuimus, quatenus anniversarium meum per singulos annos plenissime... qui mihi tanquam.... episcopis tam per missarum sacro-sanctarum exequiarum divina officia. Actum Lingonis publice in synodo, anno Incarnationis Dominicæ millesimo septuagesimo nono, indictione secunda.

Signum Hugonis episcopi, S. Amaldrici Tornodorensium archidiaconi, S. Goscelini archipresbyteri, S. Bernardi archipresbyteri, S. Rodulfi archipresbyteri, S. Norgaudi canonici, S. Widonis canonici et magistri scolarum.

(Tiré d'une ancienne copie.)

N° 16 bis.

Exemption de droit de Péage à Gien accor cordée à l'abbaye de S. Benoit-sur-Loire, par Hervé seigneur de Gien.

(1087.)

Omnia que temporaliter fiunt temporaliter transcunt, idcirco nequaquam duximus incongruum ut que a morsu oblivionis illesa servare volumus litterarum apicibus annolemus. Notum sit ergo tam presentibus quam futuris quod ego Herveus Gionensis dominus ad remedium anime

mee do in perpetuum monachis Sancti-
Benedicti totum pedagium quod accipere
solebam de vino et annona et universis
aliis rebus suis per terram seu aquam, ad
usum eorum deferendis. Preter hec con-
cedo eis pedagium de lignis et lapidibus
undecunque transferendis vel deferendis
ad usum ecclesie et omnium domorum
suarum pertinentibus, per terram seu a-
quam. Pro hac itaque donacione ceperunt
me monachi in.
et vigiliis et
orationibus eorum. Et inde concesserunt
se facturos anniversarium patris mei Gau-
fridi de Dongione quod est in sexto calen-
das februarii. Hoc concessit Guillelmus

primogenitus meus, et Philippus et alii heredes mei. Hujus rei testes sunt ex parte mea Goffredus de Dongione, Hugo pater ejus, Ferricus Faldibriensis de Altrico. Robertus de Aseio, Andreas Gubertus, Stephanus de Boniaco, Nicholaus Baudris, Hugo de Altrico, Andreas Chal. Andreas Goaud, Stephanus Pullardus.

Factum est hoc regnante Philippo rege francorum; Anno ab incarnatione domini millesimo octogesimo septimo.

(Collationné par Chartier, notaire royal.) (Tiré du Cartulaire de S. Benoît-s.-Loire, Arch. du Loiret.)

N° 17.

Catalogue du clergé de l'église d'Auxerre,

Tel qu'il était à trois colonnes en la cathédrale, l'an 1100, sous l'évêque Humbaud, tiré d'une feuille de la fin du Nécrologe, qui avait été écrit environ cent ans auparavant, et qui est conservé parmi les manuscrits de la bibliothèque Colbert, passés dans celle du roi, Ms 5253, fo 62 ro.

<«< Ordo Vicarius exigit ut Domnus Ill. hac hebdomada missarum officium publice » celebret. Ill. Evangelium legat. Ill. Chorum provideat. III. Epistolam pronun» tiet. Ill. in capitulo legat. »>

Hæc sunt nomina canonicorum hujus sanctæ ecclesiæ.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Il y a dans le Glossaire de Ducange au mot nonnus, une Table à peu près semblable des officiers de Mont Cassin. Vicarius Ordo postulat, ut in hac futura hebdomada, nonnus Amicus Missam, etc.

L'église d'Auxerre observe toujours la même formule ci-dessus, Ordo Vicarius, et un enfant de chœur en fait la lecture les vendredis matin au chœur et dans le Chapitre. On n'en a retranché que le lecteur du Chapitre, depuis qu'on n'y prend plus de repas.

N 48.

Notice sur le territoire de Crisenon, sous Humbaud Evêque d'Auxerre, vers l'an

1110.

Ne litis hujus occasio ex verborum mutatione resurgere posset in posterum, litterarum veritati commisimus, quo fine tandem abbatum Vizeliacensis et Molismensis controversia de alodio de Crisenon, ad concordiam sedata sit coram domno Odalrico, romanæ ecclesiæ cardinali presbytero, et coram Autissiodorensis episcopo, tertiam partem ejus alodii, quæ dicebatur de jure domni Iterii, quam in via Jerosolymitana moriens, dimissise probatum fuerat monasterio Vizeliacensi, et monasterio Caritatis, quia sic antea judicatum fuerat coram domno Ricardo Albano episcopo, romanæ sedis tunc legato, abbas Molismensis in pace dimisit utrique pretaxato monasterio, quod ut firmius esset inter abbates, definitum est et fuit ut reliquas duas tercias ejus allodii, quarum unam, id est, domni Hugonis, jam se possessione tenere dicebat Molismensis, alteram, id est, Narjaudi, quam impositione pecuniæ firmabat se occupasse non inquietare, et Vizeliacensis, nisi canonico judicio Molismenses tinde privari contigerit. Quia vero allodium illud inter fratres illos certis finibus divisum non fuerat, et tertia pars ecclesiæ et officinarum quas Molismenses construxerant, cedere videbantur in jus monasteriorum Vizeliaci et Caritatis; a cardinali statutum, et ab utraque parte concessum est, ut secundum dispositionem episcopi, et archidiaconi et thesaurarii, nec non et Sigmari decani Sancti-Petri darent Molismenses censum, vel terræ commutationem, ut officinæ cum monasterio, ecclesia et viridario sic eis manerent immota, quod si Vizeliacensi ingredienti, possessionem suam opposita fuerit calumnia tanquam per Molismensem ante fuerit impedita Vizeliacensis possessio, vocatus Molismensis, si se coram episcopo inde purgare non poterit, oportebit eum restituere ad pacem, cujus ad se judicio episcopi tollere non poterit interturbationem.

(Ex Tabul. Molism.)

No 49.

Lettre de la fondation de l'Abbaye de Bouras, par Hugue-de-Til et Alexis de Monle-Onisio.

(An 1120.)

Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus quod ego Hugo de Tilio et

ego Alexis de Monte-Onisio pro redemptione animarum nostrarum damus atque concedimus Deo et B. Mariæ et fratribus Boni-radii quicquid habemus plani et nemoris inter cheminum quo tenditur Nivernis Autissiodorum, et illud quo itur a Charitate ad Varziacum usque ad VadumFracte. Similiter illud damus territorium quod est apud grangiam Boni-radii sicut metis et limitibus terminatur. Præterea in omni potestate Campilemii bestiis pascua, porcis alimenta et omnia usuaria quotiescumque voluerint jure perpetuo sumant. Hujus rei testes sunt Hugo Autissiodor. episcopus, Hugo Pontiniacensis abbas, Gaufridus abbas Boni-radii, Willermus Nivernensis comes, Manfredus monachus, frater Simon, conversus, magister Guilbertus Universalis, Herveus de Tocodia, Renaldus-Grossus de Novo Castro, Jocellus de Monte-Onisio, Paganus præpositus de Nova - villa, Alerinius præpositus de Campomilii, et Michinus filius ejus, Gauterius Hiems, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo, Ludovico regnante; Willelmo comite Nivernensi principante.

(Scellé d'un sceau avec les pendans de cuir où est représenté un cavalier.)

[blocks in formation]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Gaufridus de Donziaco dono et concedo monachis Sanctæ Mariæ Boni Radii Caviniaco, totum planum et les essart usque ad cheminum levatum quo tenditur ab Interannis Autisioderum. Concedo etiam monachis ne amplius villa vel mansio rusticorum habeatur. Hujus donationis testes fucrunt: Seguinus de Chailno. Odo de Sailliaco, Gaufridus de Faia prepositus, Daudus de Caviniaco. Hujus donationis confirmatio facta est in manu domini Hugonis Autissiodorensis episcopi atque ejus confirmationis. Testes sunt isti: Hugo Autissiodorensis episcopus, Hugo abbas Sancti-Laurentii, Dimericus abbas Ville-Gondonis Hugo decanus SanctiPetri, Hugo archipresbiter, Arnaudus mo nachus, Rainaldus cosmet..... Guido de Luchiaco, Gaufridus Malemens, Actum est hoc anno incarnationis domini M° C° xx°. Regnante Ludovico Trancorum rege. Wilelmo Nivernensi comite principante.

(Arch. de la préfecture de l'Yonne, Cartul. de Bouras, écrit au 17° siècle.)

« AnteriorContinuar »