Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et futuris, quod inter ecclesias de Regniaco, et de Crisennone, de molendinis de Arseio controversia orla est, sed per manum Gaufridi Clarevallis abbatis, et Idæ comitisse Nivernensis, utriusque partis assensu taliter terminata est, ut de tota possessione illa quam ibi moniales tenebant, scilicet de quatuor molendinis, et uno fullone cum piscaria, et omnibus aliis ad eosdem molendinos pertinentibus, duas partes in omni jure, et in omni proficuo, ecclesia de Crisennone perpetua deinceps pace sine ulla reclamatione possideat, tertiam autem partem similiter in omnibus predictis ecclesia Regniacensis obtineat molendinarios autem moniales de Crisennone duos ibi ponant fideles homines, et qui fidelitatem jurent etiam Regniacensibus similiter Regniacenses, vel qui ab eis eorum partem habuerit unum fidelem, et qui fidelitatem juret monialibus, si servitium datum fuerit, sine vel inde dividatur similiter, ut ili tertiam partem habeant, ille duas si querelam habuerint, vel utrique, vel quelibet pars adversus molendinarios de redditibus suis, in ipso loco pariter convenientes indicabunt, et reddito capitali de emendatione, habebunt illi partem tertiam, ille duas. Si pro reparatione aliqua ibi expensas fieri oportuerit in ecclesiis vel molendinis, ponent similiter illi tertiam partem, ille duas si autem ad summationem monachorum moniales expensas ministrare noluerint, monachi si voluerint, vel qui pro eis partem eorum tenuerint, expensas facient et totum redditum possessionis illius pro capitali recipient, donec rehabeant quicquid expenderint. Similiter si ad summotionem monialium pars altera expensas ministrare noluerit, ipsæ si voluerunt, expensas faciant, et totum redditum pro capitali recipiant usque ad plenam restitutionem expensarum similiter de censu moniales duas partes persolvent, monachi vero tertiam, si Regniacenses partem suam pro pecunia vendere voluerint, habebunt eam moniales, si tantumdem dederint, quantum alter obtulerit si vero pro terra vel aliqua possessione eandem partem suam voluerint commutare, habebunt eam moniales, si dederint eis eque eis placitam possessionem : sin autem libere cui voluerint, partem suam Regniacenses tradent cum omni integritate possidendam sicut concessa est eis. Similiter de partibus suis moniales erga monachos eandem tenebunt legem, ut si eas voluerint vendere non liceat, nisi monachis, si tantum voluerint dare, quantum alter obtulerit. Hanc compositionem Ascelinus Regniacensis ab

bas, cum toto conventu suo, et Agnes abbatissa de Crisennone, cum toto similiter laudaverunt suo conventu, et approbave. runt: quam presentia nostra recognitam, ad petitionem utriusque partis etiam nos approbavimus et laudavimus, et ut deinceps inviolabilem habeat firmitatem testium subscriptione, et sigillorum nostrorum impressione, cum sigillis eorum per quos hæc facta est compositio, et sigillis utriusque ecclesiæ, præsentem cartam signari fecimus et muniri. Testes hujus compositionis Gaufridus abbas Clarevallis, Ricardus Alquerus, Bartholomeus, Jacobus monachi; Ida comitissa, et Guido puer, filius ejus; Stephanus cantor Autissiodorensis, Stephanus archypresbyter, Radulphus capellanus comitissæ, Gaufridus clericus ejusdem, Obertus de Mairri clerici; de militibus quoque Herbertus de Mairri, Bauduinus Grossus, Bauduinus de Migi, Gaufridus de Monte-Regali, Nicolaus de Malliaco; de servientibus, Raaldus Autissiodorensis, Milo præpositus de Mailli, Stephanus de Baissi, Rainaldus filius ejus. Actum est hoc a nobis, anno ab Incarnatione Domini, M. C. LXIII. Indictione xj. Epacta xiij. Concurrente j. Alexandro tertio Romano pontifice, Ludovico rege Francorum.

(Ex Tabul. Regniaci.)

N° 55.

Don de l'usage de la Perrière de Fonfay, à l'abbaye de Bourads.

(An 1164.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi presentes et futuri, quod Burdinus de Donziaco, et Guido filius ejus usuarium lapidicinii de Fonfay, quod injuste calumniabantur, sicut et coram testibus professi sunt, ecclesie Boniradii in eleemosyna concesserunt. Quod ego Alanus Autissiodorensis episcopus, ut ratum permaneat, sigillo meo confirmare curavi. Hujus rei testes sunt Gofridus Dominus Donziaci, Gofridus de Luets, Itardus de Donziaco. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini, M. c. LXIIII. (Ex Tabul. Boniradii.)

N° 56.

Accord du comte Guillaume avec Ardoin, abbé de Saint-Germain, touchant le droit de gîte à Auxerre, Irancy, Aucep; sur les bois de Moutiers, et sur Diges.

(An 1165.)

In nomine Patris et Filii et Spiritus

Sancti. Ego Willelmus comes Nivernen sis, filius Guillermi, qui in capitulo S. Germani sepultus jacet, cunctis presentibus et futuris notum facio quod Domnus Arduinus S. Germani Autissiodorensis abbas, et fratres ejusdem loci quasdam querelas adversum me habebant, que hoc modo decise sunt. De arbergeria quam milites et homines mei in castello S. Germani, et in burgis adjacentibus acceperant, recognosco quod nullam arbegeriam ibi habeo, nec aliquo modo habeo debere; in villa quoque de Irenciaco, et in villa de Aucepio similiter, homines mei arbergeriam et credentiam acceperant : sed recognosco quod in eis nullam arbergeriam habeo, nec credentiam, neque apud Bellum-Montem in officinis monachorum. De haiis vero quas pater meus tempore guerre in nemoribus S. Marie monasterii Melederensis, permittente ejusdem loci priore fecit, recognosco quod si homines S. Marie, vel animalia monachorum, aut hominum S. Marie ibi capta fuerint, forisfactum totum debet prior habere, nec ego, vel servientes mei de S. Salvatore aliquid inde habere debemus, nec aliquam violentiam haiarum causa exercere. Recognosco etiam quod in burgo de Digia, seu potestate, neque turrim, neque domum, neque firmitatem habeo aliquam, nec deinceps edificare debeo, vel heres meus. Hujus rei testes magister Stephanus cantor, et alii sex in carta notati. Ex parte abbatis, Durandus prior de Disesia, et alii tres in carta notati; et multi alii. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quinto.

(Cart. S. Germ. f. 55 v).

No 57.

Engagement fait par Jean, vicomte de Ligny, à l'abbaye Saint-Germain, pour 5 ans, de tout ce qu'il possédait à Rouvray, moyennant 30 livres.

(An 1165.)

Ego Guillelmus comes Nivernensis, notum fieri volo, tam presentibus quam futuris, quod Johannes vicecomes Lagniaci, quicquid habebat apud Rovretum, seu in proprio dominio, seu illud quod cum Guillelmo de Asneriis partiebatur, et cum Herveo de Frazino, Arduino abbati et monachis S. Germani Autissiodorensis, usque ad quinque annos pro triginta libris pignori obligavit, tali scilicet conditione, quod gageriam istam usque ad terminum predictum redimere non poterit, nec aliquis pro eo. A termino vero isto in

antea poterit ipse redimere, vel ego Guil lelmus comes. Si vero moneta Autissiodorensis tunc debilitata fuerit, in electione abbatis et monachorum erit, aut accipere triginta libras, aut quatuordecim marchas. Sciendum etiam quod talliam hujus gagerie, quam predicti milites cum vicecomite semel in anno faciebant, similiter cum camerario Sancti-Germani facient mensurare, ad laudem videlicet ipsius et servientium vicecomitis. Hoc juravit Johannes vicecomes tenere, et garentiam erga omnes portare. Hoc etiam Ermeniardis mater ejus, et Hersendis uxor sua, et Daimbertus frater ejus laudaverunt. Hoc etiam laudavit et juravit Obertus cognatus ejus, de cujus casamento partem tenebat. Hoc laudavit Guillelmus de Asneriis in presentia mea. Hoc etiam ego Guillelmus comes Nivernensis, quia de casamento meo erat, laudavi et sigillo meo firmavi. Hujus rei testes tres in carta notati.

(Ex Cartul. Ms. S. Germani Autiss. in Camera, cap. 3, f. 62.)

N° 58.

Don fait à l'abbaye de Saint-Germain, d'un revenu sur l'église de Saint-Loup d'Auxerre, par l'évêque Alain.

(An 1166.)

In nominę Patris et Filii, et SpiritusSancti. Ego Alanus, Dei gratia, Autissio dorensis episcopus, notum fieri volo omnibus, tam futuris quam presentibus, quod in ecclesia S. Lupi que ad monasterium S. Germani Autissiodorensis pertinere dignoscitur, electionem seu presentationem presbyteri, et quarumdam festivitatum oblationes eidem monasterio, sicut hactenus habuit, concedimus et confirmamus, salvo tamen jure episcopali; et quoniam presentis vite status incertus est, nos in ea seminare cupientes, quod in futuro cum gaudio metamus, in prefata S. Lupi ecclesia de beneficio illo quod ad saderdotem pertinere videbatur, centum solidos pro anniversario nostro faciendo, predicto B. Germani monasterio annuatim persolvendos concessimus. Verumtamen quoniam magister Stephanus cantor B. Stephani Autissiodorensis eandem tenet ecclesiam, presentatus a venerabili fratre nostro Arduino, prenominati monasterii abbate; hi centum solidi persolvi non poterunt, nisi per voluntatem ipsius magistri Stephani, donec eo de medio sublato, aut morte, aut religiosi habitus assumptione, ex tunc salvo jure antiquo prefatum beneficium centum solidorum, mo

nasterium B. Germani percipiet; reliquum vero sacerdos habebit ex integro. Hoc autem ut firmiter et inviolabiliter teneatur, sigilli nostri impressione firmavimus. Hujus rei testes sunt Arduinus abbas Ripatorii, Themannus capellanus noster, Bartholomæus archidiaconus Autissiodorensis, Stephanus sacrista, RainaudusRichardus. De monachis, Constantius prior, Ravelano thesaurius, Bernardus infirmarius, et multi alii fratres qui tunc presentes in capitulo erant. Actum est anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo-sexto.

(Ex Carta Ms. S. Germani Autiss. in Camera, cap. 2. fol. 62 rect.)

N° 59.

Réunion de la Prévôté de l'église d'Auxerre au Chapitre.

(An 1166.) (1)

In nomine Domini nostri Jesu-Christi. Notum sit presentibus et futuris, quod ego Alanus, Dei gratia, Autissiodorensis episcopus, convocatis personis, scilicet Petro archidiacono, Guillelmo decano, Radulpho thesaurario, Stephano cantore, et ceteris canonicis Autissiod. ecclesie, ipsius utilitati et paci cupiens in posterum providere, dedi et concessi preposituram cum omni jure suo, totius capituli communitati post decessum Guidonis prepositi, sive morte, sive habitus mutatione, sive dignitatis promotione; ut post decessum meum singulis annis anniversarium meum faciant: hoc quoque canonici laudaverunt, et tam persone quam alii qui adfuerunt, se bona fide servaturos, et ulterius prepositum non electuros juraverunt. Accraantavi etiam in capitulo canonicis, et in verbo veritatis statui, quod a personis et canonicis extunc substituendis, idem juramentum fieri faceremus; quod qui facere noluerit, tandiu beneficio prebende careat, donec hujus nostre institutionis formam, sicut alii juraverunt se observaturum juret. Ut autem hec nostra donatio et institutio firmior in posterum habeatur, hujus rei donum per impositionem libri super altare B. Stephani fecimus, præsentibus Ascelino abbate Regniacensi, et Joanne abbate Rupium, et Gaufrido priore S. Eusebii, et tam personis quam canonicis S. Stephani fieri, ac ipsis presentibus omnes illos qui hoc juramentum aliquomodo infregerint, et huic ins

(I) Cependant en 1176 le titulaire Gui, prenait encore le nom de prévôt. (V. Cart. Sancti-Mariani, Archives de l'Yonne, donations diverses).

titutioni contraire temptaverint: ego Alanus episcopus et predicti abbates, et alii sacerdotes ecclesie, vinculo anathematis innodamus. Actum est hoc solempniter in capitulo Autissiodorensi, anno Incarnationis Domini millesimo centesimo sexagesimo-sexto, pridie Kalendas maii, presentibus Ascelino abbate Regniacensi, Jobanne abbate Rupium, Gaufrido priore S. Eusebii; et de canonicis ecclesie Sancti-Stephani, Petro archidiacono, Guillelmo decano, Rodulpho thesaurario, Stephano cantore, Roberto lectore, Regnaldo camerario, Germano succentore, et multis aliis.

(Ex Cartulario ecclesiæ cathedralis Autissiod.)

N° 60.

Acte qui se rapporte à celui qui est coté cidessus, num. 52.

(An 1167.)

Ego Willelmus Nivernensis comes, etc. Tandem post multas altercationes inter eos, convenit quod Petrus Bernardi predictam ascensiam sicut ipse, et participes sui antea fecerant laudavit, et me fidejussorem dedit, ut si quando orta inde calumpnia non posset pro jure garentire, ego pro jure garentirem predictis fratribus, et res predicti Bernardi in manu mea detinerem, donec ipse Petrus Bernardi garentiam portaret. Hujus rei testes sunt, Magister Stephanus cantor Autissiodorensis, Seguinus de Crux, Raaudus burgensis Autissiodorensis. Porro pacem istam et ascensiam laudavit Petronilla uxor predicti Bernardi, que unam inde suem habuit; laudavit autem et filius eorum Hugo, et filie Elisens et Sennaant.

(Ex Tabul. Regniaci.)

N° 61.

Autre fragment sur le même sujet.
(An 1167.)

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Guillelmus comes Nivernensis, pro remedio anime mee donavi et concessi monachis de Regniaco, Deo ibidem in perpetuum servituris, eam partem.

Dedi etiam monachis.

commune cum eis in mon.

jure perpetuo possidendum, don. eis quinque arpenta Bruciarum. inter prata eorum, et stratam, per quam ducunt fœna sua. Hujus testes sunt magister Stephanus, Gaufridus clericus, Ra

audus Furnerius de Droja, Hugo prepositus Castri-Censurii, Stephanus Letardus. Actum est hoc apud Castrum-Censurii, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo; et hoc laudaverunt E. uxor comitis, et Guido frater ejus.

N° 64 bis.

Lettre du prieur et du couvent de SainteMilburge de Venlock en Angleterre, dépendant du prieuré de la Charité-sur-Loire, relative à une révolte des serfs du prieuré.

(Vers 1168.)

Honorabili domino et patri in Christo charissimo, domno Humbaldo, priori de Charitate, et ejusdem loci sacro conventui, frater Humbertus, humilis fratrum de Veneloc minister et ejusdem loci humilis conventus, tam devotam quam debitam sancte obedientie reverentiam.

Distantia locorum invidente, vobis, sanctissimi patres et domini, loqui presentialiter prohibemur. Necesse est tamen ecclesie nostre gravamen, dedecus nostrum commune, paulatim vobis plangere justum est quidem ut membrorum infirmati condoleat sanitas. Quod si aliquod verbum minus cautum abundantia cordis et vehementia doloris eliciat, (dolor enim non multum differt ab insania, dum est in impetu sue accessionis), vestre charitatis, si placet, ignoscat devotio. Vestre igitur sanctitatis paginam debita qua decuit reverentia suscipientes, ex ejus tenore vera et falsa vobis esse intimata perpendimus. Et quid mirum, si vera falsis misceantur in omni....... sed vestra novit discretio triticum in horrea congregare, zizannium vero igni tradere comburendum.

Meminimus, sancti patres et Domini, nos in Natali Domini literas, vestre voluntatis interpretes, ex omni consilio capituli nostri, domno priore nostro tunc temporis in capitulo non residente, nec aliquo (novit Dominus) ad literas impetrandas properante, vobis destinasse. Hoc ideo ad memoriam reducimus quia in literis nobis transmissis admiramini, quod, cum tunc de domno priore nostro, et de melioratione domus nostre per industriam ejus, et de ordinis integritate, laudabile et fidele perhibebamus testimonium, cur de tam predicabili gaudio ad tam repentinam subversionem, ut scribitis, perventi, vos testificare distulimus. Quamobrem sanctitatem vestram latere nolumus quod erga nos sancte religionis florent instituta, pax sum.

ma, et paries integer (1), sine dubietate scientes quod, minus quam meruerit, laudes ipsius, et fidelitatem erga ecclesiam Charitatensem, et piam ejus (erga) ecclesiam Venlocensem solicitudinem extulimus. Immo in tantum erga eumdem crevit devotio nostra, videntes eum modis omnibus utilitati nostre ecclesie intendentem, nec in adversis deprimi, nec in prosperis extolli, quod pro eo in carcerem et in mortem ire parati sumus. Nocent tamen quedam adversa, quod rustici nostri, minus consulte contra nos levaverunt calcaneum suum, volentes ad arbitrium suum priorem deponere et alium subrogare, quod avertat Deus. Nos siquidem omnia opera nostra in lapide adjutorii fundamus in quo obstruetur os loquentium iniqua. Orta igitur tali dissensione in confusionem ecclesie nostre, curiam regis adierunt; sed a curialibus immisericorditer salutati, sine honore, ut justum fuit, recesserunt; literas tamen, ut moris est, in curia regis secum ad vicecomitem de Salopeschir portantes, ad vos tandem reccurrentes et falsa suggerentes, literas quales voluerunt sanctitati vestre premiserunt. Dum vero hec agerentur, dies quamplures eis statuimus, mandantes ut apud Veneloc venirent, et si quid foret emendandum, per visum baronum vicecomitis de Salopeschir et proborum hominum de nobis libere tenentium, emendaretur. Tandem de errore suo compuncti, super corpus sancte Milburge sacramentum prestiterunt quod de cetero nobis et ecclesie nostre fideles in omnibus existerent. Sed hec omnia in crastino in irritum revocantes, erat eis novissimus error pejor priore : unde cultros et carrucarum ferramenta nobis projecerunt. Ad hec horribile quid et a seculo inauditum, unde vestra inconsolabiliter debent concuti corda, sanctitati vestre intimabimus. Die martis infra Pentecosten, que dies nobis vere erat dies martis, immo fere mortis, egrediente conventu cum feretro, comitante innumerabili multitudine hominum utriusque sexus ad processionem faciendam, ut moris est ecclesie nostre, et completo jam sermone, ad populum proposueramus malefactores ecclesie sententia excommunicationis innodare. Quo audito, insurrexerunt in nos rustici nostri, qui preeuntes; Venelochiam venerunt, et valvas ecclesie nostre in tribus locis obsederunt.

Tandem, nobis venientibus, viam occu

(1) Il faut peut-être lire prior au lieu de paries; ou bien paries est une expression métaphorique pour désigner le chef, l'appui de la communauté.

paverunt clamantes : « Comprehendite virum injustum et occidite!» Sed, gratia Dei et militum auxilio defensi, illesi evasimus sed post nos lapides et baculos indevote jacebant, ita quod aliqui monachorum et servientium ictus graves susceperint. Post talem et tam enormem excessum miserunt se rustici super vi monachos et quatuor milites, ut ipsi gravamen eorum et excusationem priores audirent, et auditis hinc inde propositis, ipsi assessores quod justum foret statuerent, ut prior et rustici sine aliqua reclamatione judicium subirent. Quod, annuente Domino, ea die factum est, et se in misericordiam domini prioris obligaverunt, et in crastino terris suis colendis intenderunt. Porro venientes nuntii eorum a vestre sanctitatis amplexu, a pace formata resilierunt, sibi per literas eisdem transmissas addentes cornua quod, salva reverentia vestra, minus caute actum fuit, quia in absente non est ferenda sententia. Si que ergo in vobis miseratio, si que virtus charitatis, si que compassionis viscera, luporum rabiem, si placet, coerceatis et potestativa authoritate vestra presumptionem malignantium cohibeatis. Unum siquidem noveritis, quod nisi huic pesti occurratur, opprimet honorem Charitatis presumptio laïcalis. Nos siquidem in hac causa facilius possumus mori quam vinci.

(Publié dans l'Annuaire de la Nièvre).

N° 62.

Dons de Gui, comte d'Auxerre, à l'abbaye de Saint-Marien.

(An 1170.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Boni filii est indicium boni patris imitari studium. Idcirco ego Dei largitioni, Guido Nivernensis comes, pro modulo mee devotionis majorum meorum emulator existens, canonicis Premonstratensis ordinis in suburbio Autissiodorensi Deo servientibus concedo, ut de consuetudinario redditu illius mei ponderis quo venalia ponderantur nihil reddant, sed quantumcumque ad suos usus necessarios emerint absque illius pretii redditione ponderent. Omnia ab enim beneficia que ab avo et patre et fratre meo ante tempus consulatus mei eisdem canonicis collata sunt, quatenus quiete in perpetuum possideant, laudans stabilio, et stabiliens laudo. Verum ne eorumdem beneficiorum alicujus prava subreptione pars aliqua possit imminui, et sic pax canonicorum a me stabilita perturbari, volui ipsa beneficia litteris an

notari, et promisse eleemosyne subtus ascribi terram scilicet certis limitibus diffinitam in loco quem vulgus Vetera-prata appellare consuevit; nunc autem ipsi fratres cognominant Capellam (1); molendina cum stagno et terram in territorio quod dicitur Praien, certis finibus terminatam. Quod si de predictis eidem terre adjacentibus hominibus qui possident quid acquirere poterunt, si pratorum census comitis fuerit, absque censu possidebunt. Item in nemoribus quorum nomina sunt hec Bar et Thol, arbores infructuosas que mortuum nemus appellantur ad comburendum. Preterea, super fluvium Belche sedem unius molendini et aque exclusam per terram suam superius et inferius molendinum necessarium, ac terram jacentem inter exclusam aque superiorem, et prata inferius posita, et viam ad molendinum ducentem, ex dono fratris mei suum etiam hortum olerum, quem ipsi fratres tenent et excolunt prope eos super Ycaune fluvium, et quasdam consuetudines denariorum et annone, quas ex quibusdam possessionibus suis reddere consueverant; estallos etiam ad vendenda venalia in illa area domus quam prope portam Fiscalem acquisierant. Denique concedo eis, ut ubicumque grangie eorum infra posse meum site sunt, animalia ipsorum sicut vicinarum gentium animalia communiter, nullo prohibente, utantur pastura; sed et si terras meas, aut villas alicui dedi aut dedero, eorum tamen vel rerum suorum custodiam nulli attribuo, nec in quibuslibet eorum possessionibus dominium aut justitiam aliquam alicui habere permitto. Ut igitur hec rata, inconvulsaque permaneant, feci ea litteris annotari, sigillique mei impressione muniri. Acta sunt hec apud Autiss. anno Incarnationis Domini, M. C. LXX; consulatus vero mei secundo; astantibus in aula mea Garnerio seneschallo, Stephano de Petra-pertusa, Johanne preposito comitis, Joanne Petromajore Sancti-Gervasii, Raaudo nummulario, Symone Vezeliaci. (Ex Tabul. S. Mariani.) N° 63.

Don d'une portion de forêt proche Auxerre, à l'abbaye de Saint-Marien, par le même Gui, comte d'Auxerre.

(An 1171.)

In nomine sancte et individue Trinitatis: Probabile est apud laudabiles viros, si princeps de rebus suis pro salute sua

(1) La Chapelle, paroisse de Venoy.

« AnteriorContinuar »