Imágenes de páginas
PDF
EPUB

N° 76.

Don de l'annuel des prebendes de ChâteauCensoir à l'abbaye de Crisenon.

(An 1182.)

Caritatis operibus operam impendentibus....... Pateat igitur tam presentium quam futurorum notitie, quod ego Seguinus ecclesie Castri-Censurii, Dei gratia humilis abbas, ejusdemque ecclesie Capitulum, animabus nostris querentes remedia, ecclesie B. Marie de Crisennone canonicorum nostrorum annualia, jure perpetuo concedimus possidenda...... ita scilicet quod quomodo prebendam vacare contigerit, a prima die cognita vacationis usque ad annum perfectum prebende vacantis fructus ecclesia de Crisennone integre recipiet, nullo ab ipsa in ecclesia Castri-Censurii exhibito servitio, excepto hebdomadali; quod omnino vacationis cursu solito, canonicorum persolvet. Actum est hoc anno Domini, M. C. LXXXII. Hujus rei testes sunt, Guerricus de Avalone, canonicus, Obertus de Cervon, Benedictus capellanus de Malliaco-villa, Christianus capellanus de S. Bricio, Rodulphus clericus de Malliaco, Laurentius de Baserna.

(Ex Tabul. Crisen.) N° 77.

Accord de Pierre, comte de Nevers, avec l'abbé de Saint-Germain, sur les bois de Bruyeres et Monbolon.

(An 1187.)

In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Petrus comes Nivernensis, omnibus tam presentibus quam futuris notum facio, quod venerabilis H. abbas SanctiGermani Autissiodorensis, communi fratrum ejusdem ecclesie assensu, in pleno capitulo concessit et laudavit mihi, et heredibus meis comitibus Autissiodori, medietatem quorumdam nemorum suorum prope Autissiodorum, scilicet Magne Bruerie, et de Monbolun; et ego similiter concessi et dedi ecclesie medietatem juris mei quod in eisdem boscis habebam, tam in magnis forefactis, quam in custodia haiarum, et aliis omnibus rebus. Statutum denique fuit in eodem capitulo a me, et ab eisdem fratribus, quatenus predicte haie de Brueria, scilicet et Monbolun communiter vendantur, etprecium earum inter me et ipsos equaliter parciatur. Post successionem vero haiarum, omne nemus tam ubi haie fuerint, quam reliquum in foresta ponatur, et communiter custodiatur. Quatuor ibi erunt forestarii, duo ex

parte comitis, et duo ex parte ecclesie. Qui ex parte comitis erunt, jurabunt fidelitatem ecclesie. Qui ex parte ecclesie, jurabunt similiter comiti. Isti quatuor forestarii nec prepositis, nec aliis servientibus respondere tenebuntur, aut justitiam facere, nisi comiti tantum et ecclesie, sed per se ipsos justiciabunt nemora, forefacla levabunt, et fideliter partita communiter reddent comiti et ecclesie. De eisdem forefactis non poterit comes condonare vel dimittere alicui partem ecclesie, nec ecclesia partem comitis predicta nemora vendere vel donare; nec comes, nec servientes ejus sine consensu ecclesie poterunt, nec ecclesia sine consensu comitis. Si de illis, vel comes, vel ecclesia vendere voluerint, communi fiet assensu, et precium commune erit inter comitem et ecclesiam. Si de eisdem aliquid extirpari et in planum redigi contigerit, fundus terre, sine parte comitis proprius erit ecclesie, Inventum, mel et cera, pasnagia porcorum, communia erunt inter comitem et ecclesiam, exceptis porcis S. Germani, qui ili sine pasnagio pascentur. Si quis in eis usuarium, aut aliam consuetudinem reclamaverit, comes defendet illud, et sibi, et ecclesie garentizabit. Quotiens comes voluerit in eis venari poterit, vel alius vice sua; similiter et ecclesia vel alius vice sua. Si aliquis forestariorum aliquid forefactum fuerit, de predicta forestaria per communem justitiam comprobabit. Si duellum exinde firmatum fuerit, de ipsis vel aliis quibuscumque hominibus occasione predictorum nemorum vadia communia inter comitem et ecclesiam erunt, et duellum per communem justitiam deducetur, et forefactum levabitur, et ad hec comprobanda in claustro Sancti-Stephani convenietur. Hanc autem conventionem infirmare aut commutare, vel predicta nemora de manu nostra, ego vel heredes mei removere aut aliquo modo alienare non poterimus, quin semper sint Autissiodorensis comitis, nisi forte jam dicte ecclesie S. Germani in eleemosynam ea dare voluerimus. Exceptum est autem de istis nemoribus quantum intra fossata de Bellomonte continetur, quod proprium ad Justiciandum et custodiendum, vel quodcumque voluerit faciendum domui de Bellomonte sine parte mei vel alterius remansit. Similiter foresta haie de Urgiaco, et nemus de Bruerette sine parte comitis et sine custodia, proprium ecclesie S. Germani remansit, et est et erit, et neque ego, neque heredes mei in predicto nemore de Bruerette, neque in haiis que olim ibi fuerunt, aliquid de cetero recla

mabimus. Et ut hec conventio inter me et ecclesiam solemniter facta, plenum firmitatis robur optineat, in capitulo S. Germani multis de baronibus, et hominibus meis coram positis eam recognovi, laudavi, et manu propria jurejurando firmavi, et presentis scripti attestatione, et sigillorum mei, scilicet et uxoris meæ A. Nivernensis comitisse, que hoc ipsum laudavit, impressione munivi. Acta sunt hec Autissiodori, apud S. Germanum, anno Incarnati Verbi, millesimo centesimo octuagesimo septimo, regnante Philippo rege Francorum.

(Ex Cariul. S. Germani, f. 47.)

N° 77 bis.

Accord entre Ardoin, abbé de S. Germain, et Bouchard, seigneur de Seignelay, louchant la terre de Gurgi.

:

(An 1175.)

[ocr errors]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Guillelmus comes Nivernensis notum fieri volo tam presentibus quam futuris S. Matris ecclesie filiis, quod querela illa que erat inter Arduinum abbatem S. Germani, et Dominum Bocardum de Seliniaco super justitia et quibusdam consuetudinibus de terra Gurgiaci terminata est hoc modo dictum est a servientibus meis qui veritatem sciebant, quid pater meus antequam salvamentum terre illius Domino Bucardo dedisset in ea habuerit, quod justitia de potestate Gurgiaci, tam parva quam magna, in terra B. Germani, et omnia que ad justitiam pertinent S. Germani est. Inventum in terra Gurgiaci, et custodes agrorum et vinearum S. Germani sunt: filii et filie Stephani Boerii S. Germani sunt. Si vero latro in eadem potestate deprehensus fuerit, vel convictus cum rebus suis extra atrium repertis, Domino Bocardo, vel servientibus suis tradetur ad redimendum, sive ad puniendum; si vero convictus non erit, in eadem villa et non alibi per justitiam Sancti-Germani comprobabitur. Salvamentum habet Dominus Bucardus in ochiis illis in quibus focus est, que si hospite et foco vacuate fuerint, medietatem salvamenti eo anno tantummodo habebit, quo seminibus jactis culte fuerint, omnes ochias hospite et foco vacuas, carruca S. Germani libere excolet, et tunc de illis salvamentum non habebit; si iterum hospes ibi missus fuerit, salvamentum similiter habebit; salvamentum est mina avene in ochia, et duo denarii, et unus panis ivernagii, si panis non erit, nummus pro pane dabitur. Homines illi qui debent

salvamentum, conducent illud Silliniacum in domum Domini Bucardi, et ipse dabit eis hesum. Si salvamentum statuto tempore redditum non fuerit, Dominus Bucardus, vel servientes ejus, vadia accipient, et capitale suum absque rectitudine habebit. Trossam feni habet Dominus Bucardus in hominibus S. Germani, aut in prato, aut in domo; si in domo fenum non invenerit, trossam palee accipiet, si neutrum nihil accipiet. Dictum vero est, quod si homines S. Germani pratum vel tenaturam emerint, quod trossam debeat quandiu venditor de parte illa quam retinet trossam reddiderit, emptor immunis erit; sin autem, idem pratum, vel tenatura trossam reddet. Sciendum vero est, quod in domo majoris S. Germani, qui manet in atrio, et aliorum qui in atrio manent, Bucardus nullam trossam accipiet, vel salvamentum. Si homines S. Germani se commendaverint Bucardo, quandiu voluerint commendati sui erunt, et cum inde exire voluerint commandationem reddent, et postea commendati sui non erunt. Hoc dictum est de illis qui sunt de potestate Gurgiaci. Liberi homines sunt Bucardi in eadem villa. Hujus rei testes sunt magister Stephanus, et alii decem. Actum est anno ab Incarnatione Domini, millesimo centesimo septuagesimo quinto.

(Ex Cartul. Ms. S. Germani Autiss. in Camera, cap. 2. fol. 62 rect.)

N° 78.

Lettre de Philippe-Auguste portant règlement de la monnaie frappée par le comte d'Auxerre et des conditions de son cours.

(An 1188.)

In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Noverint universi quod cognatus noster Petrus comes Nivernensis ad consilium et consensum episcoporum, abbatum et baronum comitatus Nivernensis monetam fecit ad quatuor denarios de fino argento, et sexdecim solidos, et octo denarios de pondere, in marca Trecensi, quam comes et uxor sua Agnes juraverunt perpetuo de cetero in jamdicto pondere et legalitate fideliter conservandam; quam etiam jurabit filius comitis vel filia, et filii filiorum vel filiarum successive in posterum, ut duret in perpetuum. Si vero comes vel filius suus vel filia aut filius, filii vel filie monetam ipsam de supradicto pondere et valore in aliquo defraudarent vel fraudari sustinerent, ecclesiastice persone vel barones terre sue monetam suam

deinceps non tenerentur recipere, sed monetam quam vellent in terra sua sine occa sione mitterent, et episcopi Autissiodorensis et Nivernensis, de comite et terra sua et heredibus suis justitiam facerent. Si autem fabricatores monete predictum pondus et valorem minuere presumerent, de ipsis justitia districta fieret, nec eis favore aliquo aut gratia parceretur. Et ut nulla possit in moneta ipsa fieri diminutio vel falsitas, frequentius probabitur a cambitoribus et discretis viris in cognitione argenti et ponderis, et ecclesiastice persone vel barones eam quandocumque voluerint, probari facient. Pro perpetuitate vero ipsius monete, et pro via Jerosolymitana, placuit personis ecclesiasticis et baronibus terre comitis, ut de singulis domibus que proprium habent mansionarium duodecim denarios, hoc tantum anno accipiet per civitates et castella, burgos et villas in quibus moneta Nivernensis debitum cursum habet. Ne vero beneficium duodecim denariorum quod comiti sponte hoc tantum anno impenditur, ecclesiis vel baronibus in consequentiam trahatur, quod nunquam fuerat, nec amodo erit, litteras nostras eis patentes tradidimus tam de monete perpetuitate, quam de indempnitate pro beneficio comiti semel gratis impenso. Quod ut in posterum ratum, illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate, ac regii nominis caractere inferius annotato precipimus confirmari. Actum Parisiis, anno ab Incarnatione Domini, M. C. LXXXVIII, regni nostri anno nono, astantibus in palatio quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii, S. Matthei camerarii, Radulphi constabularii. Data vacante cancellaria.

(Ex Cartul. episcopatus Autiss fol. 24.)

[blocks in formation]

ventibus, nostris Burgensibus de Autiss., liberis videlicet, manum nostram quam in eisdem babebamus, tam modo existentibus quam superventuris remisimus, et ad meliorem prefate urbis restaurationem, quam ignis tam lacrimabiliter concremaverat, in perpetuum omnino quittavimusQuod ut ratum et inconcussum in posterum habeatur, presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine muniri precipimus. Hujus rei testes sunt hii: Mathildis comitissa Tornodori domina, et mater nostra, Clarembaldus de Noeriis, Stephanus Bornus, Letericus de Autissiod., Richardus de Castellulo, Rochericus, Hugo Goaudi, Petrus de Corcun. Actum est publice apud Druyam, anno Incarnati Verbi, M. C. L. XXXVII, anno videlicet quo Dominus rex crucem assumpsit, die videlicet octabarum B. Marie Magdalene, que fuit IIII, kal. Augusti.

(Ex Cartul. Urbis Autiss.)
N° 80.

Don de cens par le comte Pierre à l'abbaye de Saint-Marien.

(An 1190.)

Ego Petrus, Dei gratia, Nivernensis comes, et Agnes comitissa uxor mea, tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, quod cum ego comes ultra mare profecturus essem, dono concessimus in eleemosynam ecclesie et fratribus S. Mariani, totum censum quem nobis tunc debebant; qui et subtus annotatus est. Pro vinea epíscopi duensis que est juxta eandem ecclesiam duodecim denarios, et quatuor bichez avene. Pro pitura que fuit Theobaldi majoris, sex denarios, et quatuor bichez avene. Pro vinea Odonis Borni, novem denarios. Pro vineis Magnicampi que fuerunt Domini Garnerii de Triangulo, tres solidos. Pro vinea Odonis Forestarii, tres denarios. Hanc eleemosynam fecimus presente Mathilde comitissa Tornodori. Quod ut perpetuo ratum permaneat, presentem paginam inde conscriptam, sigillis nostris fecimus communiri. Actum anno Incarnationis Domini, millesimo centesimo nonagesimo.

(Ex Tabul. S. Mar.)
N° 81.

Don de cent sous, monnaie d'Auxerre, à l'abbaye de Crisenon, par Pierre, comte d'Au

xerre.

(An 1190.)

Noverint universi presentes et futuri, quod ego Petrus Nivernensis comes, Je

rosolymam proficiscens, dedi Deo et ecclesie B. Marie de Crisennone, et sororibus ibidem Deo servientibus, pro remedio anime mee et antecessorum meorum, centum solidos Autissiodorenses singulis annis in festo sancti Remigii in perpetuum in bursa capiendos. Hoc laudavit et voluit Agnes comitissa uxor mea. Quod ut ratum sit et firmatum, huic presenti cartule sigilla nostra apponi duximus. Actum apud Autissiodorum, anno Incarnati Verbi, millesimo centesimo nonagesimo.

(Ex Tabul. Crisen.)

N° 82.

Testament de maître Abbon chanoine d'Auxerre, docteur en médecine, contenu dans un acte capitulaire.

(An 1191.)

Ego Herveus Dei gratia decanus, et capitulum Autissiodorensis ecclesie, notum esse volumus futuris et presentibus, quod dilectus frater et concanonicus noster magister Abbo, anno Dominice Incarnationis, M. C. XCI, testamentum suum nobis coram positis boc modo fecit et ordinavit. Pro faciendo anniversario suo donavit nobis et ecclesie nostre vineam de Petra Botelaria. Pratum de Belcha. Vineam de Junchis. Domum novam de Porta, et vineam de Grandi-campo; ita quod Ansellus de Torigniaco in vita sua tenebit vineam de Petra Botelaria, et pratum de Belcha, et inde nobis reddet annuatim viginti solidos. Reginaldus vero, quem pro Dei amore nutrivit, et in ecclesia nostra canonicari fecit, tenebit vineam de Junchis, vineam de Grandi-campo, et domum de Porta, et exinde reddet nobis singulis annis quinquaginta solidos, et tam isti quam prefati denarii in die anniversarii sui dividentur canonicis qui intererunt vigiliis et misse. Cum autem alteruter eorum obierit, ille qui superstes fuerit, totum tenebit, et totam censam reddet. Si vero prefati Ansellus et Reginaldus vineas quas tenebunt debita cultura non excolaerint, vel prenominatas censas statuto termino non redderent, nos vineas, domum et pratum acciperemus, et anniversarium, sicut dictum est, faciemus. Domum alteram de Porta dedit nobis pro faciendo anniversario Galteri medici, sed sciendum quod ista domus debet annuatim duos solidos in crastino Omnium Sanctorum ad Caritatem de Monte-Autrico et altera domus quam Regnaldus tenet tres solidos. S. Germano pratum de Soeriis, et centum solidos ad procurationem monachorum. S. Mariano

libros suos de divinitate, scilicet quatuor Evangelistas, sententias et historias magistri Petri, Apocalipsim, et libros Salomonis, ea conditione, quod si canonicus ecclesie nostre eos habere voluerit ad legendum in domo sua, vel etiam in scolis, eos habeat, data cautione, quod postmodum ecclesie S. Mariani eos restituat. Operi ejusdem ecclesie scissum argenteum, quem prior servat. Refectioni fratrum ejus-· dem loci viginti solidos. Plantam de Viavallis ad exhibendam lampadam in dormitorio, vel in ecclesia monialium S. Juliani. Leprosis S. Simeonis sexaginta solidos, et quadraginta quos ei debent. Operi ecclesie S. Eusebii, viginti solidos et fratribus quinque. Operi S. Amatoris viginti solidos, fratribus quinque. Operi de Monte-Autrico viginti solidos, pauperibus decem quos ei debent; S. Petro viginti. Operi S. Gervasii quinque. Operi S. Mamertini quinque. Operi S. Lupi tres. Operi S. Marie sexaginta solidos quos ei debent super calicem. Operi capelle S. Stephani viginti solidos; fratribus de S. Maria quinque. Ponti decem quo Bernardus debet. Ad reficiendam domum viginti libras que accipientur de vino cum his qui operibus ecclesiarum dimittuntur. Operi S. Stephani decem modios vini rubei. Operi S. Petri in castello decem solidos. Monialibus de Crisenno septem modios vini. In die sepulture sue omnibus canonicis et presbyteris de choro nostro qui intererunt obsequio duodecim denarios. Aliis clericis de choro nostro quatuor denarios, pauperibus centum solidos. Equum et quadrigam vie S. Simeonis. Cappam pluvialem Galfrido leprosorum. Germano presbytero quadraginta solidos quos ei debet, et unum sextarium frumenti, et unum siliginis, et unum hordei. Residuum annone medietatem Regnaldo fratri suo, et medietatem Regnaldo puero. Item fratri suo mantellum novum, tunicam, duos sciphos argenteos, undecim coclearia, unum madrinum, cistam parvam ferratam, mortarium ereum, et quecumque ad usum medicine pertinent. Duas culcitras cum cussinis et lecto, et linteis, et opertorio, et tapeto. Ansello tres culcitras cum cussinis. Regnaldo puero duas culcitras cum lectis, et cussinis, et lintheis, sciphum madrinum, cistam magnam, libros de physica, et de artibus, et autores. Domui nostre Dei duas culcitras cum cussinis, et fenestram ferream. Domui de Monte-Autrico culcitram cum cussino et linteis. Singulis clericis de choro nostro qui legent psalterium duodecim denarios. De cupis et doliis tantum habeat Regnaldus, quod

vinum suum ibi possit facere. Cetera in domo remaneant. Si quid residuum fuerit, in dispositionem sit magistri Roberti, et Anselli de Torigniaco, et fratris Roberti de S. Maria.

(Ex Cart. Capit. Autiss. f. 37.)

(La mort de ce chanoine médecin est marquée au 14 novembre, dans les Obituaires écrits vers 1250.)

N° 83.

Lettres d'Agnès, comtesse de Nevers, sur l'anniversaire du comte Gui.

(An 1191.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Agnes, comitissa Nivernensis, notum fieri volo tam futuris quam presentibus, quod cum karissima mater mea Mathildis comitissa Tornodori, medietatem domus quam emit ab Hugone de Barris, pro remedio anime sue et pro faciendo anniversario Guidonis comitis bone memorie patris mei et suo, ecclesie et canonicis B. Stephani dedisset, et aliam medietatem ecclesiis S. Germani et S. Mariani, saniori postmodum usa consilio, quod pro faciendis duobus anniversariis parum videbatur donasse ecclesie B. Stephani, presertim cum domus illa communi incendio combusta fuisset, nec sine sumptuoso labore posset refici, totum illam domum cum cellario concessit, laudantibus fratribus prenominatarum ecclesiarum, et partes suas omnino quittantibus, ita quod medietas redditus qui proveniet de quinque operatoriis et cellario ipsius domus in anniversario Guidonis comitis patris mei, alia medietas in anniversario prefate matris mee dividetur canonicis qui servitio intererunt, et ceteris clericis, prout mos est in illa ecclesia dividere. Ut autem hoc pie devotionis donum stabile foret et ratum, P. karissimus vir meus, antequam Jherosolymam iret, et ego laudavimus et sigillis nostris confirmavimus. Insuper ut redditus perpetui manerent, et augeri potius possent quas minui, omnes illos qui quinque operatoria et cellarium sepedicte domus conduxerint, ab exercitu et chevalchia et excubatione, scilicet a custodia ville de nocte, que vulgo cerchia dicitur, quittavimus et frangivimus, et eos ab his tribus servitiis immunes et quietos peremtiter fore concessimus. Hanc vero ultimam donationis mutationem, et totius domus, sicut supra scriptum est, ecclesie B. Stephani a matre mea factam donationem cum pretaxata hospitum franchisia et libertate, ego Agnes comitissa Nivernensis iterum

laudo, et presenti pagina sigillo meo roborata confirmo. Debet autem sepe nominata domus xij denarios de censu. Prioris donationis et confirmationis testes sunt Droco de Melloto, Lethericus Baledart, Milo Bornus, Petrus Choselli, Petrus de Corcon, Regnaudus clericus comitisse Tornodori, Gaufridus capellanus P. comitis, et plures alii. Hujus autem secunde confirmationis testes sunt eadem mater mea, idem Petrus de Corcon, idem Milo Bornus, magister Zacharias notarius meus. Data apud castrum Malliacum, anno Domini millesimo centesimo nonagesimo primo, regnante Philippo rege Francorum, Hugone vero episcopo presidente sedi ecclesie Autissiodorensis.

(Ex Cartul. Capit. Autiss. fol. 52.)

N° 84.

Fondation de Pierre, comte d'Auxerre, à l'église de S. Marien, pour l'âme d'Agnès, sa femme.

(An 1193.)

Ego Petrus Nivernensis comes, omnibus tam futuris quam presentibus: notum fieri, quod cum Agnes uxor mea in extremis agens testamentum suum faciendum super me dimisisset, pro remedio anime ejus dedi et concessi ecclesie et fratribus S. Mariani quadraginta solidos censuales in parochia S. Gervasii, et ventas ejusdem census: ita quod predicte Agnetis anniversarium per singulos annos in predicta fiet ecclesia. Quam condonationem atque concessionem presenti pagina conscriptam, ut eidem ecclesie in perpetuum firma permaneat, sigilli mei munimine consignari precepi, anno Incarnationis Domini millesimo centesimo nonagesimo tertio.

(Ex Tabul. S. Mariani.)

N° 85.

Reconnaissance de Pierre, comte d'Auxerre, comme c'est gratuitement que les bourgeois des églises d'Auxerre lui ont aidé à fermer la ville de nouveaux murs du cóté de la rivière.

An 1193.

Ego Petrus comes Nivernensis : notum volo esse universis ad quos littere iste pervenerint, quod Dominus Autissiodorensis episcopus, et canonici B. Stephani, ceterique prelati ecclesiarum Autissiod, ad instantissimas preces Domni regis Francorum et meas, de mera liberalitate sua

« AnteriorContinuar »