Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bationis assertione subsistere, legum memores de redhibitione iudi- 496. cate. Alexandrum quoque clericum ea, que in tempore acta meminit, patefacere in vestra cognitione compellite, ut omnia, que constituenda sunt, secundum iuris ordinem censeatis.

21. Gelasius I Siracusio episcopo mandat, compellat heredes Zachaei episcopi, ut 62 libras argenti ecclesiae restituant; hereditas si nimis exigua sit, integra ea ecclesiae assignetur.1

Coll. Brit. Gel. ep. 43, 1. 1. fol. 16.

Siracusio episcopo. Heredes antistitis Zachei ada redibitionem 496. sexaginta et duarum librarum argenti, quas expendit, sine ulla intermissione sicut constitit conpelle, quatinus recuperatis ministeriisb aecclesia ornamentis propriis indigere non possit. Quod si dampnosam sibi hereditatem forte vel minus idoneam ad restituenda ministeria fuerint deprecati, repudiatis facultatibus omnibus, ab eorum te convenit exaccione cessare, quas ecclesie pro reconpensatione noveris adplicandas.

22. Gelasius I in synodo litem diiudicat inter Faustum, Rom. ecclesiae defensorem, et Eucharistum, 63 solidos repetentem, quos ad petendum episcopatum Volaterranum illi solverat.2

Coll. Brit. Gel. ep. 45, 1. 1. fol. 16.

с

Gelasius in synodo dixit: Inter Eucaristum ante dampnatio- 496. nem, que ei merito videtur inpacta in nostra iudicio constituto, et Faustum defensorem ecclesie Romanae negotium, quo vertebatur, agnovimus. Siquidem Eucaristus sexaginta et tres solidos, quos e ei ad episcopatum petendum veniens erogandos dederat, ubi sibi vita sua et conversatio fuit ad impetrandum honorem contraria, repetebat, asserens: hos solidos a se supradicto fuisse numeratos cautione suscepta. Retulit Faustus: accepisse se quidem solidos, sed et pro eius voluntate et delegatione, quibus ipse voluit, numerasse. Quod cum, facta sub nostri presentia ratione etiam cognoscente, esse constaret, pluribusque etiam curialibus Volaterranis in presentia constitutis, certa calculatio claruisset, constitit triginta et unum solidos et tremisses duos ad eius delegationem sine controversia

a ad addidit Bishop.

f duo c.

e

[blocks in formation]

1 Cf. Jaffé ed. sec. 718. 4 Volaterranum.

с

496. numeratos, viginti duosa et tremisses duosa in curialium, quos exhibuerat ad peticionem episcopatus, victumb vel animalium pabulum, cum diu peticio ipsa traheretur, expensos; nec enim poterat ad pontificatum vel tardo eligi, cuius tanta claruere commissa, ut et parricida probaretur et, apertis indiciis, hac sua etiam confessione falsarius; novem etiam solidos, qui residui esse videbantur, impensis suis ad probandum falsum crimen, cum multo tempore servaretur, erogatos. Et ideo, quia omnis erogatio, que per ipsum et pro ipso facta est, eidem constat modis omnibus imputanda, ab hac erit Faustus, defensor Romane aecclesie, peticione quantitatis immunis et a nobis ac nostro iudicio modis omnibus absolutus, cui causatio sua erit sine intermissione reddenda. Que tamen quamdiu erit apud Eucharistum, vacua et inanis erit et omnibus viribus effetata, nec post hoc iudicatum sedis nostrae aut profertur in iudicio aut prolata vires aliquas repetitionef assumet.

558 Sept.

-560.

23. Pelagius I Constantino presbytero Narniensi praecipit, ut in patrimonio ecclesiae gubernando clericisque custodiendis Iohannem episcopum adiuvet et res quoquo modo alienatas recuperet.1

Coll. Brit. Pel. ep. 3, in cod. Mus. Brit. Add. 8873 s. XII in. fol. 21.

Constantino Narniensi presbitero. Iohannis fratris et coepiscopi nostri oblata peticio, licet Deo placita et sacerdotalibus moribus congrua sit humilitate plenissima, idoneae tamen veritatis ratione suffulta, nostre quoque auctoritatis exigit preberi debereh consensum, asserens ut, quia ingenitae mansuetudine simplicitatis ecclesiasticum non valet patrimonium gubernare, vel diversis curialium de exactione tributi vel aecclesiasticarum rerumi detentatoribus non possit occupari molestiis, ad totius huiusmodi sollicitudinis. curam experientiae tuae vigilantia debeat adhiberi, cuius etiam fidem sibi industriamque testificatur esse compertam; in qua re etiam filiorum ecclesiae dicit vota concurrerre. Et ideo presenti tibi auctoritate mandamus, ut tam in gubernando ecclesie patrimonio quam in custodiendis imperandisque clero aecclesie Narniensis omnibusque, que vel divini cultus obedientia vel aecclesiastice uti

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

litatis ratio postulat, necessariama sollicitudinem conpetenti mode- 558 Sept. stia exhibere implereque non differas. Sed et si que res aecclesia- -560. sticae quorundam pervasioneb vel pravo aliter studio detinentur, in earum repeticione seu vindicatione, quantum iusticia legesque permittunt, invigilare non desinas, recuperaturus prefatae ecclesiae iuri, que ratio suaserit aequitatis; predicto duntaxat episcopo tuo, tam paternarum quam nostrae auctoritatis reverentia cogitata, impensurus in omnibus obedientiam competentem.

d

24. Pelagius I Iohannem episcopum Nolanum reprehendit, quod ministeria ecclesiae Sessulanae vendendi facultatem a sese petat; quae si tanta inopia prematur, ut paroecia esse non possit,,,eam titulum ecclesiae Nolanae constitui" iubet.1

Col. Brit. Pel. ep. 4, 1. 1. fol. 22.

Iohanni Nolano episcopo. Dilectionis tue suggestione comperta, 558 Sept. per quam reprehendenda valde fidutia ob necessitatem aecclesie -560. Sessulane, que Nolane aecclesiae esse videtur parroechia, vendendi sibi sacra ministeria concedi a nobis execrabili licentia postulasti, mirati sumus, quod dum precedentibus karitatem vestram frequenter duxerimus apicibus commonendam, ne aliquando incongrua et nostris exosa moribus vel scribere vel poscere qualibet necessitate cogente presumeres, non solum de preteritis dilectionem tuam minime correxisse conspicimus, verum etiams ad speranda paulo amplius deteriora procedere. Quis namque tam opinionis nostre quam tue quoque estimationis inimicus apertissimus tibi credidit suadendum, ut nostris preceptionibus vendendorum ministeriorum tibi facultas. libera cederetur? Propter quod tibi presenti auctoritate mandamus, ut nullai hoc de qualibet re minima sacris dudum usibus dedicata facere seu loqui presumas ulterius, sciens vel honoris vel substantie te periculum sequuturum, si quicquam tale fuerit adtemptatum. Sed si tanta est ecclesie Sessulane penuria, ut parrochia esse non possit, eam potius titulum Nolane ecclesie constitue, ut talik depositione habita nec de sacris quicquam ministeriis detrahatur et

[blocks in formation]

558 Sept. conpetentia ibidem divini cultus per deputatos cardinales aecclesie -560. presbiteros ministeria celebrentur. Et si quid est in cespite, per aecclesie Nolane homines, ut diligentius saltem fiscum solvere valeat, excolatur.

25. Pelagius I Viventio episcopo Neapolitano mandat, iudicet inter Vulturnensem et Pariensem ecclesias. Constantinum, ecclesiae Rom. defensorem, statuta executurum esse, scribit.1

Coll. Brit. Pel. ep. 9, in cod. Mus. Brit. Add. 8873 s. XII in. fol. 25. 558 Sept. Viventioa Neapolitano episcopo. Dudum quidem in negotio, -560. quod in Vulturninamb atque Pariensem ecclesiam vertebatur, audientiam nos deputasse recolimus; qui ex preceptionis nostre pagina residentes universa in questionem venientia cognoverunt, et tantum que visa sunt verbo diffinire, non etiam ex scripto prolata sententia curaverunt; que res recidiva coegit, ex eadem causa suscitari litigia, et nullam hactenus rebus difinitis obedientiam commodari permisit. Propter quod, denuo filii nostri gloriosi viri patricii Dulcitii directis apicibus, ut tandem aliquando diuturne querelae confusio valeat amputari, decernendum rursus iudicium legitur postulatum. Et ideo presentium decretorum tenore caritati vestre mandamus, ut exequente Constantino, sedis nostre defensore, clerum vel cives aecclesie Pariensis et e diverso ecclesie Vulturnine vel vici Feniculensis ad vestrum faciatis convenire iudicium, et cognitis, que deputatis pridem iudicibus inter eos statuta sunt,d servandum formetis ex scripto sententiam et coram patribus proferatis, antedicto sedis nostre defensore modis omnibus exequente, ut que statuta fuerint effectui mancipentur.

558 Sept. -560.

26. Pelagius I Cetego Patricio de ordinatione episcopi Siracusani dilata ac de episcopo Cataniensi scribit. Facturum se, ut Siracusanus non plus quam binos solidos annuatim a paroeciis exigat.2

Coll. Brit. Pel. ep. 20, 1. 1. fol. 27.

Pelagius Cetego patricio. De Siracusanae cet. ut in Gratiani deer. I. D. 28 c. 13, sed post verba vel heredibus relicturus sequitur:

a Putentio cod. Huius epistolae exiguum fragmentum exstat ap. Deusdedit III. c. 112 ed. Martinucci p. 292 cum hac inscriptione: Pel. Viventio Neap., Gemino Puteolano et Constantio Miseno episcopis. b Vulturniam c. e sic aliena manus correxit morbo (?) cod. d sunt aliena manus add. e Gelasius perperam cod., cf. Ewald in Neues Archiv V. 543.

[blocks in formation]

sed aliud eum cavere districte fecimus, nectim etiam et Catanien- 558 Sept. sem episcopum. -560.

Item. Faciemus ut non amplius de parrochiis suis quam binos solidos annuos sub qualibet occasione presumat accipere.

27. Pelagius I Iohanni comiti scribit, sese ad preces eius schismatico cuidam, in ecclesiae catholicae unitatem redeunti, veniam praebuisse. Addit de schismaticis trium capitulorum defensoribus.1

Coll. Brit. Pel. ep. 25, 1. 1. fol. 28.

Iohanni comiti. Quamvis is, qui reducitur, errasse se hactenus 558 Sept. aliqua suscipiendi difficultate pro ecclesiastici censura vigoris intel- -560. ligere debuisset, tamen quia ab illo reductus est, cui et pro affectu karitatis et pro excellentie honore negare nichil possumus, expanso karitatis sinu suscepimus revertentem, et quanto reditum eius parturierit aecclesiastice unitas pacis, ex ipsa venie effusione monstramus. Nam et suscipi eum et catholice fidei communioni iussimus adunari; quia sicut docte veraciterque dixistis, nichil in illo maxime nisi solam a se divisionem dolebat ecclesia. Eadem siquidem fides in symbolis, eadem forma in baptismatis sacramento, eadem in dominici corporis consecratione misteria. Quod si et ignorantia faciente scismathicorum errore seducti in capitulorum trium defensione contra fidem suam videntur insurgere, et ob hoc ipsum nos aliter aliquid de his, que prediximus, vel in confessione vel in actu suspicati sunt habuisse, nos tamen scientes eos non elimato iudicio, sed errore, ut dictum est, ista sensisse, hoc in eis magno opere, quod nunc in isto correptum est, culpavimus.

28. Pelagius I in episcopum quendam vehementer invehitur, quod a sententiis Romanae ecclesiae recesserit.2

Coll. Brit. Pel. ep. 26, 1. 1. fol. 29.

Iohanni comitie Pelagius. Adeone te in summo sacerdotii gradu 558 Sept. positum catholice fefellit veritas matris, ut non statim scismaticum -560. te conspiceres, cum a sedibus apostolicis recessisses? Adeone po

pulis ad predicandum positus non legeras super apostolorum prin

a prius his; h erasum.

d

an correctum ?

e

b

posumus c. c sic aliena manus correxit more cod. Inscriptio haec sine dubio corrupta; fortasse Iohanni episcopo aut Paulino Aquileiensi legendum est (Bishop). f positis c.

1 Cf. Jaffé ed. sec. 997. 2 Cf. Jaffé ed. sec. 998.

« AnteriorContinuar »