Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nit propensius impertiri. Quia ergo, dilecti in Domino filii, iuxta regulam beati Augustini vivere decrevistis, et in loco, ubi steterunt pedes Domini, adorantes, apud gloriosum Sepulcrum eius, in quo triduo corporaliter requievit, et alia sanctissima loca, in quibus Redemptor mundi pro salute nostra vincula, flagella, crucis ignominiam, vulnera mortemque sustinuit, regulariter militatis, maiori vos benevolentia et gratia dignos esse censemus, et paternis affectibus volumus confovere. Vestris igitur postulationibus debita benignitate accomodantes assensum, sacrosanctam ecclesiam Sancti Sepulcri, in qua, divinis obsequiis insistentes, passionem dominicam et victorio[si]ssime crucis triumphum assidue oculata fide recolitis, necnon etiam personas vestras sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum canonice possidet, quecumque etiam ab egregie memorie viris, duce videlicet Godofrido et utroque rege Balduino, Arnulpho quoque et aliis patriarchis, eidem loco iuste collata sunt, aut in posterum a patriarchis vel aliis Dei fidelibus rationabiliter conferentur, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis : possessiones videlicet, quas habetis in Antiochia et ipsius territorio, quemadmodum a Raymundo, illustri eiusdem civitatis principe, et uxore sua Costantia vestre ecclesie legitime concessa et scriptis confirmata sunt; ecclesiam Sancti Sepulcri in Monte Peregrino prope Tripolym; ecclesiam Sancti Georgii cum omnibus pertinentiis suis; in civitate Tyro ecclesiam Sancte Marie; in territorio ipsius civitatis casale Derina et ortum inter murum et antemurale; in civitate Accon ecclesiam Sancti Sepulcri; in territorio eiusdem civitatis ecclesiam Sancte Marie de Mimas cum omnibus pertinentiis suis; in civitate Ioppe ecclesiam Sancti Petri cum omnibus pertinentiis suis; decimas civitatis Ierusalem et eas quas habetis in territorio ipsius civitatis'; oblationes altarium ecclesie Sancte2 Sepulcri; in episcopatu Papiensi castellum Cerret cum

[blocks in formation]

omnibus appendiciis suis1; salva nimirum episcoporum iusticia, in quorum parrochiis ecclesie vestre site sunt. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat; cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hi2 fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius, catholice ecclesie episcopus, subscripsi.

Ego Stephanus, Prenestinus episcopus, subscripsi.

Ego Anselmus, presbiter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina, subscripsi.

Ego Martinus, presbiter cardinalis [tituli] Sancti Stephani in Celio monte, subscripsi.

Ego Stantius, presbiter cardinalis tituli Sancte Savine", subscripsi. Ego Boëtius, presbiter cardinalis tituli Sancti Clementis, subscripsi. Ego Ivo, presbiter cardinalis tituli Sancti Laurencii' Damasi, subscripsi.

Ego Gregorius, presbiter cardinalis tituli Calixti, subscripsi.

Ego Ribaldus, presbiter cardinalis tituli Sancte Anastassie3, subscripsi.

Ego Rainerius, presbiter cardinalis tituli Sancte Prisce, subscripsi.
Ego Petrus, presbiter cardinalis tituli Pastoris, subscripsi.
Ego Goizo, presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilie, subscripsi.
Ego Thomas, presbiter cardinalis tituli Vestine, subscripsi.

Ego Hubaldus, presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis, subscripsi.

1

2

6

1 B, suis appendiciis. — B, hic. Suppléé d'après B. rigez Sabine. Priscie.

3

- B, Boëcius. -' B, Sancti Laurentii tituli.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi.

Ego Octo', diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi.

Ego Hubaldus, diaconus cardinalis Sancte Marie in vita2 lata, subscripsi.

Ego Geraldus3, diaconus cardinalis Sancte Marie in Dominica, subscripsi.

Ego Octavianus, diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere, subscripsi.

Datum Laterani, per manum Baronis, capellani et scriptoris, xı kalendas iulii, indictione iv, incarnationis dominice anno MCXLI, pontificatus vero domini Innocentii II anno XII.

pape

19.

PRIVILEGIUM CELESTINI II PAPE 5

DE CONCAMBIO THECue.

Celestinus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro priori et fratribus Sancti Sepulcri Ierosolimitani, tam presentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum. Quociens in quibusdam conventionibus noster expectatur assensus, ne in dubium veniant que geruntur, ratio eas pro securitate partium debet habita solidare. Dilectus siquidem filius noster Fulco, illustris Ierosolimorum rex, et Milesennis uxor ejus, regina, monastice religionis viros aut mulieres in ecclesia Sancti Lazari, que in Bethania sita est, stabiliri desiderant, et id tam suis quam venerabilis fratris nostri Guillelmi, patriarche Ierosolimitanio, necnon 10 archiepiscoporum et

3

8

4

Cette pre

1 B, Otto. 1 B, via. B, Gerardus. A, fo 14, ro; B, fo 4, ro. mière rubrique manque dans B. — B, Iherosolimitani. -' B, Iherosolimorum. — 3 B,

[blocks in formation]

7

quo

episcoporum illius terre litteris sedis apostolice auctoritate roborari suppliciter postulant. Ideoque nos, quorum precipue interest iustis votis assensum prebere, piis eorum desideriis debita benignitate gratum impertientes assensum, statuimus ut in eadem Beati Lazari ecclesia iuxta iam dicti fratris nostri patriarche necnon prefati regis et regine petitionem et ordinationem viri aut mulieres monastice professionis ad honorem et servicium Dei statuantur, et ordo monasticus perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Concambium que de casali Thecue, sicut prefatus rex libere vobis concessit, et de casalibus, que ad sustentacionem religiosarum personarum in eadem ecclesia ordinandarum vos ei similiter libere concessistis, quemadmodum inter vos et ipsum regem factum est et scriptis hinc inde firmatum, auctoritate apostolica confirmamus et ratum manere censemus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri 2 Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat; observantibus autem sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hi3 fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

1

Ego Celestinus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi.

Ego Conradus, Sabinensis episcopus, subscripsi.

Ego Theodovinus, Sancte Rufine episcopus, subscripsi.

Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi.

Ego Stephanus, Prenestinus episcopus, subscripsi.

Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi.

Ego Gregorius, presbiter cardinalis tituli Calixti, subscripsi.

Ego Goizo, presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilie, subscripsi.

B, peticionem. - 'B, redemptoris Domini nostri. - 3 B, hic. — ' B, Theodevinnus.

Ego Hubaldus, presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis, subscripsi1. Ego Humbaldus, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Iohannis et Pauli, subscripsi.

Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi.

Ego Octo, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi.

Ego Octavianus, diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere Tulliano, subscripsi.

Datum Laterani, per manum Geraldi3, sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, iv idus ianuarii, indictione VII, incarnationis dominice anno MCXLIII, pontificatus vero domini Celestini pape II anno primo.

[ocr errors][merged small][merged small]

Celestinus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro priori et fratribus Sancti Sepulcri Ierosolimitani, tam presentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum. Si mansuetudo et liberalitas sancte Romane ecclesie universis Christianis debet oportuna solatia ministrare, multo magis his qui religiosam vitam ducunt et omnipotenti Domino familiarius adherere videntur, id ipsum convenit impertiri. Quia igitur, dilecti in Domino filii, iuxta regulam beati Augustini vivere decrevistis, et in loco, ubi steterunt pedes Domini, adorantes, apud gloriosum Sepulcrum eius, in quo triduo corporaliter requievit, et alia sacratissima loca, in quibus Redemptor mundi pro salute nostra vincula, flagella, crucis ignominiam, vulnera mortemque sustinuit,

[blocks in formation]
[ocr errors]

A, f 15, r; B, f° 5, ro.

-' B donne seulement pour rubrique De confirmatione. B, Therosolimitani.

« AnteriorContinuar »