Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VII. Carta Ricardi filij Gilberti de Eston de septem bouatis terre in Acton.

S

CIANT omnes tam presentes quam futuri quod ego Ric.

filius Gilberti vendidi et hac presenti carta mea confirmaui Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. septem bouatas terre in Acton plenas et integras cum omnib3 ptinentijs suis in bosco, in plano, in vijs, in semitis, in pratis, in pascuis, in piscarijs, in molendinis, in aquis salsis et dulcib3, cum communione totius ville de Acton et omnib3 aisiamentis que ibi sunt vel fieri possunt p xj. marcis argenti quas mihi dederunt p omnib3 que ad me ptinent libere et quiete. Tenend. et habendas de me et heredib3 meis imppetuum. Ita quod dictus Abbas et monachi acquietabunt forense seruicium quod ad prenominatas septem bouatas ptinet. Liceat etiam eidem Abbati et monachis de bosco de Acton assartare et scindere, dare, et vendere, et omne commodum suum facere, sicut de eorum libera emptione, retenta mihi portione mea, quantum ptinet ad septem bouatas terre de dominio meo quas in manu mea retineo. Preterea totam partem meam molendini de Acton quod est inter Acton et Waleton eis dimisi, et totam libertatem quam ego ipse habui in molendino faciendo in Acton supra aquam illam. Quod si situs competentior ad molendinum faciendum infra diuisas de Acton inuentus fuerit, liceat monachis molendinum assidere ubicunq. sibi magis competere viderint, et terram ad molendinum facere, et ad stagnum firmandum et subleuandum tam procul quam prope circumquaque molendinum sibi sufficienter assumere. Remitto etiam eis p salute anime mee libram cymini quam de duab3 bouatis terre que fuerunt Joh. de Camera, hominis mei, mihi hactenus soluebant. Ego vero et heredes mei hanc venditionem septem bouatarum terre et molendini prefatis Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. fideliter warantizabimus. Hijs testib3, dño Hug. Abbate Cestrie,

Thom. dispensar, Galfro de Dutton, Thom. de Orreby, Rico de Kyngesle, Gilberto de Lym, Gilberto de Bernolweston, Willo de Deresbur, Willo de Waleton, Willo venatore, Joh. de Stoecu, et multis alijs.

VIII. Carta Rogeri de Lascy, constabularij Cestrie, de hominibus habendis in Acton.

R

OGERUS de Lascy, constab. Cestrie, omnib; balliuis et

hominib3 suis ad quos presens scriptum puenerit salutem. Sciatis me concessisse Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe, ut liceat eis homines laicos si voluerint in villa que dicitur Acton ad terram excolendam ponere et firmarios habere, quamdiu prefati Abbas et monachi eandem villam de Ric. de Eston vel successorib3 eius tenuerint. Et ut ipsi homines de eis terram tenentes eandem habeant libertatem quam et monachi habent, et ut liberi sint de hundredo de Hauton, et de omnib; alijs placitis, auxiliis, et operationibz. Quod si forte contigerit aliquem prefatorum hominum furto vel rapina deprehendi in hundredo de Halton conuictus tradatur constabulario et balliuis eius. Catalla vero eiusdem hominis omnia Abbas et monachi habebunt. Hijs testib3, Eustachio fratre meo, Ad. de Dutton, Hug. de Dutton, Ric. Starky, Hug. Tirel, et multis aliis.

IX. Carta Ranulphi comitis Cestrie de quietantia forinseci
seruicij de Acton.

R

ANULPHUS Comes Cestrie, Justiciarijs suis de Cestrisir salutem. Sciatis quod de terra de Acton quam monachi de Stanlawe habent ad terminum de Ric. de Eston eis dedi

* See ante p. 2.

quietantiam de seruicio quod ad me ptinet, scil. de forinseco seruicio, quamdiu monachi illi terram predictam tenebunt de eodem Ricardo. Teste meipso apud Cenom.

X. Quietantia Rogeri de Lascy, constabularij Cestrie, de forinseco seruicio de Acton.

R

OGERUS de Lascy, constab. Cestrie, senescallo suo et

ceteris balliuis suis de Halton salutem. Sciatis quod ego

remisi et quietuclamaui Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe omne forense seruicium quod ad me ptinet de terra de Acton quam habent per assensum meum de Ricardo de Eston p xxx. annos. Quare percipio et firmiter prohibeo ne quis vestrum eos grauet, vel ab alijs grauari permittat, in exigendo ad eis aliquod seruicium vel auxilium siue operationem, que de predicta terra de Acton emergere potest quamdiu in manib3 prenominatorum Abbatis et monachorum de Stanlawe fuerit. Testib3 Galfro fratre meo, Thom. Dispensar, Hugone fratre suo, Galfr. Pincerna, Henr. probo, et multis alijs.

XI. Carta Johannis de Lascy, constabularij Cestrie, de marisco de Mora.

a

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs presentibz et futuris Joh. de Lascy, Constab. Cestrie salutem. Noueritis me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. totum mariscum meum de More, infra fossatum et extra, sicut mensuratum fuit hominib3 meis de More tempore quo mariscum illud ad firmam de me tenuerunt. Ita quod ipsi homines liberum introitum et exitum habeant ad piscariam suam faciendam et sequendam sine contradictione monachorum et conuersorum et sine detrimento bladi

et prati predictorum monachorum. Hanc autem donationem feci illis p salute anime mee et uxoris mee et p animab3 patris mei et matris mee et heredum meorum in puram et ppetuam elemosynam ab omnib3 seruicijs et exactionib3 liberam et quietam imppetuum. Nichil inde mihi vel heredib3 meis retinens nisi preces et orationes. Ego vero et heredes mei predictis monachis ipsum mariscum contra omnes homines defendemus et warantizabimus. Hijs testib3, dño Rogero de Cestria fratre meo, dño Colino de Dompneuille, Henr. de Longo Campo, Ric. de Sondebache, Henr. de Nouo mercato, Baldewyno Teutonico, Hug. de Dutton, Galfr. de Dutton, Gilberto de Lymme, Alano clerico tunc sen., Willmo clerico, et multis alijs.

XII. Carta eiusdem de predicto marisco postquam fuit Comes
Lincolnie.

precedente.)

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs presentib3 et futuris, Johannes de Lascy Comes Lincoln et constab. Cestrie, salutem, (et cetera omnia, ut in carta prox.

XIII. Compositio inter canonicos de Norton et nos de decimis de Acton et dominicarum de Steinynges.

n

OUERINT presentes et futuri controuersiam inter monasterium Loci benedicti de Stanlawe et ecclesiam sancte 9 Marie de Norton* super decimis de Acton et de marisco qui dicebatur de Mora nuper exortam, mediantib; viris discretis, dño Philippo de Orreby, tunc Justic. Cestrie, et Hugone de Dutton,

* This priory was founded, A.D. 1133, by William Fitz Nigell (p. 1, ante,) at Runcorn, and was removed by his son William to Norton. It was endowed, amongst other possessions, with the tithes of Acton Grange; and at the Dissolution, the rectory and advowson of the vicarage of Runcorn were given to the Dean and

tunc senescallo de Haletonsir, et magistro A. de Tawell, tunc offic., hoc modo esse sopitam, scilicet, quod monasterium de Stanlawe persoluet ecclesie de Norton xxv. solidos annuatim ad duos terminos, scilicet, xij. solidos et vj. denarios ad annunciationem beate Marie, et xij. solidos et vj. denarios ad festum sancti Michaelis, p decimis garbarum de Acton, excepta terra Hospitalarium de qua ecclesia de Norton decimas ex integro pcipiet, et exceptis minutis hominum laicorum qui terram in Acton excoluerint, de quib3 monachi de Stanlawe decimas in blado tantum pcipient, cetera omnia canonici de Norton habebunt. Ita siquidem quod si monasterium de Stanlawe a die conuentionis huius in terris datis vel emptis infra parochiam de Norton excreuerit, ipsarum decime ecclesie de Norton psoluentur. De famulis autem ac seruientib3 predictorum monachorum de Stanlawe ubicunq. in parochia sancte Marie de Norton manserint, quib3 spiritualia a predicta ecclesia de Norton ministrentur, oblationes et alia iura ecclesiastica que ad illas ptinent canonici pcipient. Decimas vero de dñico de Steyninges ad ecclesiam de Norton ptinentes fratres de Stanlawe benigne psoluent, et si canonici de Norton voluerint, saluo colligent et fideliter custodient. De piscarijs super Merse ad monasterium de Stanlawe ptinentib3, ecclesia de Norton ex pprio faciet decimam partem et decimam in pisce recipiet. De cetero compromiserunt tam Abbas et monachi de Stanlawe quam prior et canonici de Norton mutuam fidem et dilectionem ad inuicem custodire, et veriq. aliorum commodis et honorib; bona fide deseruire. In huius rei testimonium confirmandum et corroborandum Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe, prior et conuentus sancte Marie de Norton, sigilla sua presenti scripto apposuerunt. Contra hoc scriptum venientes nisi infra octo dies satisfecerint pene xx. solidos subiacebunt.

Chapter of Christ Church, who thus became possessed of the rectorial tithes of Acton Grange. In 1710 they were leased for £24 per annum. -- See the edition of Bishop Gastrell's Notitia Cestriensis, published by the Chetham Society, vol. i. p. 251.

« AnteriorContinuar »