Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

[ocr errors]

eas est, transmutamus. Ipsam vero Ecclesiam S. Pelagii & S. Isidori juxta eam existentem, ne absque religionis ordine maneant, vobis Domno Petro Arix Priori, & sociis vestris Canonicis Regularibus, atque vestris & eorum successoribus in perpetuum ad Canonicalem vitam ibi secundum formam & ordinem Beati Augustini ducendam, propter Dominum, & propter animarum nostrarum salutem, cum Claustro, cum domibus, cum officinis, cum hereditatibus, quas præfatæ Sanctimoniales infra Villam Legionis & circa possidebant, & cum tota illa parte quam habebant in illo Zovazogado spontanea voluntate concedimus, & ab omnium personarum, tam sæcularium quam ecclesiasticarum dominio liberas facimus. Quisquis vero de progenie nostra superstes fuerit, easdem Ecclesias, & Canonicos ibi degentes, & omnes possessiones eorum protegat, & defendat ab omnibus hominibus, manuteneat, in necessariis adjuvet & consilietur, atque de suis nihil exigere præsumat. Quia vero qui in servitio Dei permanent, victu, & vestitu, & aliis necesariis indigent, ad hæc supplenda concedimus iterum vobis præfatis Canonicis & aliis in perpetuum successuris Monasterium S. Salvatoris, quod extra muros Legionis est, sicut illud mater nostra Regina Domna Urraca Monasterio S. Isidori testamento & hæreditario tribuit jure Monasterium quoque S. Marine , quod infra muros ejusdem Civitatis est, quod avus noster Imperator Domnus Adephonsus altario B. Joannis, & B. Isidori de sua ganantia, & proprio Regali jure testatus est. Utrumque vero Monasterium concedimus vobis cum Villis & Ecclesiis suis > cum omnibus hæreditatibus possessionibus, & pertinentiis suis quas similiter habere vel habuisse dignoscitur per suos foros antiquos. Adjicimus ut quidquid per guerras, vel per quamlibet occasionem de prædictis Monasteriis ablatum, vel alienatum fuerit, quantum ab hac die acquirere, augmentare poteritis, firma vobis & illibata permaneant. Testamenta quoque patrum nostrorum seu aliorum eidem sancto loco facta, sana mente concedi. mus. Hanc igitur donationem & testamenti seriem, quam vobis prænominato Priori Domno Petro Ariæ & sociis vestris, tam præsentibus quam futuris facimus, Deo auctore, in præsentia proborum virorum & religiosarum personarum penitus confirmamus, & ratam & inconvulsam omni tempore permanere concedimus. Si quis vero in posterum, quod fieri non credimus, de nostro vel alieno genere hujus nostræ donationis paginam sciens

Tom. XXXVI.

Bb

cam

2

[ocr errors]

eam ausu temerario irrumpere præsumperit, vel ei contrarius venerit seu in aliquo diminuerit, sit à Domino Deo Omnipotente & ab omnibus Sanctis ejus maledictus, & in inferno cum Juda proditore damnatus, nisi digna satisfactione emendaverit & insuper pecet mille libras auri puri, medietatem Regi & medietatem Ecclesiæ S. Isidori. Insuper autem quidquid invaserit in quadruplum restituat. Facta Carta Palentiæ XIII. Kalendas Martii Era MCLXXXVI. quando præfatus Imperator habuit ibi colloquium cum Episcopis, & Varonibus sui regni de vocatione Domini Papæ ad Concilium, & in anno quo ab eodem Imperatore capta fuit Almaria, et Baeza, ipsomet tunc imperante in Toleto, Legione, Saragocia, Navarra, Castella, Gallecia, Corduba.

Ego Adephonsus Imperator hanc Cartam quam fieri jussi confirmo et manu mea roboro.

[blocks in formation]

Raimundus Toletanus Archiepiscopus et Primas conf. Petrus Secobiensis Episcopus conf. Bernardus Saguntinus Episcopus conf. Ego Pelagius Mundunien. Episcopus conf. Arnaldus Asturicesis Episcopus conf. Martinus Ovetensis Episcopus conf. Berengarius Salmantinus conf. Bernardus Zemorensis Episcopus conf. Victor Burgensis Episcopus conf. Ego Petrus Compostel. Archiepiscopus conf. Ego Joannes Oxomensis Episcopus conf. Comes Pontius Majordomus Imperat. conf. Comes Fernandez de Gallicia conf. Comes Petrus Adefonsi conf. Comes Almaricus conf. Guter Ferdinandiz conf. Nuño Pedrez Alferiz Imperatoris conf. Pontius de Minerva conf. Didacus Muñoz Majorinus conf. Lop Lopiz conf. Veremudus Petriz conf. Ego April de Legions conf.

Ego Rex Sanctius propria manu conf. . Ego Rex Fer denandus conf. +.

Geraldus scripsit Scriptor Imperatoris per manum Magistri Hugonis Cancellarii

FRE

FREDEN ANDUS

III.

REX

LEGIONENSIS,

sepulto corpore amitæ suæ D. Sancia in Monasterio S. Isidori, donat Abbati ejusdem & ceteris Canonicis Monasterium S. Juliani.

[ocr errors]

ANNO 1159.

Ptus. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis Patris, videlicet, Filii, & Spiritus Sancti Amen. Hæc est Carta testamenti concessionis & firmitudinis quam jussi facere Ego Fredenandus Rex Legionensis filius Imperatoris Hispaniarum. Domni Adephonsi Monasterio S. Isidori, & vobis Abbati Domno Menendo, atque fratribus vestris, cunctisque successoribus vestris in Ordine Beati Augustini degentibus usque in perpetuum, de Monasterio S. Juliani, quod situm est juxta fluvium Torium in territorio Legionensii siquidem abavus meus Rex Domnus Fredenandus & uxor ejus Regina Domna Sancia corpora quorum in Ecclesia B. Isidori quiescunt, de supradicto Monasterio S. Juliani eidem Ecclesiæ testamentum fecerant cum aliis Monasteriis, prædiis, & possessionibus plurimis, sicut in Scriptura testamenti corum pulchre continetur. Amita vero mea Regi na Domna Sancia, que Monasterium illud S. Juliani retinebat facta proavorum recognoscens idem Monasterium prænominatæ Ecclesiæ S. Isidori in vita sua mandavit atque concessit. Ego vero corpus amitæ meæ illustris & religiosissimæ feminæ cidem Ecclesiæ S. Isidori tradens & ibi sepeliens cum ea insimul Monasterium S. Juliani, sicut ipsa mandavit, hereditario jure dono atque concedo. Ita ut ab hac die de jure Regali fiat remotum atque deletum & Canonicis ibidem victuris per infinita sæculorum sæcula possidendum. Concedo igitur vobis cunAisque successoribus vestris præfatum Monasterium S. Juliani cum introitibus & egressibus suis, cum terris cultis & incultis, cum prædiis, agris, pascuis, montibus, aquis, rivulis & pos sessionibus, cum pratis & terminis antiquis cum Villis & hæreditatibus & universis pertinentiis suis ubicumque illa potue

[blocks in formation]

ritis invenire usque ad integritatem. Si quis vero quod fieri noa credo, hoc firmamentum irrumpere temptaverit, quisquis faerit, à Deo Patre Omnipotente & à Filio ejus Domino nostro Jesu Christo, & à Sacratissima Virgine Maria Genitrice elesdem Domini nostri, & Beato Isidoro, &ab omnibus Sandis Dei fiat condempnatus atque maledi&tus cum Juda traditore & diabolo & universis angelis ejus in tartareis abyssis sine fine puniendus, quantunque de hoc testamento auferre, vel alienare præsumpserit, prænominatæ Ecclesiæ in quadruplum restituat. Sciendum vero quod dedistis mihi in roboratione hujus Carta CCC morabitinos aureos. Facta testamenti firmitudinis serie Mense Martio. Facta Carta in Era MCXCVII. & quoto IX. Kalendas Aprilis, eodem supradicto Rege Fredenando regnante in Legione, & Gallecia, & Asturiis secundo Regni sui anno.

Domno Jchane Archiepiscopo existente apud Toletum & Primate.

Ego Rex Domnus Fredenaudus hanc Cartam, quam fieri jussi confirmo, & propria manu roboro, & signum facio.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

INDICE

DE LAS COSAS MAS NOTABLES

de este Tomo XXXVI.

LAS PAGINAS DE LOS NUM. ROMANOS
corresponden à los Apendices.

[blocks in formation]

--.VI. Desterrado de su Reyno,
y restituido al mismo con fe-
licidad. LIII. Sus Escrituras
LV. LXXXVI. LXXXVIII. Y
xc. Felicidad de su reyna-
do, y males que se siguieron.
à su muerte crv. Emperador
de toda España. xc.
---VII. Traslada las Monjas de
S. Pelayo y los Canonigos de
Carvajal. cxcI.

VIII. De Castilla, y el IX.
de Leon, Sus Tratados de Paz.
CXXXII.

---IX. Rey de Leon. Sus Trata-

dos con su hijo el Santo Rey
D. Fernando. Dota à D. Be
renguela Reyna hija del Rey
de Castilla. CXLIV. Ajustá
otros Tratados de Paz con
D. Alfonso VIII. p. CXLVII
-.-X. Su concesion à D. Martin
Fernandez Obispo de Leon.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »