Imágenes de páginas
PDF
EPUB

atque cispitaticum, nec non et salutaticum, aut ullum censum vel ullum occursum, aut ullam redibicionem ab ipsis accipere aut exactare presumat, sed liceat, tam eos, quam homines vel omnia illorum, cum pace discurrere et negotia libenter peragere, et ad quascunque civitates aut portus vel loca accessum habuerint, nullam inquietudinem aut detentionem aut contrarietatem ab aliquo homine paciantur, sed ubicumque directi fuerint, sive per aquam, sive per terram, securi et quieti cum omnibus, que secum detulerint, per hanc nostram presentem auctoritatem ire et redire valeant. Cum vero prefatus vir, egregius Babolenus abbas, eiusque successores ab hac luce migraverint, per hanc nostram apostolicam institutionem monachi ipsius coenobii abbates ex se iuxta voluntatem domini et secundum regulam sancti patris Benedicti licentiam habeant eligendi, quatinus ipsi servi dei omnesque successores eorum domino Christo valeant devotissime famulari ac pro stabilitate Romani imperii totiusque orbis statu, pro me etiam in hac sacra sancti Petri apostoli presidente sede, dominum toto corde libentius exorare delectet. Statuimus autem per hoc nostre corroborationis privilegium, ut nullus ab hoc nunc et a) usque in finem seculi, neque per peccuniam, neque per simultatis tecam b), neque per prosapię sublimitatem aut violentiam, nec alterius congregationis abbas aut monachus, nec alius quis mortalium nullo modo eundem presumat locum invadere, nisi quem fratrum congregatio concordi electione secundum timorem dei elegerit. Quod si quisquam versipellis, quem nos antichristum dicere possumus, aut alicuius terreni imperii domini violentia vim illis intulerit, de his omnibus, que hic scripta inveniuntur, tunc cenobitę illi ad Romanum iuditium mittentes c) de inlata sibi proclament iniuria. Illum vero, qui in hac sacra beati Petri apostoli sede et nostra presiderit, sub obtestatione tremendi iuditii precamur, ut illis iudex secundum iussa canonum existat. Si quis ergo huic privilegio auctoritatis nostrę contraire temptaverit, per invocationem sacri corporis et sanguinis domini excommunicationis penam societatemque Anne et Caiphe Pilatique, Iudę etiam, traditoris domini, in tormentis infernalibus ac gehennalibus poenis percipiant torquendus ac cruciandus illuc in secula seculorum. Amen. Observatores quoque et assensores istius preceptionis peccatorum absolutionem gloriamque regni celorum perpetim possideant cum domino nostro Iesu Christo. Amen.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cod. Reg. 1283 p. 91, in der Bibl. Vaticana zu Rom. Oben im Rubrum: Quomodo Fossatense coenobium a sancto Martino papa Romano auctorizatum atque confirmatum sit. Die Urkunde ist bereits von Bordier, Du Recueil des Chartes Mérovingiennes p. 40 sq. edirt, doch aus anderer, in einer Reihe von Varianten schlechterer, Quelle. Da nun das Bordiersche Buch auch sehr wenig verbreitet ist, so musste das Schriftstück in den Acta aufgenommen werden. Dass es eine Fälschung ist, braucht nicht erst erwiesen zu werden, die Aufzählung der verschiedenen Besteuerungen von Kaufleuten ist eine solche, wie sie erst im 12 Jahrh. üblich zu werden pflegte, in diesem wird die Urkunde mithin entstanden sein, wohl nicht viel früher als die Copie selber. Im Bordierschen Abdrucke findet sich noch folgende Datirung: Data per manus Petri, abbatis et cancellarii, vi Kal. Maiarum. Indictione VII. Anno incarnati verbi DCXLVIIII. Anno vero apostolatus domini Martini pape v in sacratissima beati Petri apostoli sede. Amen. Ut autem ab apostolica parte certius credatur prolata, sigillo nostre corroborationis subter est subnixa. Nur die ausgiebigeren Varianten sind mitgetheilt. Die Fälschung dieser Urkunde wird zu der der nächsten Nummer in Beziehung stehen

Nr. 44.

Martin I bestätigt der Kirche St-Pierre de Rouen Besitzthümer und Rechte 1). 649 August 30.

Privilegium Martini pape tempore Clodovei Regis, filii Childeberti, et Audoeni, archiepiscopi Rothomagie civitatis.

Omnibus orthodoxe fidei catholicis, patribus et fratribus, apostolice dignitatis status sancte dei ecclesie commissus. Cum cernitur nostri ordinis sublimitas, extollitur. Proinde iuxta postulacionem filii nostri Audoeni 2) monasterio sancti Petri, quod est situm iuxta muros Rothomagice civitatis, huiusmodi privilegium auctoritatis nostre decreto confirmamus. Statuentes, nullum regum, antistitum, iudicum dei, que a fidelibus viris et precellentissimis regibus, deum timentibus, oblata sunt vel offerri contigerit, sub cuiuslibet occasionis specie minuere vel aufferre, vel suis usibus applicare, sed

a) Fehlt B.

b) simulati[oni]stecam B. c) mittantes B. verdanke ich Herrn L. Delisle. Verzeichnet Jaffé Reg. 2077. 640-683.

1) Die Abschrift dieser Urkunde 2) Saint-Ouen, Erzbischof von Rouen,

cuncta, eis oblata vel offerenda, sine aliqua inquietudine decernimus possideri. Predictus
quoque filius noster Audoenus quasdam res patrocinii sui iure hereditario eidem ecclesie
tradidit possidendas; scilicet Condatum, Sanciatum, Valles Wambasium, Lughingas,
Basomivillam, Lendam, Simuatum, Montem Liteberdi, Saponem. Aures quoque nostras
interpellavit, ut donum prefatarum villarum auctoritatis nostre decreto confirmaremus,
quod et facimus. Statuimus eciam omnibus abbatibus eiusdem ecclesie, benedictionem
a quocunque voluerint pontifice expettere. Crismatis quoque ac olei altaris calicis cor-
poralis, similiter ecclesiasticorum quoque graduum in suo monasterio faciant, a quo-
cunque voluerint pontifice, et scrutinii misteria celebrent, atque inter sacra missarum
solempnia benedictionem et predicationem ad populum faciant, atque capis laneis semper
utantur. Omnes etiam consuetudines, scilicet secularium iudiciorum, ferri igniti vel aque
frigide, malefactorum ecclesie excommunicationem, vel absolutionem, penitentiam ab ecclesia
vel cetera, sicuti ab antecessore nostro bone memorie papa Gregorio, eidem loco sub
anathematis vinculo concesse sunt, ita privilegio nostre auctoritatis confirmantur. Sed
quia fama religionis deo servientium monachorum nostras pervenit ad aures, referente
nobis nostro filio, viro venerabili Audoeno, suadentibus etiam nobis quibusdam Galli-
canis episcopis, favore eciam totius senatus Romani, ut sicut iam predictum est, nullus
archiepiscoporum, episcoporum, archidiaconorum fratres prefate basilice de ordinacione
sui abbatis vel ecclesiasticorum graduum assumpcione inquietet, sed secundum prero-
gativam ipsius loci domni pape Gregorii, nobis in presenti recitatam et apostolica
auctoritate firmatam, ordinationem sui abbatis ipsi fratres peragant et ecclesiasticorum
graduum dignitatem suscipiant. Consecrationes quoque foncium et scrutinii misteria
in ipso monasterio celebrent. Crismatis quoque et olei altaris calicis corporalis a quo-
cumque voluerint pontifice benedictionem expe(c)tant, et ecclesiis, ad se pertinentibus,
impendant, si necessitas fuerit. Statuimus etiam, ut velud hec sedes beati Petri libera
constat ab omni servicio regum et omnium potencium personarum, et sicut speculationem
suam toto orbi indicit et novas consuetudines omnibus mittit, ita prefatus locus, remota
omni consuetudine pessima regum, antistitum, iudicum exemplum divine religionis et
honestatis ceteris exhibeat monasteriis et super omnia plena gaudeat libertate. Cuius
rectores et filii presentes tantum, sub regali custodia positi, advocacionem sancti Petri
et successores (!) ipsius proclament, et, si necessitas incumbit, adeant. Statuimus etiam,
ut si causa capitalis vicii abbas est deponendus, non ante deponatur, quam accusatores
et depositores Romanam sedem adeant. Accusatores si quidem unusquisque cum duo-
decim testibus et tunc, si convictus fuerit abbas, deponatur, sin autem, suo honori
reddatur. Subiungimus et aliud edictum, scilicet omnes metropolitanos Rothomagensis
civitatis ob amorem sancti Petri in eadem ecclesia consecrari. Omnes eciam monachos
linteis et villosis lineis uti atque in exeundis processionibus et letaniis reorsum remotos,
a clericis procedere et usque ad ecclesiam, qua tendunt, cantando ire et in exeundo
dispositione abbatis et cantoris monachorum cantum cum processione facere. Caveant
ergo omnes sancte dei ecclesie successores et regni gubernatores, ne hoc privilegium
ecclesie sancti Petri concessumque a bone memorie papa Gregorio et
ecclesiarum tocius Neustrie stabilita est, irritum faciant, quod apostolica auctoritate
sancitum et concessum Audoeni, eiusdem urbis episcopi, insuper et multorum episcoporum
tali anathemate solidatum. Quicumque huius nostre auctoritatis contradictor extiterit,
vel fratres in prefata basilica commanentes de omnibus, que predicta sunt, inquietaverit,
vel de omnibus rebus, ipsi loco concessis vel concedendis, aliquid abstulerit, in die
revelacionis domini nostri sit anathema. a corpore et sanguine domini alienus existat,
et in futuro seculo cum Iuda, traditore domini, in penis eternalibus dampnetur, nisi
sancte congregationis sibi reconciliaverit.

Ego Martinus sancte Romane sedis papa subscripsi.
Marcellus Laodicensium episcopus subscripsit.

Eligius Noviomorum episcopus subscripsit.

Faro Meldensium episcopus subscripsit.

Sommolus Albanorum episcopus subscripsit.

Bricius Hostiensium episcopus subscripsit.
Iohannes Tudertinorum episcopus subscripsit.

Leo Placentie episcopus subscripsit.

Libertus Augustidunensium episcopus subscripsit.

Ego Audoenus Rothomagensis archiepiscopus subscripsi.

nobis caput

[ocr errors]

Ego Fortunatus sancte Romane sedis notarius subscripsi et sigillo domni pape Martini sigillavi.

Traditum pridie Kalendas Septembris. Indictione septima.

Abschrift vom 14 Jahrh. des Cod. Lat. 12777 (olim S. Germ. 577) fol. 113 und 114, in der Bibl. Nacionale zu Paris.

Die Fehler in der Urkunde sind beibehalten. Ihre Fälschung in Formulirung und unzeitgemässem Inhalte liegt so auf offener Hand, dass sie nicht näher bewiesen zu werden braucht. Vergleiche die vorige Urkunde.

Nr. 45.

† Martin I, zwei seiner Verfügungen vom Laterankonzile.
649. October 5 (?) Rom im Lateran.

Martinus sanctissimus papa, congregatis CV episcopis Rome in ecclesia Salvatoris, dixit:

Si quis non confitetur ea, que a sanctis patribus in quinque conciliis statuta sunt, hoc est Nicena, Constantinopolitana, Effesiana, Calcedonense et quinta aequae Constantinopolitana, usque ad unum apicem, verbo et mente sit condempnatus. Item eiusdem cap. xx. Si quis calumnians sancte quintae synodi vel sanctos patres, qui ibidem fuerunt, sit condemnatus.

Abschrift vom 12 od. 13 Jahrh des Cod. E. V. 44 p. Vergl. Mansi, Coll. X p. 863 sq. namentlich p. 1159. cap. 18 und 19.

12, in der Bibl. Nazionale zu Turin.

Obiges ist wohl nur verkürzte Umarbeitung aus

Nr. 46.

Eugen I schreibt an den Exconsul Leontius über Zeugenaussagen.

654-657.

Eugenius papa Leontio exconsuli. Iohannes ait: Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est filius dei 1). Hinc patenter colligi potest, quod omnis, qui asserit, quamlibet causam se spetialiter scire, nichilominus habendus est inde pro teste, nisi forte pro manifestis infamiis possit ex aliena causa repelli, non tamen ex propria, sed tamen collegam eiusdem noticie oportet eum adhibere, quia fides testimonii sufficiens non est unius carnalis hominis sermone, domino dicente: Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum 2). Quod autem canones videntur accusatores a testibus dividere dicentes, ut per se accusatores, per se testes sint. Haec est ratio, quia, nisi alter prius corripere vel iurgare contra quemquam incipiat, alter locum testandi habere non potest, sed tamen is, qui accusator nominatur, et ipse testis habetur. Evangelista dicente de accusatoribus Christi: novissime venerunt duo falsi testes 3), et reliqua.

Abschrift vom 12 od. 13 Jahrh. des Cod. E. V. 44 p. 57, in der Bibl. Nazionale zu Turin.

Nr. 47.

† Leo II schreibt dem Bischofe Johann von Sardinien über Anklage und päpstliche

Erlasse. 681-683.

Leo iunior Iohanni episcopo Sardin(i)e. Vestris mihi significantibus litteris comperi, vos mirari, cur nostri predecessores, plurimi pontifices, segregatam scripserunt aecclesiasticorum accusationem ab hoc, quod apostolus discipulo a) statuit, inquiens: Adversus presbiterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus 4). Quam dubitationem velociter cupiens auferre, sic rescribo: Multa in sancta accclesia ordinata fuerunt et adhuc ordinantur pro temporum qualitatibus, quae quidem mutantibus temporibus oportet et cum ipsis mutari. Quod igitur Romani presules aliique sancti

a) Uebergeschrieben.

.1) Ioh. 1, 34. 2) II Cor. 13, 1. 3) Matth. 26, 60. 4) I Thim. 5, 19.

difficultatem accusandi statuerunt tempora, hoc exigebant. Quia numerositas perfidorum raritatem superabat fidelium, et non studebant auferre iniquitates et vicia, sed impedire cupiebant virtutes et iustitiam. Propterea causarum sancite sunt varietates secundum temporum vices, sed magistra providentia semper observet congruam temperantiam. Etenim melius est, resistere et pugnare, quam pacem vel consensum habere cum operantibus malum.

Abschrift vom 12 od. 13 Jahrh. des Cod. E. V. 44 p. 46b, 47, in der Bibl. Nazionale zu Turin.

Nr. 48.

Gregor II dekretirt über Mädchenraub 1).

721.

Gregorius secundus. Si quis virginem vel viduam rapuerit aut furatus fuerit vel consentiens ei, nisi disponsaverit, cum omnibus sibi faventibus anathema sit. Abschrift vom 12 od. 13 Jahrh. des Cod. E. V. 44 p. 23, in der Bibl. Nazionale zu Turin.

Nr. 49.

Zacharias setzt den Erzbischof Andreas von Pesaro als Oberhirten für eine Reihe von bosnisch-ungarischen Provinzen ein, verleiht ihm das Pallium und unterweist ihn im Gebrauche desselben 2). 743 Mai 16.

Zacharias episcopus servus servorum dei dilecto in Christo filio Andree, archiepiscopo sanctę Pitauritanę ecclesie 3). Constituimus, te omnibus diebus vitę tuę esse pastorem, te et successores tuos super istam provinciam : in primis Zachulmię regno et regno Servulie Tribunieque regno Civitati, namque Catarinensi seu Rose atque Buduanensi, Avarorum Liciniatensi atque Scodrinensi, nec non Drivastinensi atque Polatensi cum ecclesiis et parrocchiis eorum. Si pastores ovium sole geluque pro gregi sui custodia die ac nocte contenti sunt, ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur oculis se pervigilantibus; quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles nos, qui pastores animarum dicimur; adtendamus et subiectum officium exibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem neglegentię nos reatus excruciet, unde modo honoris reverentię sublimiores inter ceteros videamur. Palleum autem ex more ad missarum sollemnia celebranda diebus vitę tuę tantum modo tibi concedimus more predecessorum tuorum, consecratione(s) vero tuorum successorum nobis nostrisque successoribus imperpetuum reservantes. Quod palleum non aliter utendum tibi concedimus, nisi solum modo in die sancte resurrectionis Jesu Christi, domini nostri, sive asscensionis et pentecoste, seu in nataliciis sanctorum apostolorum et beati Iohannis baptiste, nec non et in assumptione beate Marie, simulque in domini nostri Iesu Christi nativitate et in die ordinationis tue, verum etiam in suffraganeorum tuorum ordinatione, sicuti a beato Gregorio, predecessore nostro, huius alme sedis presule, sancitum est, in secretario induere tua fraternitas debet, et sic ad missarum sollemnia proficisci et nichil tibi amplius liceat ausu temerarię presumptionis arrogare, quam decessores precessoresque tuos usos esse incognitum non habes; ne, dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripiat, ordinate etiam, que licere poterant, ammittantur. Hortamur itaque, ut morum tuorum ornamenta huic conveniant, quum huius indumenti honor, modesta actuum vivacitate servanda sunt, quatenus auctore deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque via tua filiis tuis sit regula in ipsa, si qua rectitudo illis iniecta est, dirigant, in ea, quod imitentur, aspiciant, in ipsa semper considerando proficiant, ut tuum videatur post deum esse bene, quod vixerint. Cor ergo neque prospera, que temporaliter blandiuntur,

1) Ist Mansi, Conc. Coll. XII p. 264 Nr. X mit abweichenden Lesarten. Urkunden des k. k. Haus-, Hof- und Staatsarchives in Wien verdanke ich durch gütige Dr. G. Winter dem Herrn Aspiranten Josef Lampel. 3) Vergl. Mansi XII, p. 367; p. 858; Gams Series episcoporum p. 715.

2) Die Abschriften der Vermittelung des Herrn Ughelli, Italia Sacra II

extollant, neque adversa deiciant, sed, quidquid illud fuerit, virtutę patientię devincatur. Nullum apud te locum odio (), nullum favor indiscretus inveniat, districtum te mali cognoscant, insontem apud te culpavilem suggestio mala non faciat, nocentem gracia non excuset, remissum te delinquentibus non ostendas, ne, quod ultum non fuerit, perpetrari permittas. Sit in te ex bonis pastoris dulcedo, sit et iudicis severa districtio, unum scilicet, quod innocenter viventem foveat, aliud, quod inquietos arguendos a pravitate conpescat, sed, quam non nunquam prepositorum zelus, dum districtus malorum vult vindex existere, transit in crudelitate correctio, iram in iudicio refrena, et censura disciplinę sic utere, ut culpa(m) ferias et a dilectione personarum, quas corrigis, non decedas. Misericordem te, prout virtus patitur, in omnibus exibe, oppressos defensos a) tua iuste subveniat, opprimentibus modestive ratio contradicat, nullus faciem contra iustitiam accipias, nullum querentem iustitiam despicias, custodia in te equitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audere, nec pauperes sua faciat humilitas desperare, quatenus deo miserante talis possit existere, qualem sacra lectio precipit dicens: oportet episcopum irreprehensibilem esse 1). Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram karitatem habueris, qua, qui sectatus fuerit, a recto tramite non recedit. Ecce, frater karissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, que si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Fidem autem in tuis epistolis breviter ascripsisti, litterario explanare b) debuerat, redemptori tamen gracias agimus, quod etiam in ipsa brevitate esse cognovimus rectam, sancta trinitas fraternitatem vestram sue protectionis circumdet, atque in timoris sui via nos dirigat, ut post vitę huius amaritudinem ad eternam simul dulcedinem pervenire mereamur. Scriptum per manus Theodori, diaconi sacri palatii scriniarii.

[ocr errors]

Bene valete.

Data XVII Kal. Iunii, per manus Theophilacti, archidiaconi sancte apostolice sedis. Anno Zacharię beatissimo II pape. Indictione XI.

Abschrift des 12 Jahrh (Rep. XIV. A), im k. k. Staatsarchive zu Wien.

Die Fälschung dieser Urkunde ist leicht ersichtlich. Sie ergiebt sich aus der Ungeheuerlichkeit des Inhaltes, der an Pesaro als Erzbisthum eine Kirchenprovinz von ungeheurer Grösse überweist, sie ist noch sicherer aus dem Unkanzleimässigen der Formeln zu erweisen, sogleich aus der mangelhaften Adresse und ganz fehlenden Einleitung. Die Anweisungen über den Gebrauch des Palliums entsprechen im Ganzen denen des 11 Jahrhunderts. Weder der Scriptum- noch der Datumbeamte lassen sich sonst unter Zacharias nachweisen, was jedoch nicht viel besagen würde. Beweisend dagegen ist, dass der Schreiber ein Diakon sacri palatii sein soll, während der apostolische Palast als Würdenbeigabe erst mit Johann XV also am Ende des 11 Jahrhunderts aufkommt (Jaffé, Reg. p. 337). Nach den verschiedenen kleinen Anzeichen scheint die Fälschung im 11 Jahrhunderte entstanden zu sein, wofür sich viel leicht auch die Namen der beiden Unterfertigungsbeamten geltend machen lassen, die im 11 Jahrh. besonders häufig vorkommen. Die Fälschung selber steht mit denen Piligrims von Passau und des Erzbisthums Hamburg-Bremen in gleicher Linie. Hochgespannte Wünsche wurden als verliehen dokumentirt.

Nr. 50.

*Hadrian I bestätigt dem Kloster Nonantola (D. Modena) seine Besitzthümer und ausgedehnte Rechte 2).

776 Januar 13 3).

Adrianus episcopus servus servorum dei omnibus venerabilibus fratribus et coepiscopis cunctisque religiosis christianis, deo deservientibus, regno Italico et patriarchio Romano. Constat omnibus, residentibus c) nobis d) cum plurimis episcopis, ad beatorum Petri et Pauli, apostolorum principum, limina e), synodali commonente concilio, venit Flavius Aystulfus, vir excellentissimus, rex Italici regni, ad predictorum populorum vestigia. Inter cetera, quae contulit dona beati Petri apostoli aecclesiae, optulit preceptum unum, in quo continebatur, quod ob reverentiam domni salvatoris atque beatae semper virginis Mariae omniumque sanctorum apostolorum construxisset monasterium in territorio Mutinensi, loco nuncupato f) Nonantula. Ipsumque preceptum concessisset viro venerabili nomine Anselmo abbati et eundem virum Anselmum, cum secum haberet, optulit illum pariter et preceptum super g) sacratissimum corpus beati Petri apostoli, b) explanari? c) sedentibus I und II. d) nos I. e) lineam I und II. f) nuncupate IV. g) supra IV. .1) I Thim. 3, 2. 2) Zu grossem Danke fühle ich mich dem kundigen Herrn Ingenieur A. Reggiani für seine Beihülfe verpflichtet. Vergl Jaffé, Reg. CCCXVIII. 3) Nach dem Pontifikatsjahre 778.

a) defensio?

« AnteriorContinuar »