Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sicque dotavit prefato monasterio sancte sedis Romane a), quam deo auctore regere cernimur b), peciitque predictus rex nostram munificentiam, ut corpus beatissimi pape Silvestri ) cum aliis sanctorum pignoribus eidem Anselmo abbati ad predictum venerabile monasterium deferre concederemus, et per benedictionem protinus c) nostris manibus consecraremus ipsum abbatem, et cucullam indueremus secundum d) regulam sancti Benedicti, eius manibus traderemus simul et baculum pastoralem et pedules secundum ordinem. Cuius sanctissimam petitionem ylari vultu, quam e) petebat, concessimus et, quoniam nobiscum aderat sanctissimus confrater noster Sergius, sanctae Ravennatis aecclesiae archiepiscopus ), commendavimus ipsum venerabilem abbatem et eius monasterium sub suo regimine nostra nostrorumque vice gubernandum omni tempore, tantum si ab abbate monasterii fuerit invitatus et, si ei vel suis successoribus aliqua adversa contigisset a quocumque presule, maxime ab episcopo Mutinensis aecclesiac, in cuius parroechia constat esse constructum, sub sanctae Ravennae aecclesie haberet refugium propter terrarum longitudinem, quae distat a nostra f) sede. Precipimus ei etiam, ut predictum sanctum corpus beati Silvestri et alias sanctorum reliquias per seipsum ad iam dictum cenobium deferret et reconderet, altariaque simul et aecclesiam nostra apostolica auctoritate consecraret. Robur g) etiam nostrę sanctae Romanę aecclesiae eidem sancto loco per apostolicum privilegium contulimus, veluti beatissimus papa Gregorius plurimis aecclesiis protulit, et iussimus huic opusculo subter asscribi:

Adrianus servus servorum dei, sanctae Romane aecclesię apostolicus, Anselmo, religioso abbati venerabilis monasterii sancti Silvestri, siti h) Nonantulae, territorio Mutinensi, et per te in eodem venerabili monasterio in perpetuum. Quaeque ad laudem redemptoris nostri, domini dei et salvatoris, pertinere cognoscuntur et ad stabilitatem venerabilium locorum respiciunt, cum magno sollicitudinis studio nos convenit apostolica et rationali censura procurare, quatinus ex hoc iuges eidem propiciator(i) nostro domino deo efficacius persolvi possint carminum laudes et nobis, qui licet immeriti, divina tamen gratia preveniente, pastoralis regiminis curam gerimus, optima in sydereis arcibus remunerationis premia asscribantur. Igitur, quia constat, religiositatem tuam nobis detulisse preceptum domni piissimi i) regis Aystulfi de prefato monasterio et omnibus ei pertinentibus locis ac possessionibus, que k) petistis, ut per nostri apostolici privilegii paginam reconfirmaremus. Unde nos precibus vestris inclinati, hac hora presenti XIIIIma indictione, imperpetuum sepedictum monasterium successorumque tuorum abbatum ditione et potestate cum omnibus, sibi pertinentibus, confirmantes et inrefragabili iure decernimus permanendum 1), id est, monasterium sancti Silvestri, quod e(s)t Nonantulae, territorio Mutinensi. Quapropter auctoritate beati Petri apostoli, cui a domino deo mostro caelorum regni claves traditę sunt, et potestas ligandi atque mj solvendi caelo terraque concessa sunt n), promulgantes decernimus et firma stabilitatis °) censura statuimus, ut ipsum venerabilem monasterium cum omnibus locis, massis, fundis, casalibus, domibus atque famulis, servis originalibus, simulque rebus et possessionibus et frugibus et decimationibus, nec non aquis, molis, olivetis vel quicquid in quibuscumque locis habere vel tenere videtis P), vel, si quid in potestate legaliter donatum vel largitum fuerit, aut quolibet modo iste evenerit, tenere et possidere sine qualibet controversia perpetuis temporibus valeat. Et nulli unquam liceat regum, episcoporum, ducum vel actorum, parvae vel magnae personae, in predicto venerabili monasterio vel in eis, que eidem monasterio pertinere noscuntur, quocumque modo incumbere aut invasionem facere. Nec quispiam sacerdotum ibidem presumat accedere vel missarum sollemnia celebrare, et neque episcopus, neque abbas vel comes aut quelibet magna parvaque persona in prefatum monasterium vel in eius cellis aut aecclesiis mansiones facere aut expensas expetere aut aliquid per potestatem servicium preter peregrinos et legitimos hospites, et neque colloquium qualecumque aut placitum in ipso monasterio aut in eius prenominatis cellis tenere quis audeat, nisi ab abbate fuerit invitatus; quatinus hoc, quod ad laudem dei et stabilitatem predicti monasterii statuimus, firma stabilitate permaneat. Interdicentes omnino episcopo Mutinensi, in cuius parrocchia esse videtur supradictum monasterium constitutum, ut nichil contra tenorem presentis decreti, pia

[blocks in formation]

postulatione indulti, quicquam attemptet, neque ullo modo eius baptismales aecclesias sibi vindicet, neque ipse suique successores a) presumant prohibitam contingere, sed neque missarum sollemnia ibidem persolvere presumat, nisi ab abbate suprascripti monasterii fuerit invitatus. Neque ordinationem sacerdotum quilibet episcoporum in prefato monasterio vel eius iure aut suo clero celebrare b) audeat, nisi, ut prelatum est, ab abbate fuerit evocatus. Chrisma igitur c) vel quicquid ad sacra mysteria pertinet, si a parte monasterii fuerit postulatum, a quibuscumque previderit presulibus concedimus tribuendum d). Sed neque decimas unquam dare concedimus, nisi aecclesiis supradicti venerabilis monasterii, ad nostram dioecesim pertinentis; sed et hoc statuimus et inviolabili sanctione apostolica auctoritate firmamus, ut nullus aliquando in praedicto monasterio de aliis monasteriis seu quibuscumque aecclesiis atque locis abbas esse presumat, neque a quacumque potestate in eis introducatur. Sed cum divina vocatione abbas prefati monasterii pertinxerit et resolutionis tempus advenerit, de propria semper congregatione eligatur abbas, qui ab omnium monachorum consensu in eis constituatur ad augmentum et sollertissimam gubernacionem, ibidem e) pro dei amore morantium, monachico ordine militantium. Nichilominus omnibus huic nostri pontificii interdictione inibemus aliquam scripturam vel confirmacionem de predicti monasterii rebus vel de prenominata abbatia quoquo ingenio contra hoc nostrum preceptum petere. Si qua vero scripta vel peticio impetrata fuerit, vel in reliquo apparuerit, has irritas esse vacuasque, omni robore iubemus. Si quis preterea, quod non credimus, presumpserit, hoc nostrum apostolicum privilegium constitutum in aliquo transgredi aut contemnere, sciat se auctoritate beatorum Petri et Pauli, apostolorum principum, et trecentorum decem et octo patrum anathematis vinculis esse innodatum, et cum diabolo et eius atrocissimis pompis atque cum Iuda, traditore domini nostri Iesu Christi, eterni incendii supplicio concremandum deputatum, et a regno dei penitus segregatum. Porro, qui observator et custos extiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo domino deo nostro et vitam perpetuam consequatur. - Scriptum per manum Sergii, scrinarii Romanae aecclesiae. Indictione XIIII.

Data Idus Ianuarias, per manum Anasii f), primi episcopi f) decessorum sanctae sedis apostolicae. Anno deo propicio pontificatus domni Adriani summi pontificis et universalis pape in sacratissima sede beati Petri apostoli V.

Bene valete +

Drei Einzelcopien des 11 oder 12 Jahrh., der erste Theil bis ecclesiis protulit in Acta S. Sylvestri aus der gleichen Zeit (IV) und sechs Abschriften des 17 Jahrh. im Archivio della mensa abbaziale zu Nonantola. Einzelcopie des 17 Jahrh. (Abbazia di Nonantola) und Abschrift s. XVII des Cartolario di Nonantola p. 153, im Archivio di Stato su Modena. Abschrift XL. 13, in der Bibl. Barberina zu Rom.

Copie I br. 0,365, lang 0,78, bis zum Beginne des Conscripts 1 Zeile in gestreckter Schrift, ebenso Adrianus servus servorum dei und die Datirung bis universalis pape, von da Spatialminuskeln. Im Pergament und in den Schriftzügen durch Feuchtigkeit stark zerstört.

Copie II, br. c. 0,3, lang 0,73, zu Anfang nur Adrianus episcopus gestreckt, im Uebrigen wie I, hat

auch durch Feuchtigkeit und Mäusefrass gelitten, ist aber bei weitem besser erhalten als I.

Cop. III br. c. 0,2, lang c. 0,65, in gewöhnlicher Schrift, hat namentlich an den Rändern durch Feuchtigkeit gelitten, Bene valete steht hier hinter der Scriptumzeile, von etwas jüngerer Hand ist untergeschrieben anno dominice incarnationis DCCLII.

Dass die Urkunde eine Fälschung ist, ergibt sich auf den ersten Blick aus der Formulirung, dem Gesammtinhalte und aus vielen Verstössen im Einzelnen, so gleich in der ersten Zeile, wo von regnum Italicum geredet, was in eine bei weitem spätere Zeit gehört, aus der Anführung des Erzbischofs Sergius von Ravenna, der schon gestorben war, als Hadrian zum Pontifikate gelangte u. s. w. Ob man übrigens bei der Fälschung nicht eine echte Urk. heranzog, muss erwogen werden, weil der Primicerius Anastasius wirklich zwei Urk. Hadrians datirt hat, er ist hier verunstaltet in Anasii primi episcopi. Ob ein Scrinarius Sergius unter Hadrian fungirt hat, lässt sich bei den wenigen Privilegien dieser Zeit nicht entscheiden. Nähere Untersuchung lehrt, dass unsere Fälschung mit der Vita Hadriani zusammenhängt, welche zu Ende des 11 oder im 12 Jahrh. in Nonantola entstanden ist (Cod. Acta S. Sylvestri im Arch. zu Nonantola; vgl. Mabillon, Iter Ital. p. 38 sq. mein Iter Ital. p. 65).

[ocr errors]

Aber auch hiemit haben wir

das Gewebe der Fälschungen noch nicht ganz entrollt. Jaffé, Reg. CCCVIII findet sich nämlich eine Urk. Stefans III, welche wörtlich mit der unsrigen, auch in der Doppeltheilung, gleichlautet, nur in der Datirung ganz wenig davon abweicht. Im Archive von Nonantola, wo Hadrians Erlass so oft copirt worden, findet sich nicht eine auf Stefans Namen lautend, dem Abte Anselm ertheilt (anders unten die Urk. von 885-887 Stefan-Theoderich) und ebenso verhält es sich mit dem Modeneser Staatsarchive. Da sie die ältere und wichtigere wäre, so muss dies befremden. In den Daten der gedruckten Stefansbulle heisst es Indictione VI, wogegen im Hauptkörper genau, wie in dem Hadrians XIIII indictione steht, da wir nun auch die gleichen Beamten, den einen sogar mit demselben Schreibfehler: Anasii primi episcopi statt Anastasii primicerii finden, so kann kaum noch ein Zweifel obwalten, dass man bei der Drucklegung merkte, mit der Bulle auf Hadrians Namen stehe es schlecht, wesshalb man sie auf Stefan übertrug und die Daten

bu enda II

a) precessores I
e) eorum I

b) in I von neuerer Hand agere übergeschrieben
f) verschrieben für Anastasii primicerii.

c) eine Copie quoque

d) tri

dem entsprechend willkürlich änderte. Für diese Thatsache mag noch angeführt werden, dass sich mit der Stefansurk. die Fundatio Nonantulae gedruckt findet, 2. B. Muratori SS. I, 2 p. 189 sq., diese ist den Acta S. Sylvestri entnommen, in denen sich auch jene Urkunde findet: aber eben auf Hadrians Namen lautend. In Wirklichkeit hat die Stefansbulle also gar nicht in Nonantola existirt. Vom ältesten Drucke, Ughelli, Ital. Sacra II p. 84 ist sie in die späteren übergegangen. Der Hauptgrund für die Fälschungen liegt offenbar in der Exemtion, in der Hinweisung des Klosters auf Ravenna, welches dasselbe vornehmlich gegen den Diocesanbischof schützen sollte.

Nr. 51.

*Hadrian I giebt dem Abte Theodemar auf seine Bitten das Kloster Glanfeuil (D. Angers) an Monte Cassino zurück, ordnet die Abtweihen von Glanfeuil und überweist ihm die Cassineser Propstei und das Vikariat für ganz Gallien etc. 1).

782 März 30.

Hadrianus episcopus servus Theodemario, abbati Casinensi a) salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam apostolicae censurae convenit, deo servientibus protectionis exhiberi solatium et, ut res possessas detineant, et iniuste subtracta recuperare valeant. Proinde, cum Romamuna 3) cum dilecto filio nostro Carolo 4) de possessionibus ecclesiarum tractaremus, tunc conquestus es, Glandafoliensem ecclesiam a beatissimo Mauro, Cassinensi praeposito, constructam, Cassinensi coenobio reddere et apostolica auctoritate firmari, quatenus, quae Benedicti est fundata magisterio, eius semper regatur et muniatur imperio a) salvo honore et libertate ecclesie Glannafoliensi. Obeunte beati Mauri abbate, illic benedictionem accipiat, beatus est Maurus transmissus. Sicque preposituram Cassinensem et vicariatum per totam Galliam accipiens, ad suum coenobium redeat. Omnibus autem quinque annis limina beati Benedicti visitet, in Mauro loco resideat, et praeter eum nullus abbas sedeat, et nulli alii loco, nisi Cassinensi, subdatur. Si quae non de ordine monastico tractanda fuerint, arbitrio praepositi Cassinensis et abbatis beati Mauri disponantur. Si quis vero contra nostrum constitutum ire praesumpserit, cum diabolo aeterno incendio concremetur.

Data per manum Anastasii, bibliothecarii sedis apostolicae. III Kl. Aprilis. Domni Hadriani papae anno V. Indictione XI. Bene valete.

Abschrift des Cod. Vat. 7157 p. 1, in der Bibl. Vaticana zu Rom

Die Urkunde ist offenbar stark in Unordnung, wie die Formulirung und ein Theil der Bestimmungen beweisen, sei es, dass sie ganz gefälscht ist, sei es, dass die Abschrift so mangelhaft gerathen und interpolirt worden. Das Datum spricht dafür, dass eine echte Urkunde vorgelegen hat. Vergl. das Nachwort der Urk. von 863-864.

Nr. 52.

Hadrian I ertheilt dem Bischofe Angilram von Metz mehrere Satzungen 5).

772-791.

Adrianus papa Engilkanno Mediomatrice 6) urbis episcopo. Constitutiones contra canones et decreta presulum Romanorum vel bonos mores nullius sunt momenti. Adrianus papa Engilkanno episcopo. Quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis predamnari. Laici contemptores canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur.

Abschrift vom 13 Jahrh. des Cod. Vat. 1346 p. 28b und 29b, in der Bibl. Vaticana zu Rom.

Nr. 53.

Kalixt I, Marcellus, Symmachus und Hadrian dekretiren über den Gehorsam gegen

die Kirche).
217-795.

Ex decretis Calixti et Marcelli et Adriani atque Simachi pape. Non licet ergo imperatori vel cuiquam, pietatem custodienti, aliquid contra mandata divinitatis

a) Randnotiz: Hic videntur multa deesse. 1) Vergl. die Urk. von 863-864. Gallia Christi3) Rom.

ana XIV p. 682. 2) Vergl. Muratori SS. II. I p. 364, 368.

in Rom. 5) Vergl. Deusdedit (ed. Martinucci) p. 93 Nr. 121; Deusdedit p. sonst bisweilen, z. B. im Cod. E. V. 44 p. 77b, in der Bibl. Naz. zu Turin. 768-791. 7) Vergl. Hinschius, Pseudo-Isidor p. 137 Nr. VI.

v. Pflugk-Harttung, Acta II.

4) Ostern 781 war König Karl 376 die Form Gilrammus, wie auch 6) Angilram, Bischof von Metz,

4

presumere, nec quicquam, cui evangelicis propheticisque seu apostolicis regulis obvietur, agere. Iniustum enim iudicium et definitio iniusta, religione, metu regis vel iussu aliquorum a iudicibus ordinata, non valeat. Nec quicquam, quod contra evangelicam et propheticam vel apostolicam doctrinam constitutionemque eorum sive sanctorum patrum actum fuerit, stabit. Et quod ab hereticis vel infidelibus factum fuerit, omnino cassabitur. Abschrift vom 13 Jahrh. des Cod. E. V. 44 p. 101, in der Bibl. Nazionale zu Turin.

Im Rubrum steht ausser den Namen: Quod non licet cuiquam agere contra divinum mandatum.

Nr. 54.

Leo III reinigt sich von den ihm zur Last gelegten Vergehen 1).

800. December.

Leonis pape a). Auditum, fratres karissimi, et divulgatum est per multa loca, qualiter homines mali adversus me insurrexerunt et debilitare voluerunt et miserunt super me gravia crimina. Propter quam causam b) iste clementissimus ac serenissimus dominus rex Carolus, una cum sacerdotibus et optimatibus suis, istam pervenit ad urbem. Quam ob rem ego Leo, pontifex sanctę Romanę accclesię, a nenine iudicatus neque coactus, sed spontanea mea voluntate purifico me in conspectu vestro coram deo et angelis eius, qui conscientiam meam novit, et beato Petro, principe apostolorum, in cuius conspectu assistimus c), quia istas criminosas et sceleratas res, quas illi mihi obiciunt, nec perpetravi nec perpetrare iussi. Testis mihi est dominus d), in cuius iudicium venturi sumus, et in cuius conspectu consistimus, et hoc propter malas e) suspiciones tollendas mea spontanea voluntate facio, non quasi in canonibus inventum sit, aut quasi ego hanc consuetudinem aut decretum in sancta aecclesia successoribus meis, necnon et fratribus et coepiscopis nostris inponam, sed f), ut melius a vobis abscidatis rebelles cogitationes.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cod. Vat. 1348 p. 63, in der Bibl. Vaticana zu Rom.

Nr. 55.

Leo III erklärt allen Bischöfen Galliens das Kloster St.-Riquier (D. Amiens) für immun und bestätigt ihm seine Güter und Rechte 2).

800 December 25.

+Leo episcopus, servus servorum dei, omnibus archiepiscopis et episcopis, per totam Galliam constitutis, presentibus scilicet et futuris. Apostolicę dignitatis discretioni competit, piis petitionibus assentire, et eorum vota effectibus mancipare, quorum bona voluntas et pia intentio utilitati et paci ecclesiarum cognoscitur insudare. circo decrevimus, suggestionem fratris et coepiscopi nostri Iesse, Ambianiensium antistitis 3), simulque Angilberti abbatis, quam in presentia gloriosi atque excellentissimi filii nostri Caroli, quem auctore dei in defensionem et provectum sanctę universalis ecclesię in augustum hodie sacravimus 4), nobis intimarunt, paterna g) pietate suscipere atque hanc pastorali sollicitudine confirmare. Decernendo igitur statuimus et beati Petri, apostolorum principis auctoritate, sancimus, ut monasterium sancti Salvatoris sanctique Richarii confessoris, situm in pago Pontivo, vico Centula, quod idem sanctus in propriis rebus olim Christo instituit, quodque ab excellentissimo prefato filio nostro augusto Carolo nuper restauratum et in nobilem statum, Christo protegente, reductum est, cui scilicet memoratus abba Angilbertus preesse cognoscitur, sic immune ac quietum et omnimodis liberum sit, ut nemo regum, nemo pontificum vel alterius cuiuslibet potestatis nunc et per futura tempora ipsius loci abbatem qualicunque ratione commovere aut inquietare conetur, nec in rebus, ad eundem locum pertinentibus, ullam dominationem aut ordinationem seu preoccupationem vel diminutionem usurpare attemptet, sed abbas loci ipsius, hoc presenti apostolicę auctoritatis privilegio fretus,

c) basilica consistimus .1) Nach einer anderen Handschrift 2) Vergl. Jaffé, Reg. 1913. Regest.

a) Sacramentum quod Leo papa iuravit Pertz b) causam audiendam d) deus e) fehlt f) von hier an fehlt bei Pertz g) paterne. Pertz, Leg. II p. 15 edirt, deren Varianten in den Anmerkungen. 3) Jesse, Bischof von Amiens, c. 799–836. 4) Litteratur Jaffé Reg. p. 217.

omnia quecumque aecclesiarum, cellarum, clericorum, militum, colonorum, servorum, ancillarum, villarum, redituum possederit, vel deinceps ad predictum locum concessa vel delegata fuerint, libere et quiete possideat atque inconcusse ordinet et disponat. Neque concilii aut sinodi obtentu eum quisquam, excepta dumtaxat Romanę sedis auctoritate, quolibet venire aut vocare vel invitare presumat, quatinus laus et honor dei omnipotentis in eodem loco pro voto excellentissimi filii nostri, gloriosi augusti Caroli, quanto liberius, tanto sollicitius et accumulatius in perpetuum celebretur. Ea vero, que ad usum ecclesiasticum necessaria sunt, a Remensi archiepiscopo 1) vel a quolibet eius snffraganeo petat et accipiat. Ipsius autem totius ville, que Centula nuncupatur, curam ecclesiasticam retineat, nec in aliquo episcopus Ambianicę sedis de ecclesiis aut clericis eiusdem loci se intromittat, nisi forte voluntas abbatis illum rogando invitaverit, ut aliquid consecrationum vel ordinationum seu predicationum aut iustitiarum exerceat. Quod, si contigerit, nichil amplius, quam secundum suam utilitatem abbas permiserit, ibidem episcopus efficiat. Cum vero abbas loci de hac vita migraverit, nulla potestas nullaque nobilitas mundi in eligendo abbate seu loci procuratione prevaleat, sed in fratrum arbitrio consistat, ut quemcunque secundum timorem dei iuxta tramitem regulę beati Benedicti elegerint, hunc, annuente rege Francorum, qui tunc fuerit, sortiantur abbatem, benedictionem consecrationis impendente episcopo, a quo idem electus benedici maluerit. Quicumque vero huic nostrę sanctioni in aliquo obviare aut refragari temptaverit, auctoritate dei salvatoris nostri et beatorum apostolorum, Petri et Pauli, a corpore Christi, quod est ecclesia, extorris et excommunicatus permanens, gradus sui dignitate careat et infamis atque anathema in sempiternum maneat. Amen.

Data VIII Kl. Ianuar. Indictione VIIII. Zacharias, diaconus, regionarius et sanctę atque apostolicę Romanę ecclesię bibliothecarius scripsi, recognovi et suscripsi. +

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cod. Reg. Suec. 235 (Misc.) p. 83, in der Bibl. Vaticana zu Rom. Die Urkunde ist beachtenswerth, wegen der darin definirten Klosterimmunität. Vergl. Harttung, Diplomatisch-historische Forschungen S. 16. Die Datumzeile kann in der vorliegenden Form nicht ursprünglich sein, das erste mal, welches bisher für das Vorkommen eines bibliothecarius bekannt war, ist eine schlecht beglaubigte Urk. vom 5 December 817, Jaffé, Reg. 1937. Ob der Hauptkörper unbedingt zuverlässig ist, wagen wir nicht sicher zu bejahen, die Adresse hätten wir gerne auf den Abt des Klosters lautend.

Nr. 56.

* Sergius II bestätigt dem Kloster San Silvestro in Capite zu Rom seine Besitzthümer.

844.

+ Sergius episcopus, servus servorum dei, dilecto

monachum adque

abbate monasterii sanctorum Christi martirum, Stephani et Silvestri adque Dionisii, et per te in eodem venerabili monasterio . . . . . . inpertire 2) assensum at tamen nul ..... tti dispendiis ea, que pro restauratione predicti monasterii concedimus a) perpetuo, porta que vocatur sancti Valentini, fundatas et coniunctas dum claudendum, auperiendum vestri custodes phu . . . . . ingrediendi et egrediendi, quicquid exigitur et fuerit ph . . . . . cum terra intus et phoris, ad eius porte nostre pertinen ... concedimus vobis, monasterium sancti Valentini phoris eadem porta.... sive et ponte lapideo, qui appellatur in Olivium cum omni datione ... fluvium Tyberis. Hec omnia, ut dictum est, a presenti prima indictione ita sane, ut a vobis singulis, quibus rationibus ecclesiasticis auri solidistres + difficultate . . . . . Statuentes apostolica censura sub divini iudicii obtestatione anathematis interdictum, ut nulli umquam successorum nostrorum pontificum hec ..... monasterio molestari vel alienare, set, qui hoc presumpserit persona, qui eas contendit adversus vestro monasterio, sit a regno dei alienus et vinculo sit innodatus in infernus, et cum diabolo adque cum Iuda, traditore domini nostri Iesu Christi, aeterni incendii deputatus... intuito observatores in omnibus et iam dicto vestro monasterio defensores a misericordussimo domino deo nostro consequar b)

et vitae eternae . . . . amen.

.....

Scriptum per manus Gaudiosus, protoscrinius sancte Romane ecclesie. Indictione suprascripta prima.

+ Bene valete.

a) Interpunktion unsicher b) consequatur? 1) Amiens gehört zur Kirchenprovinz von Reims. 2) Das Incipit wird gelautet haben: Iustis petentium votis impertire assensum.

« AnteriorContinuar »