Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 76.

* Stefan VI bestätigt dem Kloster Nonantola (D. Modena) seine Besitzthümer und ausgedehnte Rechte 1). 885-887.

Stephanus, servus servorum dei, Theoderico, religioso abbati venerabilis monasterii sancti Silvestri 2), siti Nonantula, territorio Motinensi, cum omnibus subiacentibus ei et per eo (!) a) in eodem venerabili monasterio in perpetuum. Queque ad laudem redemptoris dei, domini et salvatoris nostri Iesu Christi, pertinere noscuntur, et ad stabilitatem venerabilium locorum respiciunt, cum magno sollicitudinis studio nos convenit, apostolica ex racionali censura procurare, quatenus ex hoc iuges eidem propiciatori nostro domino deo efficatius persolvi possint carminum laudes et nobis, qui, licet inmeriti, divina tamen gratia preveniente, pastoralis regiminis curam gerimus, op(t)ima b) in sidereis arcibus remunerationis proemia adscribantur. Igitur, quia constat, religiositatem tuam nobis detulisse preceptum predecessoris nostri, domni Iohannis 3) et Marini), reverende memorię pontificum, de prefato monasterio et omnibus, ei pertinentibus locis ac possessionibus, que petistis, ut per nostri apostolici privilegii [paginam confirmaremur (!). Unde nos precibus vestris inclinati. cce . . . . indictione imperpetuum. Prędictum monasterium .. atum dicione et potestate cum omn ... refragab ....

decernim

Copialurkunde des 11 oder Anfang des 12 Jahrh., im Archivio della mensa abbaziale zu Nonantola. Der untere Theil unserer Urkunde ist abgeschnitten und verloren. Wie in dem Erhaltenen, so hat die Urk. jedenfalls auch in der Folge so gut wie wörtlich der Hadrians I vom 13 Januar 776 entsprochen, und wird in Zusammenhang mit dieser entstanden, gefälscht sein, da der betreffende Wortlaut als solcher unkanzleimässig ist. Ob die Verstümmelung unserer Urkunde mit dem Drucke jener Stefans-Anselm zusammenhängt, den man durch diese nicht kompromittiren wollte, kann man nur vermuthen; vergl. oben S. 24, 25.

Nr. 77.

Stefan VI schreibt an Bischof Robert von Metz über Laien die in den Stand der Geistlichen eintreten.

885-891.

Stephanus papa Roberto, Metensi episcopo 5). Laici vero, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, qui aut clericis iuncti sunt, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, heserint, si nec concubinam, nec pelicem norint, si in omnibus operibus bonis vigilaverint, non prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem assumi, ita sane, ut in eis tempora a maioribus instituta serventur, ne cito quilibet lector, ne cito acolitus, ne cito diaconus, ne cito fiat sacerdos.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cod. Vat. 1345 p. 147, in der Bibl. Vaticana zu Rom.
An den gleichen Adressaten sind gerichtet, Jaffé, Reg. 2653, Neues Arch. V S. 407.

Nr. 78.

Formosus bestätigt und verleiht dem Abte Berno von St.-Pierre de Gigny (D. Lyon) die Besitzthümer und Rechte seines Klosters, welches er in apostolischen Schutz nimmt 6). 894 November 13.

Formosus, servus servorum dei, Bernoni, religiosi hac venerabilis abbatis coenobitarum, sito territorio Lugdunensis c), quod in honore beati Petri, apostolorum principis, constructum esse dinoscitur in loco, qui Gigniacus hac peribetur, in eodem d) venerabili monasterio, in perpetuum. Convente e) apostolico moderamini pia religione pollentibus

a) Urk. Hadrians: te

b) Urk. Hadrians auch opima

c) ganz in Unordnung, der Druck hat: religioso ac venerabili abbati coenobitarum, sito territorio Lugdunensi d) lies peribetur ac in eodem e) lies conveniente. .1) Vergl. Jaffé, Reg. 2628. 2) Theodorich, Abt von Nonantola, 870-887; vergl. Tiraboschi, Storia di Nonantola I p. 82 sq. 3) Wird Faffe, Reg. CCCLIII sein, doch da Johann LX später als Stefan VI lebte, so ist nicht an jenen sondern an Johann VIII zu denken, was auch an sich wahrscheinlicher ist. 4) Jaffe, Reg. CCCLXI, hier fälschlich Marin II zugeschrieben, die Urk. ist an Theodorich ausgestellt, der von 870-887 Abt von Nonantola war, zur gleichen Zeit mit Marin I 882–884. Vergl. auch Tiraboschi, Storia di Nonantola I p. 192. 5) Robert, Bischof von Metz, 883-916. 6) Vergl. das Nachwort.

benivola compassione succurrere et poscencium animis alacri devocione impertiri assenEx hoc enim lucri potissimum premium a conditore omnium domino promeremur, dum venerabilia loca, oportune ordinata, ad meliorem fuerint sine dubio statu(m) perducta. Igitur properans ipse Berno, venerabilis abbas, ad beatorum apostolorum limina nostra(m)que adiens apostolica(m) presenciam, retulisti nobis, ipsum memoratum coenobium a te tuoque consobrino, nomine Laifino, de propriis rebus vestris dumtaxat in honore sancti Petri constructum adque dicatum existere et, ut ab omnibus inmutilatum servetur, per testamenti pagina(m), quod nobis servandum contulistis, eidem beato Petro, celestis regni clavigero, nobisque per dei gratiam vicario obtulistis ad sempiternum vobis remedium conferendum. Ideo subgessistis nostro apostolatui, ut apostolici nostri privilegii illud sancciorem a) muniremus. Quapropter, quod statuistis, devote admittentes peticionemque vestram ratam arbitrantes, inclinate b) precibus vestris, per huius precepcionis seriem predictum venerabile coenobium cum cellis seu casis, terris, vineis, casalibus, fundis, pratis, silvis, una cum colonis a(c) colonabus, necnum c) et cellulam, que vocatur Balma, cum adiacenciis suis omnia et in omnibus quietam ac d) gloriosis regibus, quam ab aliis, deum timentibus, inibi data(m) vel precepta donata sunt vel deinceps, domino adiuvante, donanda erunt, hac presenti tercia decima indiccione apostolica auctoritate confirmamus, munimus et in perpetuum sub iure et diccione adque potest(a)te beati Petri apostoli et nostra confirmatum stabilimus, ita scilicet, ut nulli homini, qualibet dignitate fulcito, licitum sit, aut eciam de ipsis donatoribus, quamcumque vim aut aliquam oppressionem ibidem inferre, aut res donatas, vel amodo devote donandas, quoquo modo auferre, pocius autem firmum et ab omnibus inviolatum custodiatur ad ius et e) proteccione(m) f) beati Petri, apostolorum principis. Si autem, quod humanum est, abbas predicte g) coenobii obierit, congregacio ipsius monasterii ex se ipsis secundum deum et regulam beati Benedicti, quem idoneum previderint, concordi vota h) habeat semper eligendi et secundum morem in abbatem sibi preficiendi. De decimis autem questi estis eo, quod de propriis vestris a vobis persolvi querantur, quod, si ita se res habet, hoc ne fiat, interdicimus, maxime cum scriptum sit, ne sacerdotes decimas dare cogantur. Quisquis autem, quod non optamus, tam ex ipsis donatoribus, quam ex aliis, temerario ausu de donatis rebus vel donandis aliquid auferre presumpserit, sive quamlibet i) eidem monasterio ipsiusve monachis ingerere temptaverit, et contra hoc nostrum apostolicum privilegium agere non formidaverit, sciat se anathematis vinculis innodandum et, nisi resipuerit, a regno dei alienandum. Qui autem verus custos et observator huius pii nostri statuti extiterit, benediccionem et gratiam a domino deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manum Sergii, scriniarii sancte Romane ecclesie, in mense Novenbrio. Indiccione suprascripta tercia decima.

Data Idus Novenbris, per manum Stephani, cancellarii sancte sedis apostolice. Imperante domno piissimo augusto Arnulfo, a deo coronato.

Bene valete.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cod. Reg. Suec. 596 p. 31, in der Biblioteca Vaticana zu Rom. Jaffe, Reg. 7. 2689 (Migne, Patr. 129 p. 845); wo der den übrigen Drucken zu Grunde liegende älteste Balusii Miscell. Lib. II (Paris 1679) p. 159 fehlt. Dieser stammt,,ex chartulario ecclesiae Gratianopolitanae". Der von Baluz gegebene Text weist ein glattes Latein auf, in vielen Formen jünger als das unsrige. Viele grammatische Fehler unseres Textes, namentlich das Verwechseln der Casus und des Geschlechtes, stammen ziemlich sicher aus der Vorlage, dagegen sind anderes offenbare Lesefehler. Vergl. auch Neues Archiv f. a. d. G. III S. 153.

Nr. 79.

Formosus nimmt die Kirche von Piacenza in apostolischen Schutz und bestätigt ihre Besitzthümer und Rechte 1).

891 November 13.

Formosus episcopus, servus servorum, dei reverentissimo et sanctissimo Bernardo,

a) lies sanctione b) lies inclinati c) lies necnon d) lies que tam a

e) steht zwei mal f) stand zwei mal, erstes durchgestrichen g) lies predicti h) lies voto i) vielleicht calumniam ausgefallen. .1) Ich muss hier bemerken, dass ich fünf mal beim Sign. Canonico Ostacchili, dem Archivar des Arch. Cap. von Piacenza, gewesen bin, dass er mich vier mal in die Kathedrale bestellt hat, ohne dass er überhaupt dort war oder mich arbeiten liess; erst beim vierten Male erlaubte er mir ungefähr 50 Minuten obige Abschrift zu nehmen, unterbrach mich dann aber mitten im Revidiren derselben. - Vergl. Poggiali, Memorie di Piacenza III p.76, 77; Kaltenbrunner, Pabsturk. S. 26,75.

episcopo sanctae Placentinae ecclesiae, et per [te in eodem venerabili episcopio imperpetuum. Si consacerdotum fratrumque nostrorum piis supplicationibus inpertimur adsensum, et [deum nobis propitium facimus] et, ipso favente, eos contra diaboli insidias, ne grex dominicus ledatur, soliciores reddimus, quia status et ho[nor ecclesiarum] dei, quibus ipsi divinitus preesse videtur, communis omnium profectum est et communis utique salus et gloria. Et ideo, [quia] specialis tua devocio in his, que dei sunt, herens a nobis expetit, ut sanctam Placentinam ecclesiam sub nostra apostolica suscipe remus tuicione, atque nostro privilegio stabilissemus, inclinati deo dignis peticionibus a presenti decima indictione] in eadem sancta Placentina ecclesia confirmamus ac stabilimus omnia privilegia seu debitas exibitione[s et consecrationes monasteriorum, videlicet et Bobiensis, Medianensis omniumque a), tam virorum, quam puellarum, que [constituta in territorio Placentino vel in eiusdem ecclesiae parrocchia b) esse noscuntur, seu precepta, instrumenta cartarum [et iura sive tra]dictiones, quas a decessoribus nostris pontificibus vel a christianissimis imperatoribus seu a regibus vel reginis, aut a catholicis hominibus, [quicquid ipsa ecclesia] iuste promereri potuit, pacifico iure possideat ita, ut nullius c) inpulsu nulliusque d) infausta audacia, nullius etiam favore vel gratia quilibet tirannus.] comes, iudex vel cuilibet reipublice exactor contrarius sibi antiquitus traditum et actenus conservatum, eam molestare presumat [aut preiudicium] inferat, vel sine nostro consultu quoquomodo e) deonestari pertemptet, et si fortassis, quod penitus aborremur, quislibet consecration[es monaste]riorum vel monacharum, in eiusdem ecclesiae parrocchia consistencium, ad alteram sedem transferre voluerit vel, si fortassis, quod absit, a quibus[dam qua]si potentibus seculi f) decime minime dantur. Hi, nisi resipuerint, admoniti, donec canonice omnia emendent, ab ecclesię liminibus ce[nsuimus] esse pellendos, comminus g) et honor debitus (et) vigor ecclesiasticus eis, sicut condecet, prebeatur, et canonicus ordo inlibatus [hac nostra] apostolica preceptione in perpetuum conservetur, et si quid inordinatum in predicta ecclesia esse dinoscitur, a tua providencia et sollicitudine ordinetur, nostra plenissima auctoritate suscepta. Quoniam hoc nosse h) unusquisque poterit, quod, si posthac posita i) patr[um regula] necletaque k) presenti interdictione contra hoc nostrum pontificale decretum peregerit, noverit, se districtius vindicandum, q[ui vero custos] et observator huius nostri apostolici privilegii fuerit, benedictionis gratiam et misercordiam a domino nostro Iesu Christo consequi mereatu[r]. Si quis autem, quod absit, magnus vel parvus homo, hanc nostram apostolicam sanccionem, in toto sive in parte, violare temptaver[it], et non in omnibus custodierit, sciat, se anathematis vinculo innodatum et a regno dei alienandum 1), nisi resipuer[it] et plenam satisfactionem prebuerit exsurendum.

Scriptum per manus Sergii, scriniarii sanctae Romae ecclesie in mense [Novem]brio. Indictione decima.

Bene valete.

Data Idus Novembris, per manum Stephani, secundiceri sanctae [sedis] apostolice, filius Tiberii dulci m). Imperante domno piissimo augusto Vuidone, a deo coronato magno imperatore [pacifico], anno primo, [et post consulatum eius] anno primo n). Indictione decima.

Abschrift vom 9 od. 10 Fahrh. im Arch. Capitolare zu Piacenza.

Die theilweise zerstörte Abschrift liess sich aus dem Wortlaute der Urkunde Stefans VI für Piacenza, Jaffe, Reg. 2661, ergänzen.

Nr. 80.

Stefan VIII (VII) nimmt das Kloster San Vincenzo di Volturno in päpstliche Furisdiction und bestätigt seine Besitzthümer und Rechte 1).

930 September.

Stephanus episcopus, servus servorum dei, Rambaldo, viro venerabili, abbati monasterii Christi martiris Vincentii, quod situm est in partibus Sampnie, territorio

b) parrochie

a) Die beiden Namen fehlen in der Urk. Stefans. e) undeutlich, es scheint quo commodo zu stehen f) oder seculari g): hat postposita k) p. 75 dulce

=

neglectaque

1) alienando

c) nullus d) nullusque quominus h) nosce i) Stefan m) Poggiali hat secundi . . . apostolicae; Kaltenbrunner n) Poggiali hat beide male secundo, ma tacer non posso che queste note chronologiche non sono state sinceramente prodotte da quel nostro scrittore. .1) Vergl. Jaffe, Reg. 2743, wegen dessen Zweifel vergl. oben das Nachwort.

Beneventano 1) super fontem Vulturni fluminis, et per te cunctis successoribus tuis, in eodem venerabili monasterio regulariter promovendis, in perpetuum. Pia sollicitudine curam agentes sacrarum dei ecclesiarum, utpote pro salute ovium, a deo nobis commissorum, et maxime deo famulantium monachorum, satagimus, ut divine contemplationi insistentibus opem ferre possimus, ut cum eis etiam divine remunerationis gratiam consequamur. Petentibus igitur vobis, ut monasterium beati Vincentii, martiris Christi, cum omnibus sibi pertinentibus, cellis, cappellis, castellis et terris, sub iurisdicione sancte Romane ecclesie nostri privilegii auctoritate muniremus, concedimus illud vobis vestrisque legitimis successoribus abbatibus detinendum, ut nullius alterius ecclesię dicionibus submittatur, sed cum omnibus sibi pertinentibus, cellis sive monasteriis, monasterium videlicet beati Petri iuxta fluvium Sabbati territorio Beneventano, monasterium domini Salvatoris in Alife, cellam sancte Marie in Duas basilicas, cellam sancte Marie iuxta fluvium Trinium, cellam sancte Marie in Castanleto, cellam sancte Marie in Palene, cellam sancte Marie in Apinianici, cellam sancti Petri in Nipera, cellam sancti Vincentii in Tacu cum omnibus monasteriis et cellis, sub apostolice sedis protectione permaneant. Preterea, quecumque a regibus, ducibus, principibus vel reliquis fidelibus ad idem monasterium collata sunt, vel in posterum conferri contigerunt, et que predecessorum nostrorum privilegiis confirmata vestris predecessoribus constat, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus quoque, ut nulli omnino hominum liceat, predictum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te, nunc eius loci abbate, vel tuorum successorum, nullus ibi qualibet astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel saniori consilio elegerint secundum timorem dei et beati Benedicti regulam, a Romano pontifice consecrandum. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum sive clericorum, monasterio pertinentium, a quo malueritis accipietis catholico episcopo. Interdicimus etiam, ne quis episcoporum ex eodem monasterio abbatem vel monachum ad suam synodum audeat provocare vel excommunicare, nec ibi cuiuslibet ecclesię sacerdotem, preter sedem apostolicam, dicionem aliquam habere, permittimus adeo, ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum sollempnia ibidem celebrare presumat. Sacerdotes et clerici de quacumque ecclesia, si venerint ad habitandum in congregatione fratrum, aut monachicum suscipiendi habitum, statim recipiantur, nec a quolibet prohibeantur. Nec presumat quispiam, eidem monasterio et cellis vel possessionibus vel rebus eius violenter incumbere, vel qualibet malitie iacturam inferre, sed omni tempore idem locus cum pertinentiis libere et quiete sub apostolice sedis protectione servetur. Si quis autem huius nostri apostolici privilegii constitutionem temerare presumpserit, nisi digne emendaverit, honoris sui dignitatem ammittat, et alienus a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi fiat, et cum diabolo et eius ministris eterno incendio dampnetur. Qui autem hec iuste et pie observaverit, benedictionis gratiam plenissime a domino consequatur, et eterne vite particeps esse mereatur. Scriptum per manum Andree, scriniarii sancte Romane ecclesię. Mense Septembris. Indictione quarta

Data per manum Stephani primicerii. summi pontificis septimi III.

BENE VALETE.

Anno pontificatus domni Stephani

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cod. XXXIV, 41, p. 162, in der Bibl. Barberina zu Rom.

Inhalt und Formulirung sind kanzleimässig gehalten, die Namen der Datirung nehmen sich als richtig aus, weil unter Stefans VIII Nachfolger Johann XI der gleiche Scriniar Andreas zwei Bullen geschrieben hat, und Stefan schon unter Johann X als Secundicerius vorkommt. Indiction und Monat weisen auf das Jahr 930, das richtig in die kurze Pontifikatsdauer Stefans VIII fällt (die_Pontifikatsangabe ist falsch). Wir werden es demnach mit einem zuverlässigen Aktenstücke des betreffenden Papstes zu thun haben, ohne dass hier an etwaige Entlehnung gedacht werden darf. Die Urk. Marins II für S. Vincenzo ist allerdings vom gleichen Stefan unterfertigt.

1) Lag später in der Diocese des Erzbisthums Capua (Erzbisthum seit 968), Bisthum Isernia.

v. Pflugk-Harttung, Acta II.

6

Nr. 81.

Leo VIII überweist dem Erzbischofe Friedrich von Salzburg drei Höfe, unter einer jährlichen Abgabe von 40 Silberschillingen an die Kurie 1).

963 December 9.

+Leo episcopus, servus servorum dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Friderico, sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopo, successoribus tuis archiepiscopis in perpetuum. Convenit apostolico moderamine (privilegione) pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri devocione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium, a conditore omnium deo procul dubio promeremur, dum venerabilia oportune loca ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia petistis a nobis, quatenus concederemus atque confirmaremus vobis vestrisque successoribus in perpetuum curtes tres in integris, videlicet Winheringa, Antesna, Wolimbach cum terris et silvuis, cultis et incultis, cum omni dacione et redditu earum, vel cum omnibus ad supradictas curtes generaliter et in integro pertinentibus, constituta sunt in territorio Baioariensi, cum omnibus finibus earum iuris sancte Romane ecclesie, cui deo dispensante presidemus, vobis vestrisque successoribus amissa preceptione concedimus detinendum et perpetualiter possidendum. A presenti septima indictione vobis vestrisque successoribus archiepiscopis confirmamus detinendum, ea tamen ratione, ut singulis quibusque annis de prenominatis curtibus tribus, Winheringa, Antesna, Wolimbach pensionem persolvatis in sanctam Romanam ecclesiam argenti solidos LX annuos denarios. Quod si propter longinquitatem itineris aut forsitan inimicorum discrimen aut propter regni dissidium superius nominatam pensionem quotannis solvere non potueritis, liceat vobis, post tercium aut quartum vel nonum annum de preteritis annis omnem simul pensionem nobis aut, si contigerit, nostro misso persolvere, et si minime impleveritis, hec nostra preceptio sit vacua et inanis. Qua propter statuentes atque promulgantes coram deo et terribili et futuro examine per huius nostri apostolici privilegii atque constituti paginam sanccimus, et beati Petri, apostolorum principis, auctoritate decernimus atque obtestamur, tam apostolice sedis futuros pontifices, quamque qui ecclesiasticas amministraverint actiones, vel etiam magna parvaque persona aut quispiam cuiuscunque sit dignitatis preditus potestate, ea que a nobis pie concessa sunt atque disposita quoquo modo, a quoquam licentiam habeant, sepius nominatas curtes in uno adunata(s) atque spiritualiter apostolice exarationis coniuncta(s) disiungere vel unam ab altera alienare, sed semper sancte Salzburgensis ecclesie presules possideant. Si quis interea, quod minime credimus, temerario ausu contra ea, que ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, contraire temptaverit, aut in quoquam transgredi, sciat, se auctoritate beati Petri, apostolorum principis, cuius vel inmeritis vices agimus, anathematis vinculo innodatum, et cum dyabolo et eius atrocissimis pompis eterni incendii supplicio concremandum sit deputatus, nec umquam a prefatis anathematis nexibus sit absolutus. At vero qui pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodicus huius nostri apostolici constituti ad cultum dei respicientis, benedictionis graciam a misericordissimo domino deo nostro multipliciter consequatur et vite eterne particeps efficiatur et cum sanctis omnibus sine fine letetur. Scriptum per manus Stephani, notarii, regionarii et scriniarii sancte sedis apostolice, in mense Decembrio. Indictione septima.

Data v. Idus Decembris, per manus Iohannis, episcopi et bibliothecarii sancte sedis apostolice. Anno deo propitio pontificatus domni Leonis, summi pontificis et universalis pape VII, in sacratissima sede beati Petri apostoli primo. Imperante domno nostro piissimo perpetuo augusto Ottone, a deo coronato magno imperatore, anno secundo. In mense Decembrio. Indictione suprascripta septima. Anno dominice incarnacionis DCCCCLXIIII.

24 Wien.

Abschrift des 14 oder 15 Jahrh. des Cod. Ms. Nr. 359, tomus I fol. 148, im k. k. Staatsarchive

1) Die Abschrift dieser Urkunde verdanke ich durch Vermittelung des Herrn Dr. G. Winter dem Herrn Aspiranten Josef Lampel.

« AnteriorContinuar »