Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 82.

Leo VIII bestätigt dem Kloster Aula Regia (D. Comacchio) seine Besitzthümer 1).

964 Juni 13. Lateran.

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Pontificatus domini nostri Leonis, summi pontificis et universalis pape, in apostolica sacratissima beati Petri apostoli domini sede anno primo. Sicque regnante domino nostro Ottone, a deo coronato pacifico et magno imperatore Francorum et Longobardorum, anno pietatis eius tertio, de die tertio decimo mensis Iunii. Indictione septima. Roma Lateranensis ecclesię sancti Salvatoris palatii. Domina sancta et merita ac ter beatissima regula sanctae et superexaltate semper virginis Mariae, genitricis domini nostri Iesu Christi, monasterium, quod vocatur Aula Reggia, in quo nunc deo protegente dominus Venerius universalis presbiter monacus 2) atque abbas pręesse videtur. Ego quidem in dei nomine donator Leo, pontifex et vicarius universalis ecclesię sedisque sacrosanctę apostolicę Romanę beati Petri apostoli donationem suprascripti universalis monasterii, quod vocatur Aula Regia, siti territorio Comaclo, pro sancta religione et habitatione seu fraternitate, eosdemque conventus maximi choros deservientium servorum fratrum cunctę congregationis eiusdem supradictae regulae, qui die noctuque in psalmis christianis, canticis, vigiliis, orationibus et caritate stare ac perseverare exploramus atque cognovimus, ut domus Aula Regia meruit nuncupari in terris ipsius, et nos mereamur Aulę Regie celestis esse participes in celis deoque pro eiusdem domini nostri Iesu Christi timore et supexaltatę sancte et intemeratę virginis, cui uterus fuit aula summi regis, accidit merito hic, ut Aula Regia nuncuparetur. Qua de re, per suggestionem fere omnis status sacrosancte nostre ecclesię Romanę, nostraque providentia, qui nostrę celsitudinis eatenus postulasse clementia, quatenus pro eiusdem timore et pro sancta fraternitate supradictorum nostrorum fratrum de rebus supradictę sanctę ecclesię Romanę, quę in supradicto territorio nostro Comaclo positę sunt, quamvis cuiusque modo detinent, aut in antea a quibuslibet vel modis vel argomentis aut titulis acquisitum fuit, vel acquisitum fuerit, in nomine eiusdem supradicti monasterii, ubique coniacentes, in quibuscumque territoriis vel aquarum decursibus vel communitatis vel plebibus seu vicis vel villis aut castris sive fonderis, de quibus hic inferius describitur, vel ex toto vel ex parte, ex quibus commodare placuisset. Id est monasterio vestro, monasterium sanctorum martyrum Viti a) et Modesti, in loco, qui vocatur Insula, una cum ipsa insula, et cum fonderis suis in circuitu, quorum vocabula sunt: vico sancti Viti, seu Treto, et Monicana et Cale, qui vocatur de Vinea, sancti b) Martiniani et sancta Quaranta, una cum vallibus et paludibus, sibique pertinentibus vel adiacentibus, infra se ac secus se, id est valle, que vocatur Supiciolo, et valle Minore seu Sepevito, et ribo Caurisii, seu ribo Gambacana, et fossa Bafaria, descendente a fluvio Laterelo, existente in fluvio Pado, et persistente usque in mare Adriatico, una supscri(p)to monasterio cum terris, vineis, pratis, pascuis, casis, casalibus, domibus, edificiis, domi(ni)catu et colonicatu, campis, silvis, paludibus, piscatoribus, venationibus, aucupatoribus et omnibus sibi pertinentibus vel adiacentibus in inde. Similiter dans dono seu confirmo in supradicto monasterio vestro insula, que vocatur Primario, descendente in mari Adriatico, in portu qui vocatur de Primario, fluvio qui vocatur Padisolo, una cum valle, que vocatur Goarune, seu canalibus et fossis, sibique pertinentibus vel adiacentibus, utrisque ripis et latebris, ascendentibus in fluvium, qui vocatur Longola, descendente usque in Campo maiore, qui vocatur de Comaclo, una cum canalibus, qui vocantur de Sinisiola, descendente in supradicto campo Maiore, persistentibus usque in supradicto fluvio Padirolo, et in supradicto Campo maiore, persistente in portu Fusiano in Adriatico mare, cum omnibus, sibi pertinentibus in inde, seu et dans dono, confirmo valle, que vocatur Tilido, cum omnibus canalibus et fossis, sibi pertinentibus vel adiacentibus, quorum vocabula sunt: canale quod vocatur Pedica decreto, et Longaria, que vocatur Datuale, seu canale quod vocatur de supradicto Tiledo, persistentibus usque in campo, qui vocatur da Corio, et persistente Corio qui vocatur de Alione, descendente usque in canale, qui vocatur Vulpione, et persistente in valle de

a) Vite b) sitque. .1) Die Abschrift dieser Urkunde ist mir freundlichst durch Herrn Pastor Dr. Elze in Venedig besorgt worden. Vergl. das Nachwort. 2) Venerius memoratur a S. Petro Damiano in Vita S. Romualdi Cap. 20 § 35, et in Vita Bedae forsan to I. Aprilis Bolland et in pretermissis Sec. IV Bened. Par. II, Meibomiuf in notif ad Witickindum p. 49, Concratus A. D. 876 (Randnote).

seu

fluvio de Zone cum omnibus pertinentibus earum rerum in inde. Similiter dans dono, confirmo in eodem supradicto monasterio, quod vocatur Aula Regia, id est totas et integras omnes sortes et portiones, quantascumque pertinent a fluvio et canale, qui vocatur Margarita, cum omnibus canalibus et fossis seu missionibus et alluvionibus et formis et cocolariis, sibique pertinentibus vel adiacentibus, una cum valle sibique pertinentia, quorum vocabula sunt, valle que vocatur Iosuti, et tomba que vocatur de Misitia, canale quod vocatur de Frassino et Gorbone, et canale antico, persistente in valle de Isola, que vocatur de Insula, per eo seu supradicto canale et fluvium, qui vocatur Margarita, una cum ribolis suis, descendentibus in Argele, qui vocatur de Quinta, persistente usque in fluvium Vercenese, una cum molendinis et clusis acquarumve decursibus sibique pertinentibus, earum usque in Sculatico. Sitque supradicto canale, qui vocatur Margarita, persistente in Sculatico, iuris episcopi sancti Cassiani Comaclensis, sitque canale, qui vocatur Augusta, persistente in fossa de Porto, simulque valle, que vocatur Caprinicula, persistente in Spinicule. Ipsa supradicta canalia et omnia canalie attinentia ad supradictam Margaritam cum vallibus et paludibus, que vocantur Rosuti, omnibusque fossis vel canalibus aquarumve decursibus et alluvionibus, formis et cocolariis missionibus, et cum omnibus ad eas supradictas res pertinentibus vel adiacentibus constitutas territorio Comaclo. Omnia supradicta iura et pertinentia earum in inde, simulque in loco, qui vocatur Quinta, omnia, que habere et detinere visi estis, et in Pado vetere, et omnes res, partes et portiones, quod evenit in monasterio vestro de iure communitatis sancti Apollinaris, siti Classe in Quinta et Pado vetere et supradicta Margarita, da fluvio Margarita descendente in Olia, descendente in Albaroso seu Pado vetere, descendente supradicta iura vestra de fluvio Margarita, persistente in Argele de Quinta, et in Vereinese, descendente in fluvio Tribia, monasterium sancti Martini in Martinelo cum toto ipso fundo, persistente in Margarita, simulque fossa, que vocatur Rotta, cum molendinis, descendentibus in Margarita in Argene, qui vocatur de Quinta, persistente in Versinese, constitutas omnes territorio Comaclo, atque monasterium sancti Gervasi et Protasii, una cum cedulis suis sibique pertinentibus, quorum vocabula sunt, sancti Georgii martyris Christi, et sancti Zenonis Christi confessoris, una cum fundo Mesula, et fundo Pontitulo. Finis habet da uno latere Pedica vetere, et secundo latere fluvio Tribia, tertio latere ribo de sancto Zenone, persistente in via de Comaclo, et quarto vero latere via de Comaclo et canale, qui vocatur de Aquiliolo, persistente in campo, qui vocatur de Porta, descendente in fluvio Laterculo, sitque Corigio, qui vocatur Septimo, descendente da Laterculo, in ribo de Molino, persistente in supradicta via de Comaclo, que per(i)git iuxta ponticulo in Aula Regia, descendente in Aleole, sicut descendente Laterclo de ribo de Molino usque in supradicta via, que pergit in Aula Regia, una cum canalibus et camporis de Aquiliolo, sibique pertinentibus. Simul etiam insula, que vocatur campo Cluso, cum omnibus fundamentis in inde, da primo latere mare Adriatico et porto Magliavacha, secundo latere canale, qui vocatur Mazaboe, tertio latere Rabiosola, quarto vero latere fluvio Laterculo, seu alia insula, que vocatur Arzole Malo, cum fundo Vaculini et fundo Bottolini et campo de Molino et Rovitoli, da primo latere ad Vacalinum fossa, que vocatur Bafaria, a secundo latere supradicti Bottolini campo de Molino, tertio latere Vincareta, et plebe sancti Martini de Lacu sancto seu Carbonara, quarto latere fluvium Padi currentis, finis de Bottolino, de primo latere sancta Quaranta, secundo latere valle Minore et ribo Gauritii et terra de Commune, tertio latere de supradicto Bottolino et supradicta Nonitula et campo de Molino fluvio Laterelo, quarto latere Vincareta et supradicto Vaculino. Ipsa supradicta fondera cum omnibus sibi pertinentibus vel adiacentibus confirmo, res seu omnes sortes et portiones, quod eveniunt in monasterio vestro da Urso, qui vocatur de Lacu sancto, vel ab aliis quibuscumque litoribus de supradicto Lacu sancto, evenisse in supradicto monasterio vestro, vel in supradicto advenit in tota massa, que vocatur de Lacu sancto, id est de ribo de Molino in via, descendente in via, que pergit da Aula Regia, descendente iuxta Ponticulo, et iuxta canale de sancto Zenone usque in fluvium Tribia, et persistente usque in Elia, usque in valle de Curva utrisque ripis et utrisque partibus usque a media Curbo, persistente in fluvio Pado, et fundo qui vocatur Carbonara, persistente a plebe sancti Martini, et a fluvio Laterclo, usque in supradicto ribo de Molino, una cum terris, vineis, casis, casalibus, cum omnibus sibique ad easdem sortes et portiones pertinentibus, adque hec omnia constitutas supradictas res territorio Comaclo. De muchis vero et salinis, quantas habere visi estis et occupare poteritis ad iura supradicti monasterii, sed de camporis et omnibus aquis publicis in territorio

[ocr errors]

Comacli licentiam habeatis piscandi, et vos et vestri homines, et aliis omnibus potestatem locandi et mettendi a iure supradicti monasterii vestri, et cogolaria et molendina construere, et retia qualecumque ministrare, seu in territorio Adrianensi toto fundo, qui vocatur Quinto, et de Quinto maiore et Quinto minore, una cum monasterio vestro sancti Petri apostoli, una cum sylva, que vocatur Quinto, et Quarto maiore seu fossa Spineta, persistente usque in medio campo, quod vocatur Tueto, sitque una cum terris, vineis, silvis, piscationibus, casis, casalibus, dominatico et colonatico cum omnibus sibi pertinentibus, una et valle, que vocatur cum tota piscatione sibique pertinentibus, sitque in Laparo et in Pozoli, seu et in Mezano et in Gavelo, sed in vico sancti Laurentii seu Corostata et toto territorio Adrianensi, undecumque evenisse in supradicto monasterio vestro, terris, vineis, casis, casalibus, et cum omnibus ubique ad supradictas res pertinentibus, seu in supradicto territorio Comaclo et in tota Cornacervina omnes sortes et portiones, que veniunt in supradicto monasterio vestro da Anna, nobilissima femina, et Aeuphemia, genitrice sua, et Tebado, nobilissimo viro suo, etiam quod evenit a Wlglaro, gloriosissimo duce, per singulas fonderas vel loca, quorum vocabula sunt, de Moro et sylva Larese, e(t) Lenario seu Avola, et Roncanica, et Ruite alba seu Gregulę, et itidem vel per alias fonderas tota Cornacervina omnibusque ubique pertinentibus, atque in territorio qui vocatur Fiscalia, omnes sortes et portiones, que acquisite sunt pro quibuslibet locis et titulis per singula loca, quorum vocabula sunt, Rovereto, Medelana seu Causaide, et in sancto Vito atque in Korata, in Roncho seu in Alberlungo et in Miliarino, sitque in tota Fiscalia et in Corba, et in Ribo Maiore, vel per alia divisa loca vel fondera cum omnibus sibique pertinentibus ad easdem res constitutas, Massa Fiscalia in inde, atque in territorio Ferrariensi fundo, qui vocatur Casalia, et qui nuncupatur Fossa alta, quod evenit in supradicto monasterio vestro a domino viro Wlglaro, gloriosissimo duce. Finis de ipso fundo da primo latere iura Sabloncelo, secundo latere possessiones fluvio currentes Pado, tertio latere fossa, que vocatur Persistente, quarto latere fundo, que vocatur Iamara, una cum terris, vineis, silvis, salvetis, lacia .... alibus, molendinis, casis et casalibus, domicatico et colonicatico, et omnibus a supradicto fundo pertinentibus, seu omnes sortes et portiones, que veniunt in monasterio vestro de Francha, gloriosissima comitissa, relicta a quondam Almerico marchione, sitque in toto territorio Ferrariensi per singulas plebes, id est quantam portionem, que venit in supradicta Francha in datricem da supradicto Almerico marchione, id est castro Romola, quantam portionem cum omnibus fonderis et silvis, sibique pertinentibus, quorum vocabula sunt, Arcisium et Canaro seu Dondarigo et Lavigie constitutas, plebe sancti Martini, sitque martyrum et in curte Lavita, una cum ecclesia sanctę Marię, loco qui vocatur Putheo deserto, et in Pontredi, persistente in ribo Carorio, et in Fulmidico, et in fundo Corvo seu Bondenato et Casale atque in Lendanara et Morbisi, persistente in stylo de Baldo, seu in Mandre et in Quirenti, vel per alias divisas foderas vel locos, quantum ad supradictam quantitatem portionem pertinentibus constitutas plebe sancti Donati, qui vocatur Impedrivio, atque in loco, qui vocatur Trenta, et in fondera quorum vocabula sunt, Zonliciono et Servimaro seu Figharolo et Gidriano seu Auratica et Zamuniano et Luplito, sitque campo Lodegnito et valle Settina seu Ingariana et in Clausiano, simulque et Leoni, et per alia divisa loca constituta, plebe sanctę Marię, que vocatur in Trenta, cum casis, casalibus, terris, vineis, silvis, domicatico et colonicatico, omnibusque ad supradictam partem portionem pertinentibus, seu in Corigia, et tota pertinentia Corigię, per singula divisa loca, et valles et paludes constitutas. Plebe sancti Stephani, que vocatur in Vulvitico, cum omnibus ad supradictam quantitatem portionem pertinentibus, seu in civitate Ferrarię, qua(e)que et foris in Burgo superiore, et superiore fundo Tabnulo, et in fundo, qui vocatur de Albaro, seu in Babilonia et valle Marina et valle Coquula et in Caldirolo, sitque in Preditula, adque in fundo Bagnolo, et in Gernumano, sitque Roncagalo, seu de illa ripa Pado, ubi fuit antiqua civitas, et in Roncho Paulino, seu Pegotulo, et Cocomario, et per alia divisa loca constituta. Omnes supradictas res, territorio Ferrariensi ad supradictam quantitatem portionem pertinentibus, seu ecclesia vestra, monasterium sancti Martini, situm in superiori burgo Ferrarię in fundo, qui vocatur Baniolo, cum omni domo culto suo, et cum omnibus sibique pertinentibus, terris, vineis, casalibus domoras et edificia, a supradicto monasterio, qui vocatur sancti Martini, a iure monasterii vestri Aula Reggia pertinentibus de iure ecclesię sanctę Romanę, seu omnes res, sortes et portiones, quod evenit a nobilissimo viro Pentonico, in monasterio vestro in

Viciano, et Sulciatus, id est quantam portionem de massa sancti Gervasii et Protasii, et que vocatur massa Castelioni, et de alia ripa Pado, persistente iuxta fluvium Moclena, silvas et paludes cum piscaria, persistente usque ad iura, vico qui vocatur Casale, et in Cudario, persistente ad rem maiorem, seu ecclesiam et plebem sancti Martini, que vocatur in Roncese, quod evenit in monasterio vestro a Guntari, nobilissimo archypresbitero, una cum fundo Roncese et fundo Calanco, et cum omnibus vallibus et piscationibus et quoculariis sibique pertinentibus, casis, casalibus, terris, vineis, silvis, a supradicto Guntari pertinentibus, constitutas territorio Bononiensi saltus, Planus vocatus, seu omnes res, sortes et portiones, quantascumque evenit in monasterio vestro, a Leucia, nobilissima femina, filia quondam Eleuteri, relicta a quondam Petro nobilissimo viro civitatis Ferrarię, in supradicto territorio Bononiensi, saltus Plano vocatus, et de fundo, qui vocatur Cerdoniola maiore, et Cudoniola minore, seu Liciato, et Villa nova, atque Gilsianitico, et Feliciano, se(u) Giuveratico, sive in aliis quibuscumque fonderis et locis constituta, plebe sancti Vincentii, et plebe sancti Martini in Poncese, terris, vineis, silvis, paludibus cum piscationibus suis, sibique pertinentibus, id est coculare due cum tota valle et paludibus sibique pertinentibus, una omnes supradictas res cum casis et casalibus, domi(ni)catico et colonicatico, constituta territorio Bononiensi, saltus Plano vocatus, similique modo omnes res, sortes et portiones, quantascumque eveniunt in monasterio vestro a donissima Placida imperatrice in territorio Cesenate, id est castro, qui vocatur Granaio, cum tota arte sua, et cum omnibus sibique pertinentibus, constituto a plebe sancti Victoris, atque in territorio Oculiensi et Lucensi omnes sortes et portiones, quantascumque evenit in monasterio vestro, a quibuslibet hominibus in locis et fonderis, quorum vocabula sunt casa Causacarosi et casa Ürsi, seu Suptulino et Variola, seu Columbo et campo Sublimete et Cistino, seu Puteo ruptulo, vel in aliis quibuscumque fonderis et locis constituta, plebe sancti Petri in Cistino, et plebe sancti Victoris, et plebe sancti Petri in Quinto, et plebe sanctę Marię, que vocatur in Aqueduto, vel in aliis plebibus sive locis. Sitque in territorio Faventino et Cernoliense, quanta ab aliquibus hominibus evenit in supradicto monasterio vestro atque in civitate Ravennę, quamque et foris, id est foris porta Quarcini, monasterium sanctorum martyrum Cosmę et Damiani cum omnibus supradictis casis et casalibus, terris, vineis, ortas, domoras et omnia ad eiusdem monasterium pertinentibus, seu in regione sancti Martini, ibique in sub eodem urbio a) portę Guarcinę, iuxta fluvium Padena, id est pedes centum in longitudine sua, usque a domo culta ecclesię sancti Martini. Hęc omnia confirmo in supradicto monasterio vestro, et quantascumque res imposterum advenit in eodem monasterio ab aliquibus communibus et quocumque iure vel titulo seu argumentis, undecumque advenit, vel ubicumque positę fiunt in supradictis territoriis et locis, terris, vineis, silvis, rebus immobilibus seu mobilibus seque moventibus, seu de familiis, tam et domesticis, tam in regulitatis, quam irregulitatis viventibus. Hęc omnia in iura et dominium, seu in privilegia donamus et confirmamus in supradicto monasterio vestro, qui vocatur Aulia Regia, ut, si quis pia persona, sive per semetipsam, sive per cuiuscumque status et ordinis, seu qualicumque temeritate ausus fuerit, impedire et preoccupare, aut invadere seu detinere ac possidere, sive clam, sive manifeste, aut vi fuerit iniuste et irreleganter b), aut de servitium eiusdem monasterii intus et foris, si quis dederit vel flagellaverit, aut percusserit, vel ceperit, sive occiderit, vel contra hec omnia, qui superbire, vel agere, aut contendere voluerit, vel consensum prebeat penę legis Iulię subiaceat, et sit sub eodem anathema, quam constituit Moyses et Aron in deserto Synai, et maledictus et profugus, sicut Caym, et desperatus, sicut qui in diluvio perierunt, et abominatus, sicut qui in Sodoma et Gomora fornicarunt, seu devoratus, sicut Dathon et Abiron, et perforatus, sicut Avus et Sicus, absque misericordia, sicut Iudas Schariothis, etiam in eterno supplicio, deo iudicante, cum diabulis in inferno inferiori, in secula seculorum. Amen.

Hęc acta privilegii Ioanni tabellioni scribenda tradiderunt ad memoriam imposterum retinendam, in qua subtus confirmantes et presentia testium obtulimus, die et mense et indictione supradicta VIII. Romę Lateranensis sacri palatii ecclesię sancti Salvatoris.

Hęc laudamus:

Petrus, servus servorum dei, archiepiscopus Ravennatensis ecclesie 1).
Manu mea.

a) in suburbio eodem? b) irregulariter? .1) Petrus VI, Erzbischof von Ravenna, 927-971.

Raynerius, episcopus sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi. Stephanus, episcopus sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi. Adelbertus, episcopus sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi. Romoaldus, episcopus sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi. Ego Paolus, primicerius sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi. Ego Donatus, primus scolę sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi. Ego Leo, cantor sancte Romane ecclesie, manu mea scripsi, subscripsi. Leo, iudex Romanorum, in hac acta privilegii rogatus, et manu confirmavi. Anfredus, iudex sacri palatii Romanorum, in hac acta privilegii rogatus, manu mea scripsi.

Ego Lutefredus, iudex sacri palatii, in hac acta privilegii manu mea subscripsi. Ioannes, in dei nomine tabellio huius pagine cartulę, acta privilegii scriptor, post laudata, confirmata seu tradita, et in omnibus, que superius leguntur, roborata completum absolvi.

Abschrift des Cod. Nr. 650 p. 1–19, im Archivio di Stato su Venedig.

Bei der Abschrift ist bemerkt: Ex tabulario Vaticano. Sie ist nach einem Transsumpte von 1305 angefertigt, wie aus den Schlussworten der Urkunde hervorgeht:

Ego Iacobus, dei gratia imperiali auctoritate notarius, filius domini Petri, Codemaci notarius, ut inveni in authentico scripto, manu Ioannis tabellonis, ita bona fide scripsi et exemplavi, nil addens vel minuens, me sciente, quod sensum vel sententiam mutet nisi forte in compositione dictionum vel syllabarum. Et hoc exemplum scripsi et exemplavi, in millesimo trecentesimo quinto, indictione tertia, Ferrarię in sancta Maria Nova domo domini fratris Petri, episcopi Comaclensis, die decimo nono mensis Iunii.

Zu

Es ist schwer, über diese Urkunde zu urtheilen; ihr Rahmen ist der des Judikats, ihr Inhalt der des Privilegiums; sie gehört mithin zu den Judikat-Privilegien, die sich auch sonst in der älteren päpstlichen Kanzlei nachweisen lassen (vergl. meine Urkunden der päpstlichen Kanzlei S. 56). Gegen den Rahmen lässt sich nichts Entscheidendes vorbringen, die Theile desselben und ihre Vertheilung sind kanzleimässig, die Datumangaben stimmen zu einander, die Ortsangabe lässt sich auch sonst als richtig darthun (Jaffé, Reg. p. 324). Von den Zeugen kann man einige als zeitgemäss erweisen, von den meisten fehlt uns weitere Kunde; die Thatsache, dass man ikrer so viele und bestimmte aufführt, spricht für sie, wie die verschiedenartige Formulirung der Firmen. Ungewöhnlich ist die Formel episcopus sancte Romane ecclesie, wie weit sie, sowie einige andere Dinge z. B. sicque regnante, anno pietatis eius etc., dem Abschreiber zur Last fallen, der die alte Kuriale nicht immer richtig las, lässt sich kaum entscheiden. Da die Form der Judikat-Privilegien eine sehr seltene und nie zur Durchbildung gelangte ist, so stehen wir einer Reihe von ungewöhnlichen Formulirungen des Konscripts ohne sichere Stütze gegenüber. jenen gehört: Ego quidem in dei nomine donator Leo pontifex etc., die lex Iulia am Schlusse und manches andere. Gegen die ermüdend umständliche und lange Aufzählung der einzelnen Besitzthümer lässt sich nichts einwenden, sie kommt auch sonst im 10 Jahrhunderte vor (z. B. Jaffé, Reg. 2800, 2805, 2816, 2863 u. A., eine Urkunde dieser Art, die Benedicts III für Corbie, Jaffé 2008, ist noch jetzt im Originale erhalten, c. 6'2 Meter messend, ja die Art der Gränzangaben lässt sich sogar für Echtheit geltend machen. Nach alledem haben wir ein swar ungewöhnliches Schriftstück vor uns, das sich aber, mit den mir zu Gebote stehenden Mitteln, nicht als gefalscht erweisen lässt, wogegen es sehr möglich erscheinen muss, dass Ueberarbeitung oder doch Entstellung vorliegt, sagt doch der Transsumptor ausdrücklich, dass er in der Composition von Diction und Silben geändert habe. Für einen etwaigen Fälscher, der so kundig war, wie der gewesen sein müsste, der diese Urkunde hergestellt hätte, wäre es viel einfacher gewesen, eine Bulle gewöhnlicher Art zu fälschen. Vulgärlatein (hier allerdings zu dialektisch) kommt noch in päpstlichen Urk. des 11 Jahrh. vor, z. B. Jaffé, Reg. 3091; Or. in Marburg). Schon früher haben diese und andere auf Comacchio bezüglichen Schriftstücke zu Streit Veranlassung gegeben, worüber der seltene Druck: Animadversiones pro Sacro Rom. imp. in causa Comaclensi zu vergleichen ist (vergl. mein Iter Italicum p. 55), auch dort steht unsere Urkunde an der Spitze. Kaltenbrunner's Untersuchung, Pabsturkunden in Italien S. 79, 80, zeigt hier wie sonst die traurigste Unwissenheit.

Nr. 83.

* Johann XIII nimmt das Kloster San Bartolomeo (D. Ferrara) in apostolischen Schutz, ertheilt ihm Exemtion und bestätigt seine Besitzthümer, Rechte und Wahl des Abtes Gottfried. 966 October 967 October. S. Peter von Rom.

Ioannes episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis Godefrido, monasterii sancti Bartholomei extra muros Ferrarienses abbati, eiusque fratribus, tam presentibus, quam futuris, regularem vitam profitentibus. Apostolicam sedem, in qua, domino dante, insidemus, regularibus personis in omnibus favere, dignum et quasi debitum arbitramur. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus per illustrem ac nobilem virum, Azium Atestinum, cui multum debere scimus, nobis porrectis, clementer annuimus et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra immediata protectione in perpetuum suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum domi

« AnteriorContinuar »