Imágenes de páginas
PDF
EPUB

III.

Marie, épouse de Baudouin de Constantinople, et Philippe le Noble, comte de Namur, approuvent la donation des dimes de Wevelghem, faite au chapitre de Harlebeke.

1202.

MARIA, Flandriarum et Hannoniae comitissa, et PHILIPPUS, Namurcensis comes, omnibus, ad quos litterae istae pervenerint, in perpetuum. Noverit universitas vestra Balduinum de Rondslo, et Badelogam, uxorem suam, ad praesentiam nostram et Baviloris, comitis, qui super hoc mandatum ipsius comitis susceperant, cum jam esset in procinctu itineris Jherosolimitani, accessisse et unanimiter postulasse, quatenus ipsis liceret decimam de Weveslenghem, quam a domino comite in feodo tenebant, pro salute animarum suarum et parentum suorum ecclesiae Harlebecensi perhenniter conferre. Nos vero utilitati ipsius ecclesiae, sicut justum est, consulere volentes, et piae petitioni eorum assensum praebentes, eandem decimam, a praefato Balduino et uxore sua in manus nostras resignatam, ipsi ecclesiae liberaliter et absolute in perpetuam eleemosinam contulimus. Ne autem in posterum aliqua molestia vel gravamen saepe dictae ecclesiae de ipsa decima fieri possit, praesens scriptum sigillis nostris communiri, et testes subnotari fecimus. Signum Willelmi Atrebatensis advocati, domini Betuniae et Reremundae. Signum Rasonis de Gavera, f. Will. patri comitis. Signum Balduini de Pratis. Signum Egidii de Odeghem. Signum Jacobi de Lichtervelde. Signum Lamberti de Coenghem. Signum Rogeri de Curtraco. Signum Rogeri de Mosere. Actum Curtraci anno Domini mccii.

EXTRAITS DU CARTULAIRE

DU CHAPITRE DE SAINT-AUBAIN,

A NAMUR1.

X.

Nicolas de Condé fait une fondation pour le luminaire de l'église de Saint-Aubain2.

1207.

EGO NICHOLAUS DE CONDATO notum facio universis christifidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ecclesie sancti Albani in Namuco dedi in elemosinam perpetuam marcham unam argenti ad pondus Namucense per manum domini mei Philippi, marchionis et comitis Namucensis, percipiendam quoque anno in perpetuum in minuta decima de Burgandis, quam ab ipso domino comite et marchione in feodo tenebam; solvendam quidem ipsam marcham in festo nativitatis sancti Johannis Baptiste, et convertendam in luminare lampadum ante sanctuaria ipsius ecclesie. Quod quidem predictus dominus meus, marchio ac comes Namucensis, ad petitionem meam, scripto et sigillo suo cum meo sigillo confirmavit. Actum anno Verbi Incarnati m° cco septimo.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 3 vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

XI.

Echange conclu entre le chapitre de Saint-Aubain et Philippe le Noble, comte de Namur, touchant leurs possessions à Anhée3. 7 mars 1210 (nouveau style).

Ego GILLEBERTUS, prepositus, PETRUS, decanus, et capitulum ecclesie sancti Albani in Namuco, notum facimus univer

1) Suite. - Voyez V, p. 480 et sv., et VI, p. 126.

2) Ce document est intitulé: Carta de marcha una in Burgandis.
3) Ce document est intitulé: Carta de pace sancti Albani in Anhée.

sis, presentibus pariter ac futuris, quod nos domino nostro Philippo, marchioni Namucensi, unanimiter concedimus et benigne omnium culturarum suarum, que sunt apud Anhee citra Mosam, nonam partem, exceptis illis culturis, quas ipse dedit valeto de Anhee; et nos ex hoc bonum habemus excambium. Precamur igitur dominum Leodiensem episcopum, ut id scripto et sigillo suo confirmare dignetur.

Datum feria via ante Invocavit me, mense marcio, anno Domine mo cc nono.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 7, vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

XII.

Philippe le Noble, comte de Namur, règle l'administration des revenus des forêts du chapitre'.

1210.

In nomine Domini. Ego PHILIPPUS, marchio Namucensis, notum facio universis, tam presentibus quam futuris, quod capitulum sancti Albani Namucensis concessit Gilleberto, preposito suo, fideli meo, omnia nemora, tam maiora quam minora, tam ad communitatem suam quam ad preposituram spectantia, vendenda et extirpanda, aut in terram arabilem convertenda et ad census et redditus meliore commodo tradenda, ut inde medietas permaneat ad beneficium et feodum prepositure illius. Aliam vero medietatem nomine ecclesie habeat ipse Gillebertus, prepositus, quoad vixerit et preposituram illam tenuerit; post eius vero decessum illa medietas redeat sine detrimento aliquo vel conditione ad communitatem prebendarum sancti Albani. Ut autem hoc ratum habeatur et inviolatum permaneat, scripto presente et sigillo meo cum predicte ecclesie et predicti prepositi sigillis idem confirmari decrevi.

Actum anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo decimo.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 7 ro, aux Archives de l'Etat, à Namur.

1) Ce document est intitulé: Carta de silvis praepositure.

XIII.

Jacques, archidiacre de Liége, confirme le règlement adopté pour la distribution des revenus à faire aux chanoines de Saint-Aubain1.

1218.

JACOBUS, Dei gratia Leodiensis archidiaconus, omnibus, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod, cum dominus Hugo, venerabilis episcopus Leodiensis, approbaverit et confirmaverit, ut proven. tus omnes ecclesiarum ad donationem ecclesie sancti Albani in Namuco pertinentium, hoc videlicet, quod ultra servicium ipsarum ecclesiarum excrescit, in cotidianam ecclesie sancti Albani ad opus canonicorum residentium, illorum scilicet, qui in dormitorio jacuerint et matutinis interfuerint, convertatur, salvo eo, quod canonici eiusdem ecclesie providere debent, ut de prefatis ecclesijs personas in consilijs curatas exhibeant, nos factum illud equum et bonum esse considerantes, illud idem, quod dominus Leodiensis episcopus, sicut in presentibus continetur literis, approbavit et confirmavit, ad petitionem ecclesie sancti Albani sepedicte et karissimi consanguinei nostri Philippi, marchionis Namucensis, eiusdem patroni et prebendarum datoris, similiter approbamus et confirmamus, presens scriptum sigilli nostri appensione roborantes.

Datum anno Dominice Incarnationis millesimo dúcentesimo octavo decimo.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 15 vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

1) Voyez Analectes, V, p. 490 et 491, deux documents relatifs au même

objet.

XIV.

Accord conclu entre les chapitres de Saint-Aubain et de SaintPierre-au-Chateau de Namur, touchant le droit de patronage sur l'église de Temploux1.

Février 1233 (nouveau style).

Universis christifidelibus paginam hanc inspecturis sancti Petri et sancti Albani Namucensis capitula cognoscere veritatem. Ne tempore vacationis ecclesie de Templous de patronatu eius et potestate conferendi eam ullum inter nos possit oriri litigium, nos pro bono pacis compromisimus in viros venerabiles Theobaldum videlicet et dominum Philippum, prepositos nostros, fide hinc inde prestita et sub pena sexaginta librarum monete Namucensis; ita quod, quicquid inde per jus pronuntiaverint, nos hinc inde ratum habeamus et firmum. Pars autem, que resilierit ab arbitrio eorum, dummodo per jus et con corditer fuerint arbitrati, reddere tenebitur alteri parti penam pretaxatam. Hoc siquidem arbitrium debet esse prolatum usque ad Ascensionem Domini proximo venturam. Et in huius rei testimonium literas presentes sigillis nostris roboravimus. Datum anno Domini mo cco xxxo secundo, mense februarij.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 21 ro, aux Archives de l'Etat, à Namur.

XV.

Robert, avoué de Fosses, confirme une rente annuelle de cent sous que le chapitre de Saint-Aubain devait recevoir sur les dimes de Montigny2.

17 mai 1235.

Ego ROBERTUS, Fossinensis advocatus et dominus de Moriasmeis, et Ysabella, uxor mea, notum facimus universis presentes

1) Ce document est intitulé: Arbitrium de patronatu ecclesie de Templous. 2) Ce document est intitulé: Litera domini de Moriameis.

« AnteriorContinuar »