Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Flerucensis, Leodiensis diocesis, presentandi personam, cui per archidiaconum loci provideretur de eodem, predicti gratiam convenimus in personam ydoneam archidiacono presentandam; et, concordi presentatione precedente, a tempore, a quo existit memoria, cum facultas se optulit, provisum fuit ecclesie et persone de predicto beneficio sine lite. Cupientes itaque antiquam concordiam conservare, occasionem vero discordie et discordiam evitare, quia communitas mater est discordie, ordinamus et consentinus, ut de cetero, cum facultas se optulerit presentandi ad personatum predictum, vicissim per nos maioris et sancti Albani ecclesiarum predictarum ad dictum beneficium presentetur. Volumus eciam et ordinamus, quod prima presentatio vicissitudinis predicte pertineat ad ecclesiam sancti Albani predictam.

Acta sunt hec, vacante personatu predicto per mortem Godefridi, persone quondam dicte ecclesie, et Nicolao de Hacourt, presbitero, a nobis concorditer ad dictum beneficium presentato.

In premissorum autem testimonium nos maioris et sancti Albani ecclesiarum predictarum capitula sigilla nostra presentibus duximus apponenda.

Datum anno Domini m° cco nonagesimo tertio, in vigilia beatorum Jacobi et Christofori, hora vesperarum.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 13 v° et 14 ro, aux Archives de l'Etat, à Namur.

XXVIII.

Règlement obligeant les chanoines à demeurer au cloitre du

chapitre'. 26 juin 1380.

Nos decanus et capitulum ecclesie beati Albani Namucensis, notum facimus universis, quod nos anno a Nativitate Domiui millesimo trecentesimo octuagesimo, mensis junii die xxvj, in generali nostro capitulo, propter magnam utilitatem ecclesie 1) Ce document est intitulé: Statutum domorum claustralium.

nostre ad infrascripta specialiter convocati et indicto simul congregati, communi ac unanimi consensu et matura deliberatione premissis, et ne domus, edificia seu habitationes infra ambitum seu dominium claustri predicte ecclesie constitute sive constituta ruinam perpetuam paciantur et jacturam, ordinavi mus, statuimus, disposuimus in perpetuum, quod omnis canonicus volens deinceps reputari in prefata sancti Albani ecclesia veraciter et realiter residere vel residenciam facere, fructusque, proventus et redditus suorum canonicatus et prebende, quos obtinebit in predicta ecclesia, suos facere et lucrari voluerit, in una domorum seu habitantium claustri predicte ecclesie consistentium, seu ad predictam ecclesiam jure dominii seu proprietatis pertinentium, necessarium habitare seu morari tenetur, quamdiu residebit; alioquin fructus ratione sue residentie sibi competentes suorum canonicatus et prebende predictorum non lucretur, nec in eadem ecclesia reputetur residere, exceptis dumtaxat dominis Johanne Boinduri alias de Sabaudia, Nicholao Collet et Natali de Landinez; qui in domibus suis, in quibus pro nunc inhabitant, poterunt quamdiu placuerit eisdem, de prefati capituli gratia et indulgentia speciali commorando remanere. In cuius rei testimonium sigillum ecclesie nostre predicte presentibus literis duximus apponendum.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 25 ro et vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

XXIX.

Le chapitre cathédral de Saint-Lambert de Liège confirme le règlement précédent.

1381.

Nos decanus et capitulum Leodiense notum facimus universis, quod nos ordinationem, statutum et dispositionem per venerabiles viros dominos decanum et capitulum ecclesie beati Albani Namucensis, Leodiensis diocesis, factas, de quibus in suis literis, quibus nostre presentes infixe sunt litere, fit men

tio, quantum in nobis est, laudamus et approbamus, ac nostra auctoritate ordinaria per presentes confirmamus. Et in horum testimonium sigillum ecclesie nostre ad causas presentibus duximus apponendum.

Datum et actum Leodij, anno a Nativitate Domini millesimo ricentesimo octuagesimo primo.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 25 vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

THEOBALD DE BARRO, EVÊQUE DE LIÉGE, RÈGLE LA PORTION CONGRUE DU CURÉ DE SAINT-DENIS-LEZ-GEMBLOUX'.

Juillet 1304.

THEOBALDUS, Dei gratia Leodiensis episcopus, dilectis in Christo filiis praeposito, decano, totique capitulo ecclesiae sancti Petri castri Namurcensis, nostrae diocesis, salutem et sinceram in Domino charitatem. Supplicastis a nobis alias, ut, cum praebendae vestrae ecclesiae sancti Petri praedictae adeo essent tenues, quod ex ipsis secundum honestatem ecclesiae vestrae praedictae non possetis commode sustentari, quod nos fructus et proventus ecclesiae sancti Dionysii in terra Namurcensi, dictae nostrae diocesis, ad collationem seu praesentationem vestram spectantis, quae in decimis, et reditibus, et proventibus annuis noscitur habundare, ecclesiae vestrae praedictae sancti Petri ad augmentationem praebendarum vestrarum dare et incorporare vellemus, reservata rectori ipsius ecclesiae sancti Dionysii congrua portione ad episcopalia, archidiaconalia et alia sua et ipsius ecclesiae sancti Dionysii supportanda, cum ad id, ut dicebatis, Sigeri, rectoris dictae ecclesiae sancti Dionysii, accederet consensus; nos autem paupertati vestrae paterno condescendentes affectu, quia dictus

1) Ce document est intitulé. Incorporatio redituum et proventuum curae Sancti Dionysii ad praebendam sancti Petri in castro Namurcensi, reservatis ejusdem curae rectori sexaginta quatuor modiis tertialis.

Sygerus, rector dictae ecclesiae sancti Dionysii, in nostra propter hoc personaliter praesentia constitutus, praemissis expresse consensit, de ipsius Sygeri, rectoris dictae ecclesiae sancti Dionysii, assensu eidem Sygero, rectori ipsius ecclesiae sancti Dionysii, suisque successoribus, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectoribus, in futurum, habita super hoc deliberatione diligenti, de consilio peritorum pro sua portione taxavimus et taxamus in decimis, et fructibus, et proventibus decimarum earumdem lxiiij modios bladi tertialis, videlicet pro duabus partibus speltae et tertia parte avenae, mensurae territorii dicti loci. Ad quorum solutionem volumus vos, praepositum, decal num et capitulum dictae ecclesiae sancti Petri, vestrosque successores, et ecclesiam vestram praedictam sancti Petri, ac omnia et singula bona ad dictam ecclesiam sancti Dionysii a temporibus retroactis usque nunc pertinentia, et etiam successivis temporibus pertinenda, dicto Sygero, rectori dictae ecclesiae sancti Dionysii, suisque successoribus, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectoribus, teneri et esse obligatos, volentes, praecipientes et mandantes, quod dictus Sygerus aliique successores, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectores, ad praedicta bona ipsius ecclesiae sancti Dionysii promptiora dictos lxiiij modios bladi singulis annis integraliter percipiant et assequantur. Item volumus et mandamus, ac etiam dicto Sygero, rectori, suisque successoribus, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectori bus, taxavimus et taxamus una cum dictis lxiiij modiis bladi, quod ipse Sygerus et alii sui successores, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectores, percipiant et habeant pro anniversariis et bonis dotalibus ecclesiae ejusdem sancti Dionysii ortos1 consistentes in villa sancti Dionysii, et terram in territorio dicti loci jacentem, prout ejus praedecessores, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectores, eos tenuerunt et possederunt, et etiam in aliis locis ipsius parochiae sancti Dionysii, quae sub nomine dotis et anniversariorum ejus praedecessores praedicti, dum viverent, recipere consueverunt et habere. Quae quidem bona 1) Lisez hortos.

dotalia et alia, quae pro anniversariis ibidem recipi consueverunt, ad sex modios cum dimidio modio dicti bladi tertialis ad praedictam mensuram fuerunt et sunt coram nobis aestimata.

Item et quod dictus Sygerus et alii sui successores, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectores, minutam decimam totius parochiae praedictae, prout etiam sui praedecessores percipere consueverunt, necnon oblationes, obventiones et alia quaecumque jura, quae de consuetudine dictae ecclesiae sancti Dionysii, seu jure, seu alio quovis titulo, offerri consueverunt, et etiam perveniunt et pervenient in altari praedictae ecclesiae sancti Dionysii, videlicet in solemnitatibus annualibus, ac diebus solemnibus et aliis, in nuptiis, exequiis, anniversariis praesentibus ac futuris mortuorum, percipient et habebunt successivis temporibus in futurum. Quas minutam decimam, oblatio. nes, obventiones et alia praedicta per recognitionem dicti Sygeri ad xiii libras, xvi solidos, ac sex denarios Turonenses nigrorum parvorum aestimamus, et volumus haberi et teneri aestimatas.

Et his omnibus nominatis, praedictis et taxatis a nobis, volumus ac decernimus per praesentes praedictum Sygerum et alios suos successores, dictae ecclesiae sancti Dionysii rectores, pro sua portione dictae ecclesiae sancti Dionysii esse contentos.

Omnia autem alia bona dictae ecclesiae sancti Dionysii ultra decimas veteres et novales totius dictae parochiae, reditus et proventus omnes et singulos, et alia quaecumque, quae nomine decimarum novalium nuncupantur, praedictae vestrae ecclesiae sancti Petri ad opus et nomine praebendarum vestrarum damus et incorporamus, data et incorporata esse volumus et mandamus per praesentes perpetuis temporibus in futurum. In quorum omnium testimonium et munimen sigillum nostrum pracsentibus litteris est appensum.

Datum mense julio, anno Domini mo ccco quarto.

Registre intitulé: Bulles et autres pièces relatives à l'évéché, fol. 16 et 17, aux Archives de l'Etat, à Namur.

« AnteriorContinuar »