Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sciendum eciam Gozwinum de Erpe jus et tocius allodii sui partem, que Forenanc nominatur, et terram incultam et raspallam prefate ecclesie pro anima sua et parentum suorum spontanee et gratis contulisse, et nichil corum, que necessaria videbantur, publice aut privatim omisisse.

Que omnia, ut rata et perpetuo inconvulsa permaneant, scripto mandatum', sigilli mei impressione et testium astipulatione placuit roborari. Testes: Leonius de Brucsella, Jordanus de Racengem, Walterus et Gerardus, filii Gozwinii de Erpe, Giselbertus Magnus et Lambertus, frater eius, Franco, Lupus, Henricus de Birbeke, et frater eius Gerardus, Wilhelmus, Henricus de Stallo, scabini Brucsellenses, Henricus Monetarius, et frater eius Enerwinus, Ingelbertus, et filius eius Vernerus, Wilhelmus Heys et Teodereicus, scabini Forestenses, Reniro, Godulphus, Albertus, Walterus de Erpe, servus Gozwinii, Balduinus de Bosco.

Acta sunt hec anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo tercio, indictione sexta.

Archives de la chambre des comptes; no 8 de l'inventaire.

La copie de ce document nous a été communiquée par M. l'abbé H. De Bruyn.

ALBERT DE CUYCK, ÉVÊQUE DE LIÉGE, ACCORDE SA PROTECTION A L'ABBAYE DE HEYLISSEM.

1198.

In nomine sancte et individue Trinitatis. ALBERTUS, Dei gracia Leodiensis episcopus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Filii seculi huius prudentiores filiis lucis in generationibus suis, conantes subvertere, que zelo pietatis

1) Lisez mandala,

circa religiosas personas aguntur, in labores earum sepius. animo versantur et in detrimentum beneficiorum eis collatorum non solum corde et ore, sed et opere eas vexare omnimodis nituntur. Eapropter scuto protectionis nostre et defensionis contra huiusmodi homines Helencinense monasterium, obediencie nostre subiectum, protegere et defensare cupientes, indulta sibi beneficia ecclesiastica et a Summo Pontifice Celestino confirmata et nos auctoritate nobis a Domino concessa confirmamus, formam autentici maioris imitantes. Habet quidem monasterium Helencinense patronatum et jus donacionis. in quibusdam ecclesiis parochialibus, in nostra diocesi constitutis, quarum quatuor: ecclesiam videlicet de Bunesbeche, et ecclesiam de Linsemel, et ecclesiam de Pellenes, et ecclesiam de Jandren, cum omnibus attinentiis et appenditiis earum, in omni integritate et fructuum perceptione indulsit et concessit Summus Pontifex in perpetuum. Et quia archidiaconus et decanus, qui presunt pro tempore, quociens contingebat abbatem in suo monasterio subrogari, gravi exactione in suscipienda cura animarum ab eis eundem abbatem opprimere volebant, non permittentes aliter in ipsis ecclesiis predictum monasterium suum jus habere, indulsit predicta auctoritas, ut, salva canonica iusticia et iure episcopali, necnon archidiaconi et decani in predictis ecclesiis remota penitus omni exactione, ipsas ecclesias monasterium Hellicense libere possideat et quiete. Nos idipsum approbantes beneficium sic collatum predicti monasterii abbati et fratribus confirmamus, statuentes insuper, ut abbas personam gerat semper predictarum ecclesiarum; et, ne quis huic facto obviare intendat, sententia ecclesie inhibemus. Cuius rei testes sunt Waltherus, maior Leodiensis decanus; Radulphus, archidiaconus; alter Radulphus, archidiaconus; Henricus, cantor; Radulphus, prepositus sancti Pauli; magister Jonas, decanus sancti Pauli; magister Radulphus et magister Richerius, canonici sancti Pauli.

Actum Dominice Incarnationis anno m. c. xcviii, indictione prima, pontificatus nostri anno tercio.

Original aux archives du royaume; carton de l'abbaye

d'Heylissem. La copie de ce document nous a été communiquée par M. l'abbé H. De Bruyn.

LE SOUVERAIN PONTIFE NICOLAS III ACCORDE DES FAVEURS AU MONASTÈRE DE BONNE-ESPÉRANCE POUR LE TEMPS

D'INTERDIT.

11 mai 1280.

NICOLAUS, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Bonespei, Premonstratensis ordinis, Cameracensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre precibus inclinati, ut cum generale terre fuerit interdictum, liceat vobis, clausis ianuis, non pulsatis campanis, quibuslibet aliis, presertim interdictis et excommunicatis exclusis, submissa voce, divina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto, nec id vobis contingat specialiter interdici, auctoritate vobis presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Rome, apud sanctum Petrum, v idus maii, pontifi catus nostri anno primo.

Acte original, avec sceau en plomb portant d'un côté les effigies des saints apôtres Pierre et Paul et sur l'exergue NICOLAUS PAPA III; aux Archives générales du Royaume. Carton de l'abbaye de Bonne-Espérance. La copie de ce document nous a été communiquée par M. l'abbé H. De Bruyn.

L'ABBÉ DE SAINT-PIERRE DE GAND CONSENT A L'ÉRECTION, A OOSTBURG (ZÉLANDE), D'UN MONASTÈRE DE RELIGIEUSES DU TIERS-ORDRE DE SAINT-FRANÇOIS, DIT DE LA PÉNITENCE.

8 novembre 1515.

Universis presentes literas inspecturis JOHANNES, permissione divina abbas monasterii sancti Petri juxta Gandavum, ordinis sancti Benedicti, Tornacensis diocesis, salutem in Domino sempiternam. Sane pro parte domus sive loci dilectarum sororum, Biguttarum vulgariter dictarum, infra limites. prochie sancti Eligii Oosburgensis, ratione nostri abbatialis dignitatis necnon patronatus dicte diocesis', quam domum sive locum cum suis edificiis et structuris ab illustrissimo domino domino Karolo, archiduce Austrie, duce Burgundie etc., comite Flandrie, etc., ut in eadem sancta quedam religio sororum tercii ordinis sancti Francisci, de penitencia nuncupati, institui et ordinari posset, sibi gratiose concedi obtinuerunt, singularem gent (sic) devotionis effectum nobis exhibita peticio continebat, quod, cum in eadem domo pristinis temporibus, et usque in hodiernum diem, nonnulle sorores, Bigutte apud vulgares nuncupate, absque votorum religionis professione et in communi vivendo in simu! residerint, ipseque Bigutte se in melius reformari cupientes, necnon domui sancte Katherine, sororum tercii ordinis sancti Francisci, de penitencia nuncupati, opidi Ardenburgensis, dicte Tornacensis diocesis, de quibus laudabilia perhibentur testimonia, in omnibus conformari desiderent, et summopere affectent eedem sorores Bigutte, ut quatuor vel quinque ex sororibus professis predicte domus sancte Katherine ad domum huiusmodi, quondam

1) Bigutia, en français bigote, avait autrefois une signification analogue à celle de béguine ou fille pieuse. Ce mot n'est plus usité de nos jours que dans le sens de dévote outrée et superstitieuse.

2) Suppléez nobis subjectarum.

3) Lisez gerens.

beghinagium, se transferre possint, illic morature, et religionem sororum tercii ordinis huiusmodi, ad instar domus predictorum, de novo erecture et ordinature; que quidem sorores professe, postquam domum huiusmodi ingresse fuerint, alias ibidem sorores de seculo venientes, cum consilio visitatoris et. ministri earum, recipere valeant, que, una secum inibi Altissimo jugiter famulari volentes, in communi sive proprio conventualiter commorarentur, communitatem servarent, et se omnino regulari vite conformarent, tria quoque vota substantialia religionis, obedientiam videlicet, castitatem et paupertatem voluntariam, citra tamen mendicitatem publicam, solemniter et expresse voverent et profiterentur, retentis sibi donationibus et concessionibus eis pro tempore a christifidelibus factis et faciendis; proviso, quod, si in posterum eedem sorores, vel pro tempore existentes, contingat ex fundationibus, testamentis, donationibus, emptionibus, conquestis, aut aliis quibuscumque modis aliquas terras, predia, sive possessiones sibi acquirere, ampliare, habere vel possidere, in districtu et patronatu nostris predictis, ubi singulis annis decimas pacificas percipimus, illasque in posterum coluerint sive laboraverint, quod tunc etiam dicte sorores ex simili cultura et laboratura nobis et successoribus nostris in perpetuum singulis annis decimas solvent et solvere teneantur, prout ceteri cultores terrarum et agrorum in predictis districtu et patronatu nostris singulis annis solvunt et solvere consueverunt; necnon candelam ceream ponderis trium librarum, cum denario argenteo, ad et supra altare maius nostre ecclesie sancti Petri juxta Gandavum, infra summe misse solemnia, singulis annis in festo sanctorum Petri et Pauli, apostolorum, per eorum confessorem, seu alium presbyterum honestum, ratione juris nostri patronatus ferri facere teneantur; super quibus ordinationem, auctoritatem, facultatem et consensum reverendi in Christo patris et domini Ludovici, episcopi Tornacensis, eciam obtinuerunt; nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus eis in

« AnteriorContinuar »