Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[35] Ut omnes omnino episcopus et presbiteros suos omni honore venerentur in servitio et voluntate dei. Ne incestis nuptiis et se ipsos et cæteros maculare audeant; coniunctiones facere non præsumat, antequam episcopi, presbyteri cum senioribus populi consanguinitatem coniungentium diligenter exquirant; et tunc cum benedictionem iungantur. Ebrietatem devitant, rapacitatem fugiant, furtum non faciant; lites et contentiones adque blasphemia, sive in conviviis sive in conplacito, omnino devitentur, sed cum caritate et concordia vibant.

[36] Et ut omnes omnino ad omnem iustitia exsequenda et missis nostris sint consentientes. Et usum periurii omnino non permittant, qui hoc pessimum scelus christiano populo auferre necesse est. Si quis autem post hoc in periurio probatus fuerit, manum dextera se perdere sciat; tamen hereditatem propria priventur usque ad nostrum iudicium.

[37] Ut hii, qui patricidia vel fratricidia fecerit, avunculum patruum vel aliquem ex propinquis occiderint, et iudicium episcoporum presbiterorum cæterorumque iudicium obhedire et consentire noluerint, quod ad salutem animæ suæ iustumque iudicium solvendum missi nostri et comitis in tali custodia coartent, ut salvi sint nec cæterum populum quoinquinent usque dum in nostra presentia perducatur; et de res propria sua interim nihil habeant.

[38] Similiter et his fiat, qui inlicitis et incestis coniunctionibus reprehensi sunt correcti et nec se emendare volunt neque episcopis neque presbiteris suis obtemperare et bannum nostrum præsumunt contempnere.

[39] Ut in forestes nostras feramina nostra nemine furare audeat, quod iam multis vicibus fieri contradiximus; et nunc iterum banniamus firmiter, ut nemo amplius faciat, sicut fidelitatem nobis promissa unusquisque conservare cupiat, ita sibi caveat. Si quis autem comis vel centenarius aut bassus noster aut aliquis de ministerialibus nostris feramina nostra furaverit, omnino ad nostra presentia perducantur ad rationem. Cæteris autem vulgis, qui ipsum furtum de feraminibus fecerit, omnino quod iustum est conponat, nullatenusque eis exinde aliquis relaxetur. Si quis autem hoc sciente alicui perpetratum, in ea fidelitate conservatum, quam nobis promiserunt et nunc promittere habent, nullus hoc celare audeat.

[40] Novissime igitur ex omnibus decretis nostris nosse cupimus in universo regno nostro per missos nostros nunc directos, sive inter ecclesiasticos viros, episcopos abbates presbiteros diaconos canonicos omnes monachos sive sanctimoniales, qualiter unusquisque in suum ministerium vel professione nostrum bannum vel decretum habeat conservatum, vel ubi civibus ex his dignum sit ex bona voluntate sua gratias agere vel adiutoria inpendere vel ubi aliquid adhuc sit necessitatis emendare. Simili autem laicos et in omnibus ubicumque locis, si de mundeburde

sanctorum ecclesiarum vel etiam viduarum et orphanorum seu minimum potentium adque rapina necnon de exercitali placito instituto et super ipsis causis, qualiter preceptum vel voluntate nostræ sint obhedientes, vel etiam qualiter bannum nostrum habeat conservatum, qualiterque super omnia unusquisque certamen habeat in sancto servitio deo seipsum custodire: ut hec omnia bona et bene sint ad dei omnipotentis laudem, et gratias referamus, ubi dignum est; ubi autem aliquid inultum esse credimus, sic ad emendandum omne studio et voluntate certamen habeamus, ut cum dei adiutorio hoc ad emendationem perducamus et ad nostra eterna mercedem et omnium fidelium nostrum. Similiter et de comitibus vel centenariis, ministerialibus nostris, inter nos omnia supradicta nosse cupimus feliciter.

3. Reichsteilungs- und Hausgesetz 817 Juli
(divisio imperii).

Aus Mon. Germ. hist. LL. Bd. I (1835) S. 198-200.

Cum

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. nos in dei nomine anno incarnationis Domini octingentesimo septimo decimo, indictione decima annoque imperii nostri quarto, mense iulio, Aquisgrani palatio nostro more solito sacrum conventum et generalitatem populi nostri propter ecclesiasticas vel totius imperii nostri utilitates pertractandas congregassemus et in his studeremus, subito divina inspiratione actum est, ut nos fideles nostri ammonerent, quatenus, manente nostra incolomitate et pace undique a deo concessa, de statu totius regni et de filiorum nostrorum causa more parentum nostrorum tractaremus. Sed quamvis hæc admonitio devote ac fideliter fieret, nequaquam nobis nec his, qui sanum sapiunt, visum fuit, ut amore filiorum aut gratia unitas imperii a deo nobis conservati divisione humana scinderetur, ne forte hac occasione scandalum in sancta ecclesia oriretur, et offensam illius, in cuius. potestate omnium iura regnorum consistunt, incurreremus. Idcirco necessarium duximus, ut ieiuniis et orationibus et elemosinarum largitionibus apud illum obtineremus, quod nostra infirmitas non præsumebat. Quibus rite per triduum celebratis nutu omnipotentis dei ut credimus actum est, ut et nostra et totius populi nostri in dilecti primogeniti nostri Hlutharii electione vota concurrerent. Itaque taliter divina dispensatione manifestatum placuit et nobis et omni populo nostro, more solemni imperiali diademate coronatum nobis et consortem et successorem imperii, si Dominus ita voluerit, communi voto constitui. Ceteros vero fratres eius, Pippinum videlicet et Hludowicum æquivocum nostrum, communi consilio placuit regiis insigniri nominibus et loca inferius denominata constituere, in quibus post decessum nostrum sub seniore

fratre regali potestate potiantur iuxta inferius adnotata capitula, quibus, quam inter eos constituimus, conditio continetur. Quæ capitula propter utilitatem imperii et perpetuam inter eos pacenr conservandam et totius ecclesiæ tutamen cum omnibus fidelibus nostris considerare placuit et considerata conscribere et conscripta propriis manibus firmare, ut deo opem ferente, sicut ab omnibus communi voto actum est, ita communi devotione a cunctis inviolabiliter conserventur ad illorum et totius populi christiani perpetuam pacem; salva in omnibus nostra imperiali potestate super filios et populum nostrum, cum omni subiectione, quæ patri a filiis et imperatori ac regi a suis populis exhibetur.

[1] Volumus, ut Pippinus habeat Aequitaniam et Wasconiam et markam Tolosanam totam et insuper comitatos quatuor, id est in Septimania Carcassensem et in Burgundia Augustudunensem et Avalensem et Nivernensem.

[2] Item Hludowicus volumus ut habeat Baioariam et Carentanos et Beheimos et Avaros atque Sclavos, qui ab orientali parte Baioariæ sunt, et insuper duas villas dominicales ad suum servitium in pago Nortgaoe Luttraof et Ingoldesstat.

[3] Volumus, ut hi duo fratres, qui regis nomine censentur, in cunctis honoribus intra suam potestatem distribuendis propria potestate potiantur; tantum ut in episcopatibus et abbatiis ecclesiasticus ordo teneatur, et in ceteris honoribus dandis honestas et utilitas servetur.

[4] Item volumus, ut semel in anno, tempore oportuno, vel simul vel singillatim, iuxta quod rerum conditio permiserit, visitandi et videndi et de his, quæ necessaria sunt et quæ ad communem utilitatem vel ad perpetuam pacem pertinent, mutuo fraterno amore tractandi gratia ad seniorem fratrem cum donis suis veniant. Et si forte aliquis illorum qualibet inevitabili necessitate impeditus venire tempore solito et oportuno nequiverit hoc seniori fratri legatos et dona mittendo significet; ita dumtaxat, ut, cum primum possibilitas congruo tempore adfuerit, venire qualibet cabillatione non dissimulet.

[5] Volumus atque monemus, ut senior frater, quando ad eum aut unus aut ambo fratres sui cum donis, sicut prædictum est, venerint, sicut ei maior potestas deo annuente fuerit adtributa, ita et ipse illos pio fraternoque amore largiori dono remuneret.

[6] Volumus atque iubemus, ut senior frater iunioribus fratribus suis, quando contra exteras nationes auxilium sibi ferre rationabiliter expetiverint, iuxta quod ratio dictaverit et temporis oportunitas permiserit, vel per se ipsum vel per fideles missos et exercitus suos oportunum eis auxilium ferat.

[7] Item volumus, ut nec pacem nec bellum contra exteras et huic a deo conservato imperio inimicas nationes absque consilio et consensu senioris fratris ullatenus suscipere præsumant. Impetum vero ostium subito insurgentium vel repentinas incursiones iuxta vires per se repellere studeant.

[8] De legatis vero, si ab exteris nationibus vel propter pacem faciendam vel bellum suscipiendum vel civitates aut castella, tradenda vel propter alias quaslibet maiores causas directi fuerint, nullatenus sine senioris fratris conscientia eis respondeant vel eos remittant. Si autem ad illum de quacumque parte missi directi fuerint, ad quemlibet illorum primo pervenerint, honorifice eos cum fidelibus missis usque ad eius præsentiam faciat pervenire. De levioribus sane causis iuxta qualitatem legationis per se respondeant. Illud tamen monemus, ut quomodocumque se res in confinibus eorum habuerint, semper ad senioris fratris notitiam perferre non neglegant, ut ille semper sollicitus et paratus inveniatur ad quæcumque necessitas et utilitas regni postulaverit.

[9] Præcipiendum etiam nobis videtur, ut post decessum nostrum uniuscuiusque vasallus tantum in potestate domini sui beneficium propter discordias evitandas habeat et non in alterius. Proprium autem suum et hereditatem, ubicumque fuerit, salva iustitia cum honore et securitate secundum suam legem unusquisque absque iniusta inquietudine possideat; et licentiam habeat unusquisque liber homo, qui seniorem non habuerit, cuicumque ex his tribus fratribus voluerit se commendandi.

[10] Si autem, et quod deus avertat et quod nos minime obtamus, evenerit, ut aliquis illorum propter cupiditatem rerum terrenarum, quæ est radix omnium malorum, aut divisor aut obpressor ecclesiarum vel pauperum extiterit, aut tyrannidem, in qua omnis crudelitas consistit, exercuerit, primo secreto secundum Domini præceptum per fideles legatos semel bis et ter de sua emendatione commoneatur; ut, si his renisus fuerit, accersitus a fratre coram altero fratre paterno et fraterno amore moneatur et castigetur. Et si hanc salubrem admonitionem penitus spreverit, communi omnium sententia quid de illo agendum sit decernatur; ut, quem salubris ammonitio a nefandis actibus revocare non potuit, imperialis potentia communisque omnium sententia coherceat.

[11] Rectores vero ecclesiarum de Francia talem potestatem habeant rerum ad illas pertinentium sive in Aquitania sive in Italia sive in aliis regionibus ac provintiis huic imperio subiectis, qualem tempore genitoris nostri habuerunt vel nostro habere

noscuntur.

[12] De tributis vero et censibus vel metallis, quicquid in eorum potestate exigi vel haberi potuerit, ipsi habeant, ut ex his in suis necessitatibus consulant et dona seniori fratri deferenda melius præparare valeant.

[13] Volumus etiam, ut si alicui illorum post decessum nostrum tempus nubendi venerit, ut cum consilio et consensu senioris fratris uxorem ducat. Illud tamen propter discordias evitandas et occasiones noxias auferendas cavendum decernimus, ut de exteris gentibus nullus illorum uxorem accipere præsumat. Omnium [scil. illorum] vero homines propter pacem artius conligandam, ubicumque inter partes elegerint, uxores ducant.

[14] Si vero aliquis illorum decedens legitimos filios reliquerit, non inter eos potestas ipsa dividatur; sed potius populus pariter conveniens unum ex eis, quem Dominus voluerit, eligat; et hunc senior frater in loco fratris et filii suscipiat et honore paterno sublimato hanc constitutionem erga illum modis omnibus conservet. De ceteris vero liberis pio amore pertractent, qualiter eos more parentum nostrorum salvent et cum consilio habeant.

[15] Si vero absque legitimis liberis aliquis eorum decesserit, potestas illius ad seniorem fratrem revertatur. Et si contigerit illum habere liberos ex concubinis, monemus, ut erga illos misericorditer agat.

[16] Si vero alicui illorum contigerit, nobis decedentibus, ad annos legitimos iuxta Ribuariam legem nondum pervenisse, volumus, ut, donec ad præfinitum annorum terminum veniat, quemadmodum modo a nobis, sic a seniore fratre et ipse et regnum eius procuretur atque gubernetur. Et cum ad legitimos annos pervenerit, iuxta taxatum modum sua potestate in omnibus potiatur.

[17] Regnum vero Italiæ eo modo prædicto filio nostro, si deus voluerit, ut successor noster exsistat, per omnia subiectum sit, sicut et patri nostro fuit et nobis deo volente præsenti tempore subiectum manet.

[18] Monemus etiam totius populi nostri devotionem et sincerissimæ fidei pene apud omnes gentes famosissimam firmitatem, ut, si is filius noster, qui nobis divino nutu successerit, absque legitimis liberis rebus humanis excesserit, propter omnium salutem et ecclesiæ tranquillitatem et imperii unitatem in elegendo uno ex liberis nostris, si superstites fratri suo fuerint, eam quam in illius electione fecimus conditionem imitentur; quatenus in eo constituendo non humana sed dei quæratur voluntas adimplenda *).

4. Vertrag zu Aachen betr. Teilung des Reiches Lothars II. 870 März 6.

Aus Mon. Germ. hist. LL. Bd. I (1835) S. 516.

Anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi 870, indictione 3. pridie nonas martii, anno 32 Karoli gloriosi regis Aquisgrani palatio hae pactiones inter ipsum et Hludowicum regem fratrem ipsius factæ sunt.

Ingelramnus comes ex parte Karoli regis:

Sic promitto ex parte senioris mei, quod senior meus Karolus rex fratri suo Hludowico regi talem portionem de regno Hlotharii regis consentit habere, qualem aut ipsi iustiorem et plus æqualiorem aut communes fideles eorum inter se invenerint. Nec eum in ipsa portione vel in regno, quod antea tenuit, per aliquam fraudem vel subreptionem decipiet aut forconsiliabit, si frater suus

*) Die Urkunde des Vertrags von Verdun (843) ist nicht erhalten.

« AnteriorContinuar »