Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[2] Item in ecclesiis metropolitanis et cathedralibus etiam apostolice sedi immediate non subiectis et in monasteriis apostolice sedi immediate subiectis fiant electiones canonice, que ad sedem apostolicam deferantur, quas etiam ad tempus constitutum in constitucione Nicolai, que incipit ,cupientes' papa expectet; quo facto si non fuerint presentate vel si presentate minus canonice fuerint, papa provideat; si vero canonice fuerint, papa eos confirmet, nisi ex causa rationabili et evidenti et de fratrum consilio de digniori et utiliori persona duxerit providendum, proviso, quod confirmati et provisi per papam nichilominus metropolitanis et aliis prestent debita iuramenta et alia, ad que de iure tenentur.

[26] In monasteriis, que non sunt immediate subiecta sedi apostolice, necnon in aliis beneficiis regularibus, super quibus pro confirmatione seu provisione non consuevit haberi recursus ad sedem apostolicam, non teneantur venire electi seu illi, quibus providendum est, ad curiam ad habendum confirmacionem vel provisionem; nec eciam dicta beneficia regularia cadant in graciis expectativis. Ubi autem in monasteriis ad curiam Romanam venire seu mittere consueverunt, ibi papa aliter non confirmet seu provideat, quam superius de cathedralibus ecclesiis est expressum. De monasteriis monialium papa non disponat, nisi sint exempta, et tunc per commissionem in partibus.

[3] De ceteris dignitatibus et beneficiis quibuscunque secularibus et regularibus vacaturis ultra reservationes iam dictas (maioribus dignitatibus post pontificales in cathedralibus et principalibus in collegiatis exceptis, de quibus iure ordinario provideatur per illos inferiores, ad quos alias pertinet) idem sanctissimus dominus noster per quamcunque aliam reservacionem graciam exspectativam aut quamvis aliam dispositionem sub quacunque verborum forma per eum aut eius auctoritate factam vel fiendam non impediet, quominus de illis, cum vacabunt de mensibus februarii aprilis iunii augusti octobris et decembris, libere disponatur per illos, ad quos collatio provisio presentatio electio aut alia quevis dispositio pertinebit, reservationibus aliis a premissis ac dispositionibus auctoritate eiusdem domini nostri pape factis vel fiendis non obstantibus quibuscunque. Quociens vero aliquo vacante beneficio de mensibus ianuarii marcii maii iulii septembris et novembris specialiter dispositioni apostolice sedis reservatis non apparuerit infra tres menses a die note vacationis in loco beneficii, quod alicui de illo apostolica auctoritate fuerit provisum, extunc et non antea ordinarius vel alius, ad quem illius dispositio pertinebit, de illo libere disponat. [3] Item ad finem, ut hec ordinatio collationis beneficiorum non reservatorum per alternos menses possit per nationem publicari, et omnes, qui ipsa gaudere voluerint, tempus congruum habeant eandem acceptandi, tunc quoad apostolicam sedem in kalendis iunii proxime futuris ipsa currere incipiet durabitque deinceps, nisi in futuro concilio de consensu nationis aliter fuerit ordinatum.

[4] Item circa provisionem apostolice sedi ordinandam modus annatarum hoc modo currat: de ecclesiis cathedralibus omnibus et monasteriis virorum dumtaxat vacantibus et vacaturis solventur pro fructibus primi anni a die vacacionis summe pecuniarum in libris camere apostolice taxate, que communia servitia nuncupantur. Si que vero excessive taxate sunt, retaxentur; et provideatur specialiter in gravatis regionibus secundum qualitatem rerum temporum et regionum, ne nimium pregraventur; ad quod sanctissimus dominus noster petentibus dabit commissarios in partibus, qui diligenter inquirant et retaxent. Taxe autem predicte pro media parte infra annum a die habite possessionis pacifice totius vel maioris partis solvantur et pro media parte alia infra sequentem annum. Et si infra annum bis vel pluries vacaverit, semel tantum solvetur; nec debitum huiusmodi in successorem in ecclesia vel monasterio transeat.

[46] De ceteris dignitatibus personatibus officiis et beneficiis secularibus quibuscunque et regularibus, que auctoritate sedis apostolice conferentur vel de quibus providebitur preterquam vigore graciarum expectativarum aut causa permutacionis, solvantur annate seu medii fructus iuxta taxam solitam a tempore possessionis infra annum; et debitum huiusmodi in successorem in beneficio non transeat. De beneficiis vero, que valorem viginti quatuor florenorum de camera non excedunt, nihil solvatur. Curratque hec observantia deinceps, nisi eam similiter in futuro concilio de consensu nationis inmutari contingat.

[5] In aliis autem, que per felicis recordacionis dominum Eugenium papam quartum pro natione prefata usque ad tempus futuri generalis concilii permissa concessa indulta atque decreta et per memoratum sanctissimum dominum nostrum papam Nicolaum confirmata fuere, in quantum illa concordie presenti non obviant, ista vice nihil extitit immutatum.

[6] Voluit etiam memoratus dominus legatus, quod super concordatis presentibus singuli metropolitani predictæ nationis petentibus quibuscunque, quantum opus eis videbitur, sub suis sigillis transsumpta concedere valeant, quodque transsumtis eisdem in iudicio et extra stetur et adhibeatur tanquam huic originali carte per omnia plena fides. Per hoc autem, quod in concordatis huiusmodi sive quibusvis aliis eorum occasione conficiendis litteris propter competentiorem descriptionem Alamania specialis appellatur natio, ipsa censeri non debet a Germanica natione distincta seu quomodolibet separata.

Ad fidem igitur et robur ac testimonium omnium premissorum nos Fridericus Romanorum rex et nos Iohannes cardinalis legatus supradicti cartam presentem nostris appensis mandavimus communiri sigillis. Ad mandatum domini regis in consilio.

III.

Ständische Verhältnisse."

*

61. Kaiserl. Kapitulare gegen Freiheitsbestrebungen der Sklaven [996-1002].

Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 47 f.

Magnis opus est consultibus, dum nostri imperii principes publici offitii et ecclesiastici ordinis divites et pauperes, maiores et minores, diuturnis querimoniis causentur, se a servis suis propriis viris debitum et proprium non posse habere obsequium. Alii liberos se ideo mentiuntur, quia domini eorum servitutem, quem captiose more ac approbatione evadere temptant, nequeunt (ut sepe fit) approbare. Alii autem ideo ad honorem libertatis moliuntur ascendere, quia domini eorum diversis negotiis impediti (ut forte fit) longo tempore eos ignorant nec ad solitum sunt coacti servitium nec ullam saltim vocem indicem ad memoriam servitii exsolverint; et hac occasione se contendant liberos et clamant se vixisse lege et usu libertatis, quia offitio servili aliquantulum quieverunt. Ob hanc rem placuit imperio nostro sic:

[1] Si servus propter appetitum libertatis liberum se vocaverit, liceat domino, si sibi ita melius visum fuerit propter difficultatem approbationis insidiosæ, aut per se aut per suum campionem litem dirimere. Liceat autem servo pro se camphionem dare, si morbus aut ætas eum pugnare prohibuerit.

[2] Ut autem servus propter ullam remissionem non occultet, hoc nostro ædicto deo volente in æternum valituro statuimus, ut deinceps unusquisque ad ostendendam suæ servitutis condictionem in kalendis decembris unum publicæ monetæ persolvat denarium aut ipsi domino aut eius ministro ad hoc offitium deputato.

[3] Servorum autem filii et filiæ similiter præscriptum censum servitutis memorem in vicesimo quinto ætatis suæ anno statuto termino persolvere incipiant. Et nulla temporis indulta prolixitas servitutem aboleat.

[4] Quod si aliquis servus æcclesiæ hoc nostrum ædictum servare neglexerit, omnium bonorum suorum medietate mulctetur et suæ conditione subiaceat servitutis. Non enim licebit servo æcclesiæ servitute umquam exire; quem neque ipsi præsidentes

* Betreffs der privatrechtlichen Seite der ständischen Veränderungen vgl. die Beispiele bei H. Loersch & Rich. Schröder, Urkunden z. Gesch. des dtschn. Privatrechts. 2. Aufl. (1881) S. 256.

æcclesiis poterunt libertare. Servos igitur ecclesiarum liberos fieri omni modo interdicimus, et liberos quolibet ingenio factos ad ius et servitutem æcclesiarum revocari precipimus.

62. Das Gesetz (Hofrecht) des Bischofs Burchard
von Worms [1023-1025].

Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 640-644; der Prolog aus Urkundenbuch der Stadt Worms, hersg. von Heinr. Boos Bd. I (1886) S. 39.

Incipit prologus de privilegiis Burchardi Wormatiensis ecclesie episcopi:

Decursis venerabilium antistitum temporibus, quibus ecclesiam Wormatiensem sibi a deo commissam in undis diversarum procellarum secundum debitum offitii sui pervigili cura gubernabant et eam vel propria largitione vel regum seu imperatorum traditione facultatibus honoribus exuberantem reliquerant, accedendum nobis est ad introitum pii pastoris et tempora Burchardi episcopi, cuius memoria propter prerogativam meritorum apud homines est celebris et in conspectu altissimi immortalis, qui qualiter se in episcopatu habuerit, non est necessarium verbis exponere, cum fama virtutum eius ubique terrarum comprobata sit operum attestatione et, ut pace omnium dicam, licet plures precesserint eum viri mire sanctitatis in sede Wormatiensi, respectu eius plantationis et superedificationis ecclesia ista tam in spiritualibus quam in temporalibus erat quasi informis. Hoc testatur clerus et populus paterna dilectione educatus, hoc civitas adornata et adaucta, hoc universus episcopatus rebus et largis possessionibus ditatus, hoc testantur congregationes huius ecclesie, quas ipse permodicas inveniens largitionibus habundanter ampliavit vel ex novo instituit; corpus canonum in unam faciem castorum eloquiorum multo labore collegit; legem specialem familie sancti Petri ut infra videtur dedit. et, ut breviter concludam, ecclesiam Wormatiensem in meridiano splendore omnibus bonis lucentem feliciter reliquit, unde 13 kalendas septembris in pace factus est locus eius et apud sanctum Laurentium sepultus.

Lex familie Wormatiensis ecclesie.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Burchardus Wormatiensis ecclesie episcopus propter assiduas lamentationes miserorum et crebras insidias multorum, qui more canino familiam sancti Petri dilacerabant, diversas leges eis imponentes et infirmiores quosque suis iudiciis opprimentes, cum consilio cleri et militum et totius familie has iussi scribere leges, ne aliquis adVocatus seu vicedominus aut ministerialis sive inter eos alia aliqua loquax persona supradicte familie novi aliquid subinferre posset, sed una eademque lex diviti et pauperi ante oculos prenotata omnibus esset communis.

[1] Si quis ex familia sancti Petri ad sociam suam legitime venerit, quicquid in dotem dederit et hoc ipsa annum et diem non proclamatum possidet, si vir prior moritur, uxor eius totam habeat dotem usque ad finem vite sue; si autem ipsa moritur sine filiis, proximi heredes mariti sui dotem recipiant. Similiter fiat, si uxor prior moriatur. Et quicquid simul acquisierant, si quis eorum alterum supervixerit, totum habeat in sua potestate et quicquid inde facere velit faciat. Quod autem mulier secum ad maritum adtulerat, ambobus mortuis, si filios habuerint, ipsi matris hereditatem possideant; si autem filios non habuerint, nisi ipsa traditione prepediat, post vitam eius totum ad proximos mulieris redeat; et si filios simul genuerint et mater prior obierit, si quid hereditatis ex matre filiis devenerat et ipsi obierint, hereditas ad proximos matris redeat.

[2] Lex erit familiæ: si quis predium vel mancipia in hereditatem acceperit et in paupertatem inciderit et ex hac necessitate hereditatem vendere voluerit, prius proximis heredibus suis cum testimonio proponat ad emendum; si autem emere noluerint, vendat socio suo cui voluerit. Si autem aliquis mansus in manum episcopi iudicio iudicum pervenerit, et si heredum aliquis supersessum ius emendare voluerit, detur sibi potestas, ut tali conditione hereditatem accipiat. Si autem nullus heredum satisfacere voluerit, illius loci minister cuicumque ex familia mansum illum dederit, hic postea firmus heres erit; si autem aliquis venerit post duos annos aut post tres aut plus et dicit: ,ego sum heres, pauper eram, orphanus eram, non habui qui me pasceret, ideo extra patriam ivi et ibi usque modo me meo labore conduxi' et vult cum solo testimonio illum, qui iussione episcopi heres effectus est et quia suum mansum bene excultum et fimatum habet, expellere, constituimus, quia prius nullus heredum erat, qui supersessum ius emendare voluisset, ille firmus heres sit, qui a ministeriali heres effectus est; si heres erat, cur aufugerat, cur domi non sederat, ut hereditatem suam custodiret? volumus, ut nulla vox eius de hoc amplius audiatur, nisi iusta atque rationabilis causa ibi intelligatur. Si autem aliquis, qui hereditalem mansum habet, moritur et parvulum heredem reliquerit, et ille heres non potest debitum servitium persolvere, si est aliquis proximior, qui velit debitum servitium de predicto manso facere, quousque heres ille ad suos dies pervenerit, ne propter teneritatem heredis exheredetur heres, concedimus et constituimus; ut misericorditer de eo agatur, rogamus.

[3] Si quis in dominicata nostra hereditatem habens moritur, heres sine oblatione hereditatem accipiat et postea debitam servitutem inde provideat.

[4] Si quis ex familia moritur, quicquid indotatum reliquerit, nisi traditione prepediatur, proximi heredes possideant.

[5] Si quis cum manu coniugis sue cum testimonio bono aliquam traditionem sive in dote sive in aliis quibuslibet rebus fecerit, hoc firmum erit, nisi alia res prepediat.

« AnteriorContinuar »