Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aquam calidam aut frigidam cogat nec flagellis cedat nec in carcerem mittat, sed iuret tantum secundum legem suam post quadraginta dies, nec ullis testibus possit convinci qualibet de causa. Et quicumque contra hoc edictum nostrum eos ultra cogere voluerit, bannum unum, id est 3 libras argenti, persolvere cogatur. Si vero eum vulneraverit, si non ad mortem, libram unam auri conponat, et si sit servus qui eum occiderit vel vulneraverit, dominus eius aut supra taxatam composicionem impleat aut servum ad penas tradat. Si quis autem inopia depressus prescriptum persolvere nequiverit, eadem plectatur pena, qua ille punitus est tempore Heinrici imperatoris patris mei, qui Iudeum nomine Vivum interfecit, scilicet ut ei oculi eruantur et dextra manus amputetur.

[5] Quod si Iudei litem inter se aut causam habuerint discernendam, a suis paribus et non aliis convincantur et iudicentur. Et si aliquis eorum perfidus rei alicuius inter eos geste occultare voluerit veritatem, ab eo, qui ex parte episcopi preest synagoge, iuxta legem suam cogatur, ut de eo quod queritur verum fateatur. Si quando aut inter eos aut contra eos difficiles orte fuerint questiones vel lites, salva interim pace eorum ad presenciam referantur episcopi, ut eius valeant iudicio terminari.

[6] Habeant preterea licenciam vinum suum et pigmenta et antidota vendere christianis, et sicut prediximus nullus ab eis exigat vel mancosos vel palefredos vel angariam vel exactionem aliquam publicam vel privatam.

Et ut hec concessionis auctoritas omni evo inviolata permaneat, hanc cartam inde conscribi et sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domini Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti. Humbertus cancellarius vice Ruthardi archicancellarii recognovi. Data est 11 kal. marcii, anno ab incarnacione Domini millesimo nonagesimo, indictione 13, anno autem domini Heinrici regni quidem 36, imperii vero 6. Actum Spire; in Christi nomine feliciter amen.

68. Kolonistenrecht. 1106.

Aus Bremisches Urkundenbuch Bd. I (1873) S. 28 f.

[1] In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus dei gratia Hammenburgensis ecclesie antistes universis fidelibus in Christo presentibus et futuris perpetuam benedictionem. Pactionem quandam, quam quidem cis Renum commanentes, qui dicuntur Hollandi, nobiscum pepigerunt, omnibus notam volumus haberi. [2] Prefati igitur viri maiestatem nostram convenerunt obnixe rogantes, quatenus terram in episcopatu nostro sitam actenus incultam paludosamque nostris indigenis superfluam eis ad excolendam concederemus. Nos itaque tali petitione nostrorum usi con

silio fidelium, perpendentes rem nobis nostrisque successoribus profuturam, non abnuende petitioni eorum assensum tribuimus. [3] Huius autem petitionis talis fiebat pactio, ut de prefate terre singulis mansis singulos denarios singulis annis nobis darent. Mansi vero mensionem, ne discordia in posterum in populo haberetur, que mensio in longitudine septingentas et viginti, in latitudine vero 30 habet regales virgas, cum rivulis terram interfluentibus, quos eis simili modo concedimus, hic inscribi necessarium duximus. [4] Condixerunt denique secundum decretum nostrum decimam se daturos, ita videlicet, ut de frugibus terre 11 manipulum, de agnis 10, de porcis similiter, de capris similiter, de anseribus similiter, necnon decimam mensuram mellis et de lino simili modo darent; pullum equinum educatum usque ad festivitatem sancti Martini solo denario, vitulum obolo redimerent. [5] Ad sinodalem iustitiam secundum sanctorum decreta patrum et canonicam iustitiam et institutionem Traiectensis ecclesie nobis se per omnia obtemperaturos promiserunt. [6] Iudicia et placita secularis legis, ne ab extraneis preiudicium paterentur, ipsi, ut omnes rerum dissentiones inter se diffinirentur, de singulis centum mansis 2 marcas singulis annis se persolvere asseruerunt. Maiorum placita sive iudicia rerum, si ipsi inter se diffinire nequirent, ad episcopi audientiam referrent eumque secum ad causam diffiniendam ducentes, inibi quamdiu moraretur, de suo ipsimet procurarent, eo tenore, ut de placitali questu duas partes haberent, tertiam vero episcopo preberent. [7] Ecclesias in prefata terra, ubi eis congruum videretur, constitui concessimus. Quibus ecclesiis decimam decimarum nostrarum parrochiarum ecclesiarum earundem distincte in usus sacerdotis inibi deo servituri prebuimus. Parrochiani vero nichilominus singularum ecclesiarum suis ecclesiis mansum unum in dotem ad predictos usus sacerdotis se daturos confirmant. [8] Nomina virorum, qui nos ob hanc pactionem faciendam confirmandamque convenerant, hec sunt: Heinricus sacerdos, cui prefatas ecclesias in vita sua concessimus, ceterique laici: Helikinus Arnoldus Hiko Fordolt Referic; quibus iam sepe dictam terram secundum seculi leges et prefatam conventionem concedimus et ipsorum heredibus post ipsos. [9] Huius conventionis astipulatio fiebat anno dominice incarnationis 1106, indictione 6, regnante domno Henrico IIII Romanorum imperatore augusto. Ad cuius pagine decretum confirmande cum astipulatione nostra nostri impressione sigilli hic annecti nobis complacuit. Si quis ista contradixerit, anathema sit. [10] Huius pagine confirmationi ego Wernherus prepositus interfui et subscripsi. Ego Marquardus prepositus. Ego Hasoko prepositus. Ego Hujo prepositus. Ego Adelbero. Ego Thieto interfui et subscripsi. Ego Gerungus advocatus interfui et recognovi. Ego Hericus interfui. Ego Thidericus. Ego Willo interfui. Ego Erpo interfui et recognovi. Ego Adelbertus. Ego Gerwardus. Ego Ermbertus. Ego Reinwardus. Ego Ecelinus.

69. Lehnsgesetz Lothars III. 1136 Novbr. 6.

Aus Mon. Germ. hist. LI. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 175 f.

Lotharius divina favente clementia tercius Romanorum imperator pius felix inclitus triumphator semper augustus universo populo.

Imperialis benivolentie proprium iudicamus commoda subiectorum investigare et eorum diligenti cura mederi calamitatibus, simulque publicum bonum statum ac dignitatem imperii omnibus privatis commodis preponere. Quocirca omnium fidelium nostrorum tam futurorum quam presentium noverit universitas, qualiter, dum apud Runcalias secundum antiquorum imperatorum consuetudinem pro iustitia ac pace regni componenda consederemus, omnia que ad honorem imperii spectare videntur solliciti indagantes, perniciosissimam pestem et rei publice non mediocre detrimentum inferentem resecare proposuimus. Per multas etenim interpellationes ad nos factas didicimus, milites beneficia sua passim distrahere ac ita omnibus exhaustis suorum seniorum servitia subterfugere; per quod vires imperii maxime attenuatas cognovimus, dum proceres nostri milites suos omnibus beneficiis exutos ad felicem nostri nominis expeditionem minine transducere valeant. Hortatu itaque et consilio archiepiscoporum episcoporum ducum marchionum comitum palatinorum ceterorumque nobilium simul etiam iudicum hac edictali lege in omne evum deo propicio valitura decernimus, nemini licere beneficia, que a suis senioribus. habet, absque ipsorum permissu distrahere vel aliquod commodum adversus tenorem nostre constitutionis excogitare, per quod imperii vel dominorum minuatur utilitas. Si quis vero contra saluberrime nostræ legis precepta ad huiusmodi illicitum commercium accesserit vel aliquid in fraudem legis machinari temptaverit, precio ac beneficio se cariturum agnoscat. Notarium vero, qui super tali contractu libellum vel aliud instrumentum composuerit, post ammissionem officii infamie periculum sustinere sanccimus.

Data sexto die mensis novembris, indictione quintadecima, anno dominice incarnacionis millesimo centesimo 36.

70. Das Kölner Dienstrecht [c. 1154].

Aus Mittheilungen aus dem Stadtarchiv von Köln 2. Heft [Bd. 1] (1883) S. 4-10.

In nomine sancte et individue trinitatis. Hec sunt iura ministerialium sancti Petri in Colonia ab antiquo ordinata et statuta, servata et servanda:

[1] Ministeriales beati Petri domino suo archiepiscopo fidelitatem sine aliqua exceptione facient et eam ei contra omnem hominem servabunt.

[2] Si aliquis hominum terram Coloniensem et terminos episcopatus invadere voluerit, universi ministeriales beati Petri tam

beneficiati quam non beneficiati ad defendendam terram domino suo archiepiscopo assistere et usque ad terminos episcopatus eum cum armis sequi debent; si autem archiepiscopus ultra procedere voluerit, ipsi eum longius sequi non tenentur, nisi hoc de voluntate sua faciant aut dominus eorum apud eos hoc promereatur. Si autem redditus archiepiscopi, ubicumque extra terminos episcopatus siti sunt, ab aliquo violenter invasi fuerint, ipsi ad hanc violentiam reprimendam dominum suum illuc sequi debent.

[3] Item si archiepiscopus alicui ministerialium suorum quacumque occasione offensus fuerit, ita quod gratiam suam ei denegat et bonis suis eum exheredat, ille ministerialis nobiles terre et eos precipue, qui summi officiales curie vocantur, precibus et obsequio invitare debet, quatinus ipsi apud dominum suum pro recuperanda gratia eius intercedant. Quod si ipse infra annum eam recuperare non valuerit, expleto anno ad alium dominum se transferre poterit, ut illi serviat, ita tamen ut nec rapinas nec incendia contra dominum suum archiepiscopum exerceat. autem archiepiscopus eum non exheredat, sed tantummodo gratiam suam ei denegat, ipse post predictum annum expletum servitium suum domino suo archiepiscopo subtrahere potest, donec gratiam suam recuperet.

Si

[4] Item ministeriales beati Petri ad coronationem imperatoris cum domino suo archiepiscopo ultra Alpes in expeditionem ire tenentur, illi specialiter qui 5 marcas vel amplius in reditibus de eo tenent, preter solum advocatum Coloniensem et camerarium. Hii siquidem duo domi manere debent: advocatus, ut reditus curtium episcopalium colligat et conservet, camerarius reditus telonii et monete. Reliqui vero omnes, qui 5 marcis vel amplius beneficiati sunt, si archiepiscopus voluerit, sine omni occasione ad hanc expeditionem ibunt, et archiepiscopus cuilibet eorum 10 marcas ad se preparandum dabit et 40 ulnas panni, qui schorlot dicitur, ut servos suos inde vestiat, et duobus militibus soumarium unum cum sella et cum omnibus pertinentibus ad sellam et duas bulgas cum tegmine, quod dekhut dicitur, et 4 ferramenta equi cum 24 clavis. Cum ad Alpes ventum fuerit, debet cuilibet militi deinceps per mensem marca una de camera archiepiscopi dari pro expensa sua; hec marca quandocumque et cuicumque tempore debito denegata fuerit, ille miles officialibus curie hoc notificabit et per eos si potest hunc defectum stipendii sui recuperabit; si vero per eos recuperare non valuerit, baculum excorticatum super lectum domini sui cum testimonio domesticorum suorum circa noctem deponet, nec baculum illum aliquis ammovebit, donec archiepiscopus dormitum vadens eum illic repperiat. Si archiepiscopus quesierit, quis hoc fecerit, et miles ille stipendium suum per hoc recuperaverit, ipse cum domino suo procedat; sin autem, idem miles in mane ad dominum suum veniet et flexis coram eo genibus cum testimonio duorum domesticorum suorum horam pallii sui deosculabitur et sic licite repatriabit, quod nec

iuris nec honoris sui nec rerum detrimentum exinde patietur. Si autem archiepiscopus iratus pallium deosculari eum passus non fuerit, ipse testimonium illorum duorum domesticorum suorum super hoc invocabit et sic similiter licite recedet. Illi autem qui minus quam 5 marcas de archiepiscopo tenent, si voluerint, in expeditionem istam non ibunt, sed quilibet eorum hersturam scilicet medietatem redituum feodi sui dabit. Hiis autem omnibus tam cum 5 marcis quam infra vel supra beneficiatis archiepiscopus hanc expeditionem ante annum et diem denuntiabit.

[5] Item omnium ministerialium beati Petri nullus sententiam archiepiscopo dicet preter solum advocatum Coloniensem, si presens fuerit; et si presens non fuerit, sententiam dicet alius ministerialis beati Petri, de quo archiepiscopus eam requisierit.

[6] Item advocatus Coloniensis has 12 curtes: Elvervelde Helden Zunze Nyle Duze Merreche Pinnistorp Lunreche Dekstein Blatsheim Merzenich Rudinsheim in sua habebit potestate et procuratione, ut villicos in eis ponat et deponat, prout domino suo expedire viderit; et quia Merzenich et Růdinsheim a reditibus episcopalibus alienate sunt et dominis aliis in beneficio concesse, ideo Burche et Bardenbarch advocato pro eis sunt deputate. Reliquas curtes omnes episcopales ipse dominus archiepiscopus in sua tenebit potestate, ut de villicis pro sua voluntate in eis ordinet et disponat.

[7] Item nullus ministerialium beati Petri cum altero ministeriali sancti Petri monomachiam inire potest, quicquid unus adversus alium fecerit. Quod si unus alterum pro libitu suo et sine iusticia occiderit, proximi illius occisi querimoniam coram domino suo archiepiscopo de occisore deponent, et si occisor factum confessus fuerit, ipse in potestatem domini sui iudicabitur; si autem factum negaverit, archiepiscopus testimonio 7 condomesticorum suorum, qui nec occisi nec occisoris cognati sint, eum de homicidio convincet, convictus in potestatem domini sui iudicabitur. Postquam in potestatem domini sui iudicatus est, sequetur dominum suum omni tempore, quocumque dominus ierit, cum tribus equitaturis et duobus servis, ita quod nullo tempore se conspectui domini sui sponte ostendat, nisi forte inscienter vel in via, ubi dominus exinopinato per viam quam venit subito revertitur. Victualia et pabulum sibi et duobus servis curia ei providebit. Sic autem dominum suum continue sequetur, ut semper apud priores Colonienses et dominos terre et apud omnes quos potest studiose laboret pro recuperanda gratia domini sui et ut inimicis suis de morte occisi reconcilietur. Quod si hoc infra annum et diem obtinere non valuerit, tunc advocatus Coloniensis et camerarius pariter recludent eum in camera que proxima est capelle beati Thome sub palatio archiepiscopi, ideo proxima capelle ut per fenestram in capellam intrantem singulis diebus divinum officium audire possit. Sic autem recludetur: filum stamineum de poste ad postem per medium hostii tendetur et in utroque fine

« AnteriorContinuar »