Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sigillum cereum appendetur, et quando sol in mane ortus fuerit, hostium camere aperietur et usque ad occasum solis apertum stabit. Toto die sub protectione et pace archiepiscopi securus ab hostibus suis manebit. Post occasum vero solis hostium suum ita ab intus firmet, ut ab hostibus suis illesus et indempnis maneat. In hac camera ipse propriis expensis sustentabitur, ita quod curia nichil ei providere debet. Numquam etiam omnibus diebus vite sue inde egredietur, nisi prius recuperata gratia domini sui et amicitia inimicorum suorum, quos de morte occisi sibi comparavit. Archiepiscopus tamen numquam eum in gratiam suam resumet, nisi prius cum amicis occisi composuerit. Numquam siquidem, prout dictum est, inde egredietur nisi certis temporibus anni, scilicet in nativitate Domini, in pascha et in festo sancti Petri; habet etenim licentiam egrediendi in natali Domini per tres dies, in pascha per tres dies, in sollempnitate beati Petri, quando synodus episcopalis celebratur, per tres dies, ut tunc universos priores ecclesie et dominos terre ac omnes amicos et condomesticos suos moneat et roget, quatinus pro eo intercedant, et post hoc triduum statim in cameram suam non inpetrata gratia revertetur et sicut prius illic inclusus permanebit. Quod si alio modo egressus fuerit, penitus totius iuris sui tam sinodalis quam secularis expers efficitur et ab omni honore et christianitate sua destituitur; et si postmodum in ecclesia vel in sanctuario vel in urbe vel extra urbem vel sub pacis tempore vel extra pacem sive quocumque loco quocumque tempore fugatus captus occisus fuerit, illud omni vindicta carebit et mortuus in cimiterio non sepelietur. Quamdiu autem in camera perseveraverit, per totum diem amici et cognati et noti sui ad eum licite ingredi et egredi poterunt et loqui et esse cum eo, ita tamen ut ingredientes et egredientes filum et sigilla neque rumpant neque ledant; uxor quoque sua poterit ad eum ingredi et manere cum eo, si tamen prolem de ea intus genuerit, proles illa legitima non erit et secularis iuris expers manebit.

[8] Item si ministerialis beati Petri ministerialem imperii ad monomachiam coram archiepiscopo vocaverit, infra 15 dies illos quando pugnaturi sunt, archiepiscopus utrumque eorum ad imperatorem transmittet, ut coram eo pugnent et ministerialis beati Petri illic iusticiam suam prosequatur; versa vice imperator faciet, si ministerialis imperii ministerialem beati Petri coram se ad pugnam traxerit, ipse ambos ad archiepiscopum transmittet, ut archiepiscopus inde iudicet. Et quia hoc modo imperator ministeriales beati Petri non iudicat, sed eos ad dominum ipsorum remittit, evidens est et manifestum, quod nobiles terre Coloniensis, qui iurisdictionem in locis et terminis suis habent, nulla ratione habeant iudicare ministeriales beati Petri de allodiis et de capitibus suis. Sed si aliquid contra eos habuerint quod vel personas vel allodia eorum tangat, coram domino suo archiepiscopo querimoniam de eis proponant et iusticiam suam ibi prosequantur.

[9] Item nullus archidiaconus, nullus decanus, nullus ecclesiasticus ministeriales beati Petri iure synodali citabit vel excommunicabit super aliqua re, quam aliquis eorum in persona propria commiserit, nisi forte decimas vel res ecclesiarum iniuste invaserint vel sibi usurpaverint. Si hoc fecerint, coram archidiacono vel decano vel ecclesiastico de iniuria respondeant, in cuius terminis eam commiserunt. Alio modo si dignum correctione aliquis eorum quicquam egerit, cappellarius archiepiscopi hoc de eis emendabit. Qui cappellarius proximo die post festum sancti Petri synodum suam celebrabit in veteri domo archiepiscopi ante capellam beati Iohannis et in lapidea cathedra ibidem sita ipse residebit, eruntque presentes illic beati Petri ministeriales omnes, ut de excessibus suis quos personaliter commiserint cappellario tamquam patri suo spirituali respondeant.

[10] Item singuli et omnes ministeriales ad certa officia curie nati et deputati sunt. Officia 5 sunt; in hiis officiis servire debent solummodo ministeriales beati Petri et specialiter illi qui inter eos seniores inveniuntur. Illi autem servient hoc modo: quilibet eorum per 6 ebdomadas continuas serviet in suo officio ad quod natus est; finitis his 6 ebdomatibus ipsi cum licentia domini sui domum ad propria redibunt et alii loco illorum prout ordo expetit succedent. Quicumque autem licentiam domum redeundi quesierit, sic eam queret: veniet in presentiam domini sui et ibi dicet 6 septimanas suas expletas esse et licentiam domum revertendi postulabit; que si ei a domino denegata fuerit, osculabitur horam clamidis eius et sic recedet nec in hoc offendisse debet dominum suum. Si autem dominus nullatenus eo carere voluerit et benignitas domini illum ad manendum induxerit, dominus eum in curia sua honeste in quocumque servitio sibi placuerit retinebit, neque tamen ei deserviet in aliquo horum 5 officiorum, donec iterum terminus suus 6 septimanarum per ordinem eum contingat.

[11] Item in tribus sollempnitatibus anni, scilicet in nativitate Domini, in pascha, in festo sancti Petri, archiepiscopus 30 milites de familia sua de novo vestire debet; vestes tales erunt: in nativitate Domini, quia frigus est, dabit ipse cuilibet eorum pennam griseam gulatam cum merdrino limbo et circumductam lato corio et sculpto quod erg dicitur et pellicium griseum cum latis rubeis gulis et amplis manicis; in pascha et in festo sancti Petri, quia tunc calor est, cuilibet pennam variam et pellicium varium. Quod si vestes dare noluerit, 6 marcas cuilibet pro vestibus dabit. Has autem vestes illi 5 officiales, qui tunc temporis per septimanas suas serviunt, certo loco accipient; reliqua 25 paria dominus pro voluntate sua reliquis militibus de familia sua distribuet.

[12] Item quicumque ministerialis beati Petri filios habuerit, mortuo patre senior filius beneficium patris recipiet et ius serviendi in curia archiepiscopi in suo officio, ad quod natus est, obtinebit. Quicumque frater suus miles fuerit nec adeo dives quin servire eum oporteat, ille cum dextrario suo clippeo et lancea in

curiam archiepiscopi ante porticum beati Petri veniet et, si servo caruerit, ad lapidem descendat qui perforatus illic iacet; tunc habenas freni sui circa foramen lapidis deponet et lanceam per medium in foramen defiget et clippeum appodiabit, et hec omnia sine custode salva erunt et pacem ex parte archiepiscopi usque ad reditum suum habebunt. Deinde ecclesiam beati Petri ad orandum intrabit et facta oratione ecclesiam egrediens domum archiepiscopi ascendet ibique coram domino suo stans se militem esse et ministerialem beati Petri profitebitur atque fidelitatem et servitium suum domino suo offeret, et si dominus eum in curiam et familiam suam tunc receperit ac postmodum ille per integrum annum domino suo laudabiliter servierit, dominus pro gratia et beneplacito suo eum inbeneficiare tenetur et ille ei in posterum serviet. Si autem dominus eum neque curaverit nec in familiam suam eum receperit, ille flexis genibus cum testimonio astantium. horam pallii sui deosculabitur et ad dextrarium suum regredietur et eo ascenso quocumque voluerit eat et cuicumque voluerit serviat. Si postmodum alicui domino servierit et dominus ille gerram contra archiepiscopum conceperit, miles ille, si voluerit, ab hoc domino propter dominum suum archiepiscopum non recedet. Si etiam archiepiscopus illius domini castrum obsederit et miles iste in hoc castro inventus fuerit, propter presentiam domini sui archiepiscopi non dimittet, quin illi domino serviat et castrum eius sicut melius potest defendat, ita tamen quod nec rapinas nec incendia contra dominum suum archiepiscopum agat.

71. Judenprivileg K. Friedrichs I. 1157 April 6.

Aus Mon. Germ, hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 227–229. In nomine sancte et individue trinitatis. Fredericus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus. Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus necnon omnibus regni nostri legibus obnoxiis notum sit, qualiter Iudeis de Wormacia et ceteris sodalibus suis statuta proavi nostri imperatoris Henrici tempore Salmanni eorundem Iudeorum episcopi nostra quoque auctoritate lege semper valitura confirmamus.

[1] Quia ergo volumus, ut de omni iusticia ad nos tantum habeant respicere, ex nostre regie dignitatis auctoritate precipimus, ut nec episcopus nec camerarius nec comes nec scultetus nec quisquam penitus, nisi quem ipsi de se elegerint, de aliqua re vel iusticie alicuius exaccione cum eis vel adversus eos tractare presumat, nisi tantum ille, quem ex eleccione ipsorum, ut prefati sumus, ipse imperator eis prefecerit, presertim cum ad cameram nostram attineant prout nobis complacuerit.

[2] De rebus eciam, quas iure hereditario possident in areis in ortis in vineis in agris in mancipiis seu in ceteris rebus mobilibus vel inmobilibus, nullus eis quicquam auferre presumat. In

comoditate, quam habent in edificiis in muro civitatis, infra vel extra, nullus eos impediat. Si quis vero contra hoc edictum nostrum eos in aliquo inquietare temptaverit, in graciam nostram reus sit, ipsis autem rem, si quam abstulerit, duplo restituat.

[3] Habeant eciam liberam potestatem per totam civitatem cum quibuslibet hominibus canbire argentum, excepto tantum ante domum monetaream vel sicubi alibi monetarii ad cambiendum consederint.

[4] Intra ambitum regni nostri libere ac pacifice discurrant negocium et mercimonium suum exercere, emere ac vendere; et nullus ab eis theloneum exigat, nullam exaccionem publicam vel privatam repetat.

[5] In domibus eorum sine consensu ipsorum hospites non recipiantur; nullus ab eis equum ad profectionem regis vel episcopi aut angariam regie expedicionis requirat.

[6] Si autem res furtiva apud eos inventa fuerit, si dixerit Iudeus se emisse, iuramento probet secundum legem suam, quanti emerit, et tantundem recipiat et rem ei cuius erat restituat.

[7] Nullus filios aut filias eorum invitos baptizare presumat, aut, si captos vi vel furtim raptos vel coactos baptizaverit, duodecim libras auri ad erarium regis persolvat. Si autem aliquis eorum sponte baptizari voluerit, triduo reservetur, ut integre cognoscatur, si vero christiane religionis causa aut pro aliqua illata sibi iniuria legem suam deserat; et sicut legem patrum suorum reliquerunt, ita eciam relinquant hereditatem.

[8] Mancipia quoque eorum pagana nullus sub obtentu christiane religionis baptizans a servicio eorum avertat; quod si fecerit, bannum, id est tres libras argenti, persolvat et servum domino suo reddat, servus vero per omnia preceptis domini sui obediat, salva nichilominus christiane fidei observacione.

[9] Liceat eis ancillas et nutrices christianas habere et christianos ad opera facienda conducere, exceptis diebus festis et dominicis; nec hoc contradicat episcopus vel aliquis clericus.

[10] Non liceat eis christianum servum emere.

[11] Quod si Iudeus contra christianum vel christianus contra Iudeum contenderit, uterque, prout res est, secundum legem suam iusticiam faciat et rem suam probet. Et sicut licet unicuique christiano per suum et unius testis utriusque legis publicum iuramentum probare, fideiussores Iudeo per eum positos absolvisse, sic eciam Iudeo liceat per suum et unius Iudei et unius christiani publicum iuramentum probare, fideiussores christiano per eum positos absolvisse, nec amplius ab actore vel iudice sit cogendus.

[12] Et nemo Iudeum ad ignitum ferrum vel ad calidam aquam vel frigidam cogat nec flagellis cedat nec in carcerem mittat, set iuret secundum legem suam post quadraginta dies. Nullus testibus nisi simul Iudeis et christianis convinci possit qualibet de causa. Pro quacunque re regiam appellaverint presenciam, inducie

eis concedantur. Quicunque eos contra hoc edictum nostrum fatigaverit, bannum, id est tres libras auri, persolvat imperatori.

[13] Si quis adversus aliquem eorum consilium fecerit aut ei insidiatus fuerit ut occidatur, uterque et consiliator et occisor duodecim libras auri ad erarium regis persolvat. Si vero eum vulneraverit, et non ad mortem, libram unam auri componat. Et si sit servus qui illum occiderit vel vulneraverit, dominus eius aut supradictam composicionem inpleat aut servum ad penas trahat. Quod si pre paupertate predictum solvere nequiverit, eadem pena plectatur, qua ille punitus est tempore Henrici imperatoris proavi nostri, qui Iudeum nomine Vivum interfecit, scilicet oculi eius eruantur et dextra manus amputetur.

[14] Quod si ipsi Iudei litem inter se vel causam aliquam habuerint determinandam, a suis paribus et non ab aliis iudicentur. Et si aliquando inter eos perfidus alicuius rei inter eos geste occultare voluerit veritatem, ab eo, qui est episcopus eorum, veritatem fateri cogatur. Si autem de magna inculpati fuerint, inducias ad imperatorem habeant, si voluerint.

[15] Habeant preterea vinum suum pigmenta et antidota vendere christianis licenciam, et sicut prediximus nullus ab eis exigat palefridos vel angariam vel aliquam exaccionem publicam vel privatam.

Et ut hec concessionis auctoritas omni evo inviolata permaneat, hanc cartam inde conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri.

Huius rei testes sunt: Arnoldus Moguntinensis archiepiscopus, Cunradus Wormaciensis episcopus, Gunterus Spirensis episcopus, Hermannus Fardensis episcopus, Cunradus palatinus comes Reni, Fredericus dux Suevorum filius Cunradi regis, comes Emicho de Liningen, Ulricus de Hurningen, Marquardus de Grunbach.

Signum domini Frederici Romanorum imperatoris augusti. Ego Renaldus cancellarius vice Maguntinensis archiepiscopi recognovi.

Datum Wormacie 8 idus aprilis, regnante domino Frederico Romanorum imperatore invictissimo, indictione quinta, anno dominice incarnacionis 1157, anno regni eius 5, imperii vero secundo. Actum in Christo feliciter amen.

72. Lehnsgesetz Friedrichs I. 1158 Novbr.

Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 247 ff. Fridericus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis nostro subiectis imperio.

[1] Imperialem decet sollertiam ita rei publicæ curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta persistat et singulorum status iugiter servetur illesus. Quapropter dum ex predecessorum nostrorum more universali curiæ Roncaliæ

« AnteriorContinuar »