Imágenes de páginas
PDF
EPUB

deberet, quia iam de tritavio [cod. tradavio] uxoris sue fuisset; idcirco suum esse deberet. Tunc prædictus comis, convocatis illa testimonia, qui de ipso pago erant, interrogavit eos per ipsam fide et sacramento, qua nostro domno data haberent, quicquid exinde scirent veritatem dicerent. At illi dixerunt: ,Per ipsum sacramentum, quod domno nostro datu habemus, scimus, quia fuit homo quidam nomine Mado, qui ibi habuit suum solu propriu, cuius confiniu nos scimus, qui adiacet et confinat ad ipso manso, unde iste proclamat, in quo illi arboredus est, et de uno latus aqua cingit et inter eos terminu est in petris et in arbores; ipse est dominus; nam sicut illa edificia desursum coniungunt, istorum hominum proprium est et illorum legibus esse debet de parte avii illorum Quinti. Tunc prædictus comis iussit, ut ipsa testimonia supra irent et ipsos terminos ostenderent, quod dicebant; quod ita et fecerunt et ipsos terminos firmaverunt, qui inter illa dua mansa cernebant. Sed et plurimi ibidem adfuerunt nobiles, quos ipse comes cum eis direxerat; quod et omnia pleniter factum fuit. Ut autem hæc finita sunt, interrogavit ipse comes illos scabinios, quid illi de hac causa iudicare voluissent. At ille dixerunt: ,Secundum istorum hominum testimonio et secundum vestra inquisitione iudicamus, ut, sicut divisum et finitum est et terminis positis inter ipsos mansos, ut, isti homines illorum proprium habeant absque ullius contradictione in perpetuum; et quod in dominico dictum et terminis divisum coram testibus fuit, receptum sit ad parte domni nostri. Propterea oportunum fuit Hrothelmo et Flavino cum heredibus eorum, ut exinde ab ipso comite vel scabinis tale scriptum acciperent, qualiter in postmodum ipso manso absque ullius contrarietate omni tempore valeant possedere.

Actum curte ad Campos, mallo publico, anno 7 imperii Caroli augusti et 39 regni eius in Francia et 34 in Italia. Datum id. febr. sub Umfredo comite; feliciter amen.

Hæc nomina testium: Valeriano, Burgulfo, Ursone, Stefano, Maiorino, Valerio, Lioncio, Victore, Maurettone, Fonteiano, Florencio, Sipfone, Valenciano, Quintello, Stradario. Et haec nomina scabiniorum: Flavino, Orsicino, Odmaro, Alexandro, Eusebio, Maurencio qua etiam et aliis plurimis.

Ego itaque Bauco rogitus scripsi et subscripsi.

92. Kaiserliches Kapitulare. [811-813].

Aus Mon. Germ. hist. LL. sect. II: Capitularia regum Franc. Bd. I (1881) S. 176 f.

Capitula quæ pro iustitiis infra patriam faciendis constituta sunt:

[1] De termino causarum et litium statuimus, ut, ex quo bonæ memoriæ domnus Pippinus rex obiit et nos regnare coepimus, causæ vel lites inter partes factæ atque exortæ discutiantur et congruo sibi iudicio terminentur; prius vero, id est

ante obitum prædicti domni Pippini regis, causæ commissæ vel omnino non moveantur vel salvæ usque ad interrogationem nostram reserventur.

[2] Ut episcopi abbates comites et potentiores quique, si causam inter se habuerint ac se pacificare noluerint, ad nostram iubeantur venire præsentiam, neque illorum contentio aliubi diiudicetur, neque propter hoc pauperum et minus potentium iustitiæ remaneant. Neque comes palatii nostri potentiores causas sine nostra iussione finire præsumat, sed tantum ad pauperum et minus potentium iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum.

[3] Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quærendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de rebus qualibuscumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatores per præmia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

[4] Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur, sed ista aut in præsentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

[5] Ut missi nostri diligenter inquirant et describere faciant unusquisque in suo missatico, quid unusquisque de beneficio habeat vel quot homines casatos in ipso beneficio.

[6] Quomodo eadem beneficia condricta sunt, aut quis de beneficio suo alodem comparavit vel struxit.

[7] Ut non solum beneficia episcoporum abbatum abbatissarum atque comitum sive vassallorum nostrorum, sed etiam nostri fisci describantur, ut scire possimus quantum etiam de nostro in uniuscuiusque legatione habeamus.

[8] Volumus, ut propter iustitias, quæ usque modo de parte comitum remanserunt, quatuor tantum mensibus in anno missi nostri legationes suas exerceant, in hieme ianuario, in verno aprili, in æstate iulio, in autumno octobrio. Ceteris vero mensibus unusquisque comitum placitum suum habeat et iustitias faciat. Missi autem nostri quater in uno mense et in quatuor locis habeant placita sua cum illis comitibus, quibus congruum fuerit ut ad eum locum possint convenire.

[9] Ut quicquid ille missus in illo missatico aliter factum invenerit quam nostra sit iussio, non solum illud emendare iubeat, sed etiam ad nos ipsam rem, qualiter ab eo inventa est, deferat.

[10] Ut missi nostri census nostros perquirant diligenter, undecumque antiquitus ad partem regis exire solebant, similiter et freda; et nobis renuntient, ut nos ordinemus quid de his in futurum fieri debeat.

[11] Ut de rebus unde census ad partem regis exire solebat, si ad aliquam ecclesiam traditæ sunt, aut reddantur propriis heredibus, aut qui eas retinuerit illum censum persolvat.

[12] Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent, ut in

illis mensibus, quibus ille legationem suam non exercet, conveniant inter se et communia placita faciant tam ad latrones distringendos quam ad ceteras iustitias faciendas.

[13] Ut missi nostri populum nostrum iterum nobis fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem iamdudum ordinatam; et ipsi aperiant et interpretentur illis hominibus, qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem erga nos servare debeant.

93. Gräfliches Gericht. [968] Febr. 19 u. Juni 28.

Aus Urkundenbuch der Stadt und Landschaft Zürich. Bd. I (1888) S. 102-104; das Tagesdatum ergiebt das Jahr 968.

Hæc est enim notitia de concilio Cotifridi comitis in civitate Turicina publice et legitime facto, ubi ergo canonici fratres coram ipso comite et populo illuc congregato talem proprietatem ad Coldbrigam quesierunt, qualem Engilbold filius Herichi in villa, que dicitur Feniclanda, et in ipsa marcha potestative visus est habere et sine ulla contradictione possidere. Quam etiam hereditatem ob gratiam dei et redemptionem suę anime parentumque suorum ad ecclesiam, que ad honorem sanctorum martyrum Felicis et germane eius Regule constructa est, ubi 40 cubitis abscisa capita suis manibus portaverunt, et ad ipsum altare, ubi canonici deo videntur servire, cum omni integritate donavit atque vestivit, id est cum mancipiis, ædificiis, agris, pratis, pascuis, silvis et omnibus appendiciis ad ipsam hereditatem pertinentibus, ea scilicet ratione ut ipse hec omnia usque dum vivisset sub usufructuario habuisset, post suum discessum autem habuisset Heiza coniunx eius et post illam habuisset Uto clericus filius sororis suę Perinwige et post illorum trium obitum canonici ad alimentum suum cuncta predicta habuissent perpetualiter possidenda. Quapropter ergo in ipso prefato concilio duo habuerunt testimonia ad testificandum ecclesie et fratribus unum in principibus de fisco paratum, alterum de familia sanctorum. De fisco vero fuerunt isti his nominibus et adhuc sunt: Rodfrid, Richpert, Cundpert, Witilo, Yrminger, Westirman, Adilhelm, Amilpert. De monte: Sigimunt, Raffolt, Heidine et alii confitentes plurimi. De familia autem sanctorum coniurato iuramento sunt isti electi: Wiso, Liutfrid vetus, Herich albus, Theginzilin, Cozpert, Ortire, Liubinzo, item Ezo, Liuzilin, Herich, Liubilin. Hanc descriptionem nominum iussit ipse comes scribi, donec in presentia nostri senioris Burchardi ducis consummaretur. propter hoc distulerunt iustum iudicare iudicium, quia Albirich et Eckihart cum iniquo munere id est 15 solidis nostros testes de monte a nobis per malum ingenium averterunt, qui prius nobis cum firmitate facta rectos testes fuisse promiserunt, id est Wichart, Thiethart, Racholf, Fridiger, Ymmo, Palzilin, Ruopilin, Hunolt, Wilhelm, Sigilin, Ratfrid, item Thiethart. Factum est autem hoc concilium comitis post septuagesima in ipsa proxima feria 4, 11

Et

kal. mart., et quibusdam ibidem presentibus legem scientibus displicuit propter eclesiam sanctorum ita factum esse, et hoc sine voluntate comitis remansit. Necnon et ibi in fratrum adiutorio Landirich, Perichger, Francho, Thietirich presentes fuerunt.

His vero omnibus ita peractis tunc denuo senior noster dux Burchardus iussit Manigoldo potestativo nuncio et nigro Cozperto, Landirico, Wiperto, Thietiricho, ut ob omnipotentis dei gratiam et suam in legitimum venirent concilium predicti comitis Cotifridi in Turego positum et ita ibi, sicut ipse debuisset, verissimam exinde perpetrassent sententiam. Tunc utique cunctis in Turicina civitate in publico mallo presidis manentibus et ipsis nunciis ducis iudicantibus conplacuit, ut septem fidissimos et verissimos de fammilia coniurassent in presentia prefate Coldbirge et coram filios et amicos eius, ut de ipsa proprietate, quam Engilbold in Fenihlanda pro suę anime et parentum suorum remedio post suum obitum et coniugis sue Heildrude et nepotis sui Utoni clerici manu potestativa ad altare sanctorum martyrum Felicis et Regule tradidit cum mancipiis, edificiis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis, piscationibus et omnibus ad ipsam proprietatem pertinentibus atque vestivit, ita dicerent, sicut ipsi ex visu verum esse scirent. Tunc isti 7 coniuraverunt in signo sanctę crucis, primum Wiso, Liutfrid vetus, Richine, Theginzo, Erich albus, Cozpert, Erich nunnile. Post iuramentum vero interrogati a comite testificati sunt singuli quique, cuncta predicta ita ab Engilboldo esse peracta; et alii multi de ipsa fammilia et de monte ipsum iuramentum confessi sunt se scire ita verum esse. Tunc comes cum iudicio principum et aliorum populorum cum manu ipsius Coldbirgę reddidit ad ecclesiam sanctorum et clericis ipsam proprietatem et wadiavit iniquitatem et statim in presentia dedit istos nuncios ipsam ad domum sanctorum et clericis revestimendam proprietatem: Cozpertum, ducis et senioris nostri Burchardi nuncium, atque Utonem et Trutmannum ministros et alios multos sequentes. In quorum presentia ibidem in loco Fenichlanda cum domo et mancipiis facta est vestitura, et proprius servus sanctorum Adilmunt possedit. De monte: Sigimunt, Raffolt, item Sigimunt, Fridiger, Sigifrid, Liubinzo, Helmirath, Reginzo. De Turego: Erich, Liutfrid, Engilbold, Rubo, Cozpert, Reginbold, Penno, Ripilin, Ruopilin, Liuzilin, Thietilo, Reginzo, Ortire, Hezilin, Liubinzo.

Actum 4 kal. iul., die dominico, in vigilia sancti Petri et Pauli, anno 29 regnante inclito cæsare Ottone augusto, sub duce Burchardo et comite Cotifrido; anno Domini 974.

94. Gottesfriede für eine Kirchenprovinz, 1083 April 20. Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 603|5.

Sigiwinus sanctæ Coloniensis æcclesiæ solo nomine episcopus Fritherico confratri et coepiscopo voluntariam tam devotissimi oraminis quam serviminis sui exhibitionem.

[1] Cum nostris temporibus ultra modum tribulationibus variisque angustiis sancta æcclesia in suis membris affligeretur, adeo ut tranquillitas et pax ex integro desperaretur, compatiendo tot pressuris totque periculis subvenire illi deo propitiante tractavimus et hoc tandem illi remedium consilio nostrorum fidelium providimus, ut pacem, quam peccatis nostris exigentibus continuare non potuimus, intermissis saltem diebus quantum nostri iuris fuit aliquatenus recuperaremus. Fecimus enim hoc et profecimus. [2] Convocatis igitur parrochianis nostris ad legitime condictum concilium, quod Coloniæ in sancti Petri matricæ æcclesia anno dominicæ incarnationis 1083, indictione 6, 12 kal. maii habitum est, ordinatis aliis, quod de his facere disposuimus, in publico recitari fecimus. Quod postquam ab omnibus aliquamdiu diverso modo tractatum est et retractatum, deo mediante in unum tandem conventum est, et tam clero quam populo pari voto consentientibus, quomodo et quibus per annum spaciis observari debeat edocuimus: videlicet ut a primo die adventus Domini usque ad exactum diem epiphaniæ et ab intrante septuagesima usque in octavas pentecostes et per totam illam diem et per annum omni die dominica feriaque sexta et in sabbato addita quatuor temporum feria 4 omnique apostolorum vigilia cum die subsecuta, insuper indifferenter omni die canonice ad ieiunandum vel feriandum statuta vel statuenda hoc pacis decretum teneatur; ut itinerantibus domique manentibus securitatis et quietis tutissima sit traditio, ut cedes et incendia, predas et assultus nemo faciat, nemo fuste et gladio aut aliquo armorum genere quemquam ledat, et ut nemo quamvis culpa faidosus ab adventu Domini usque in octavas epiphaniæ et a septuagesima usque in octavas pentecostes tollere presumat arma, scutum gladium aut lanceam vel cuiuscumque prorsus armaturæ sarcinam. [3] In reliquis vero diebus, id est in dominicis et 6. feriis omnique apostolorum vigilia cum die subsecuta et omni die ad ieiunandum vel feriandum statuta vel statuenda, arma illis ferre licebit, ea tamen conditione ut nulli quolibet modo lesionem inferant. [4] Si necesse fuerit alicui infra spacium conditæ pacis, id est ab adventu Domini usque ad octavas epiphaniæ et a septuagesima usque ad octavas pentecostes, exire de nostro episcopatu in alium quo ista pax non tenetur, arma ferat, ita tamen ne alicui noceat, nisi inpugnetur, ut se defendat; reversus autem in episcopatum nostrum, statim arma deponat. [5] Si contigerit, ut debeat obsideri castellum aliquod, per dies qui infra pacem comprehensi sunt ab impugnatione cessent, nisi ab obsessis impugnentur et repugnare cogantur.

[6] Et ne hæc pacis statuta traditio a quavis persona temere et impune violetur, huiusmodi violatoribus in commune ab omnibus est dictata sententia: Si liber vel nobilis eam violaverit, id est si homicidium fecerit aut aliquem vulneraverit vel quolibet alio modo defectaverit, absque omni sumptuum aut amicorum interventione a finibus confinium suorum expellatur totumque præ

« AnteriorContinuar »