Imágenes de páginas
PDF
EPUB

anno vero tercii Ottonis regnantis secundo; actum Ingilenheim; feliciter amen.

122. Übertragung einer Grafschaft mit allen Rechten an einen Bischof. 1011 April 10.

Aus H. A. Erhard, Regesta historia Westfaliæ Bd. I (1847) Codex diplomaticus S. 61 f.

[1] In nomine sanctæ et individuæ trinitatis. Heinricus divina ordinante providentia rex. [2] Divinæ pietatis clementia, quæ nos ad culmen regiæ maiestatis perduxit, ad hoc voluit regnare, ut æcclesiarum ordini firmando atque corroborando subveniamus, his autem maxime locis, quæ ab antecessoribus nostris regibus imperatoribus fundata, sed iam peccatis exigentibus pæne videbantur annullata. [3] Quapropter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum industriæ notum esse volumus, qualiter nos divini amoris instinctu pro remedio animæ nostræ seu parentum nostrorum necnon et tercii Ottonis bonæ memoriæ imperatoris dilectæque coniugis nostræ Cunigundæ reginæ interventu atque Meginwerc sanctæ Podrebronnensis æcclesiæ venerabilis episcopi rogatu sibi sanctæque suæ æcclesiæ a Karolo magno imperatore olim fundatæ, nostris vero temporibus incendium passæ, in honore enim sanctæ dei genitricis semperque virginis Mariæ et sancti Kiliani martiris Liboriique confessoris dedicatæ, comitatum quem Hahold comes dum vixit tenuit, situm scilicet in locis Haverga Limga Thiatmalli Aga Patherga Treveresga Langaneka Erpesfeld Silbiki Matfeld Nihterga Sinatfeld Ballevan prope Spriada Gambiki Gession Sewardeshusun, cum omni legalitate in proprium concedimus atque largimur per hanc nostram regalem paginam, eo videlicet rationis tenore, ut prefatus episcopus Meginwerc suique successores præscriptæ æcclesiæ presidentes dehinc liberam habeant potestatem de eodem comitatu eiusque utilitatibus quicquid eis placuerit faciendi, ad eorum tamen utilitatem æcclesiæ, omni videlicet inquietudine remota. [4] Et ut hæc nostræ traditionis seu confirmationis anctoritas stabilis et inconvulsa omni habeatur tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria firmare curavimus et sigillo nostro insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici regis invictissimi.

Guntherius can

cellarius ad vicem Erkambaldi archicappellani recognovi.

Datum 4 idus april., indictione 8, anno dominicæ incarnationis millesimo 11, anno vero domni secundi Heinrici regnantis 9. Actum Tribura regia villa; feliciter amen.

123. Festsetzung der Rechte eines bischöflichen Grafen

durch den Bischof.

1069.

Aus G. Waitz, Urkunden z. dtschn. Verfassungsgesch. im 11. u. 12. Jhdt. (1871) S. 3-8.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Udo gratia dei

Leuchorum episcopus. Divini servitii opus est discordiam et contentionem inter partes dissidentes evellere et iustitia mediante pacem et concordiam inserere, dum deus, qui est summum bonum, pax vera creditur existere. Quapropter noverit universitas fidelium præsentium et futurorum, quod nostro tempore fuerit comes huius Leuchorum urbis, cui deo auctore præsidemus, Arnulfus nomine, qui suis exigentibus culpis depositus est a comitatus honore, maxime quoniam sua cupiditate plurimum aggravabat pauperes nostræ ecclesiæ. Itaque credens utile fore, si res huius civitatis ad comitatum pertinentes stilo et memoriæ traderemus, institimus protinus, quatenus ea, quæ ab antiquioribus nostræ diocesis veraci relatu didicimus de rebus nostræ ecclesiæ, scripto commendaremus. Nam maioribus nostræ ecclesiæ congregatis exegi cum sacramento, ut veraciter edicerent, cuiusmodi esset honor comitatus huius urbis, qualiter tenuerunt illum antiqui comites, scilicet Raimbaldus et Rainaldus maior filius eius atque Rainaldus minor, qui cum summo honore ac prosperitate hanc urbem rexerunt et defensaverunt temporibus nostrorum antecessorum sanctæ memoriæ Gerardi Stephani Bertoldi Herimanni et beatæ recordationis papæ Leonis cognomento Brunonis, ut ea conditione, qua in hac carta esset scriptum, traderemus successori comitis Arnulphi honorem comitatus atque eius omnes successores in perpetuum hoc pacto hanc dignitatem susciperent nec amplius vel alio modo, quam hic inveniretur scriptum, pauperes ecclesiæ nostræ opprimerent.

[1] Igitur comes non habet ullam potestatem infra civitatem propter ullam iustitiam faciendam nec ullum bannum. [2] Sicut in Gruria currit in circuitu montis Barri, debet ducere sulcum circum vindemias recto tempore ad 60 pedes usque ad siliculam. Et si qua iustitia contigerit infra sulcum tempore quo custodiendæ sunt vineæ, ipse accipiet tertiam partem iustitiæ et episcopus duas secundum consilium villici et scabinorum; et eius custodes non debent intrare vineas, nisi persequantur latronem. Nec debet dare ulli licentiam vindemiandi sine consensu villici et meliorum civitatis; et postquam communis consensus fuerit abbatum et clericorum et villici et meliorum civitatis de die vindemiandi, non currit amplius eius bannus intra montem Barrum. Tamen abbates de sancto Apro et de sancto Mansueto et congregatio sancti Stephani sanctique Gengulphi et sancti Aniani debent uno die aut duobus ante alios vindemiare. Et propterea dant quisque modium vini inter comitem et villicum. Et si hoc comes non disposuerit, carebit modio vini. [3] In suburbio si tumultus ortus fuerit et sanguinis effusio vel latrocinium contigerit, ipse de iustitia habebit tertiam partem et episcopus duas, consilio villici et scabinorum. [4] Si extraneus aperuerit tonnam suam ad sal vendendum, minister comitis accipiet manum plenam salis. Si autem civis aperuerit tonnam suam, nihil inde accipiet comes. [5] Tria placita vicedominalia habet in anno comes in villa. Ad quæ placita non venient milites nec præbendarii episcopi et congregationum sancti

Stephani et sancti Apri sanctique Mansueti et sancti Gengulphi nec præbendarii clericorum vel militum episcopi. Et si iustitia ita facta fuerit, habebit comes tertiam partem et episcopus duas, consensu villici et scabinorum. Si latro fuerit convictus ante eum et ipse latro fuerit capitali censu subditus alicui ecclesiæ huius episcopatus, pretium super eum inventum erit domini sui et corpus erit comitis et episcopi; quod si ipse se redemerit, tertia pars redemptionis erit comitis et duæ episcopi, ipse vero redibit ad dominum suum. Si autem extraneus fuerit latro, de pretio super eum invento erit tertia pars comitis et duæ episcopi; quod si redemerit vitam suam, similiter et corpus erit utrorumque, nisi proprius dominus eum prosecutus fuerit. [6] Alienigenæ, id est wargangi, qui manserint in banno, dabunt comiti 4 denarios singulis annis festo sancti Remigii. Et si inde aliquis negligens fuerit, reddet comiti capitale. De iustitia autem erunt duæ partes episcopi, tertia comitis, secundum consilium villici et scabinorum. [7] Stratam publicam et metas debet custodire comes. Et si iustitia inde fuerit facta, tertia pars persolutionis erit comitis, duæ vero episcopi, consilio villici et scabinorum. Latronem non capient eius ministri nisi in strata publica. Quod si latro fugerit intra alicuius mansum, ministri comitis non persequentur eum intro sine permissu illius, cuius fuerit mansus, et conductu villici ipsius banni. [8] Si duellum fuerit factum in 7 antiquis potestatibus, quæ pertinent ad coquinam episcopi, de persolutione erit tertia pars comitis et pars tertia episcopi, consilio villici et scabinorum ipsius villæ. [9] Mensuras quascumque faciet villicus et scabinei absque comite. Sed si aliqua earum fuerit falsata inventa, de iustitia accipiet comes tertiam partem et episcopus duas, consilio villici et scabinorum. [10] Monetam mutabit episcopus consilio suorum officialium sine comite. Quae si falsata fuerit inventa, ille qui convictus fuerit de iustitia dabit tertiam partem comiti et episcopo duas. [11] Omnia officia civitatis mutabit episcopus et villicus eius sine comite, excepta custodia porta. Quam custodiam proferet comes et villicus in pleno placito. Quod si inde contigerit redemptio, comes accipiet tertiam partem et episcopus duas, consilio villici et scabinorum. Postquam autem custodia portæ fuerit stabilita laude communi et meliorum civitatis, non mutabitur, nisi publice a pluribus et melioribus fuerit de culpa accusatus. [12] In 7 supradictis potestatibus episcopi non hospitabitur comes nec inde accipiet ullum debitum vel servitium præter eulogias et carratas vini, quas ei dant officiales. Si ergo eis vinum defecerit, persolvent 10 solidos pro carrata vini. Et si officiales episcopi eulogias persolvere non poterunt, dabunt pro eis 7 solidos. Præter hæc nihil habet comes in prædictis potestatibus episcopi. Quod si ibidem amplius quid acceperit, iniuste pauperes homines episcopi tractabit. [13] Si ergo de huiusmodi rebus, quæ ex antiquo tempore antecessores comitis gratanter tenuerunt, aliqua contentio orta fuerit inter episcopum et comitem, communi laude et consensu

Altmann u. Bernheim, Urkunden. 2. Aufl.

18

utrorumque decernant res sacramento 7 hominum huius ecclesiæ bene credentium. [14] Præterea si comes obviaverit alicui inimicorum suorum vel eum invenerit infra banni leugam, si ipse homo fuerit inimicus episcopi, licebit comiti eum capere sine scitu episcopi; si autem non fuerit inimicus episcopi, non licebit comiti eum capere sine laude episcopi vel advocati civitatis.

Hac igitur conditione Friderico comiti, qui loco superius dicti Arnulphi est subrogatus, comitatum dedimus, ut nihil super has consuetudines a pauperibus nostræ ecclesiæ exigeret, sed hæc omnia inconvulsa absque ulla refragatione conservaret et sibi succedentibus in perpetuum conservanda relinqueret.

Ut autem huiuscemodi consuetudines ad comitatum pertinentes de pauperibus nostræ ecclesiæ rite et legitime corroboratæ perpetualiter permaneant, in huius scripti monumento nostris successoribus ad recognoscendum relinquimus et subscriptis testibus ad corroborandum deinceps tradidimus.

[Nachtrag.] In villis etiam et in mancipiis et in rebus ubique iacentibus ad præbendam canonicorum pertinentibus nullam iustitiam, nullum servitium, nisi ei fuerit sponte oblatum, nullam hospitalitatem comitem habere manifeste recognovimus; sed omni sua potestate sæculari exclusa, nostra et successorum nostrorum canonicorum tantum libero arbitrio disponantur.

Hæc omnia supradicta sigillo nosto sub anathemate signavimus. Ego Udo dei gratia Leucorum episcopus signavi. Signum Stephani archidiaconi. S. Lamberti archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Odelrici archidiaconi. S. Hugonis archidiaconi. S. Lamberti iunioris archidiaconi. S. Rodulphi archidiaconi. S. Odelrici præpositi sancti Gengulphi. S. Gerardi Lothariensium ducis. S. Luthulphi comitis. S. Haimonis comitis. S. Odelrici de Nanceio.

S. Alberti. S. Valfridi. S. Everardi. S. Milonis. S. Henrici advocati. S. Himari villici. S. Walteri vulnerati [?]. S. Sigifridi scabini. S. Henrici.

Actum anno ab incarnatione Domini 1069, indictione 7, Henrico IV rege Romanorum regnante 13 anno regni eius.

Ego Walterus decanus et archidiaconus et cancellarius recognovi et subscripsi. Ego Hermannus sacerdos vice Valteri cancellarii scripsi et subscripsi.

124. Die friesischen Küren. [zw. 1085 u. 1106.]

Aus Richthofen, Untersuchungen über friesische Rechtsgeschichte Bd. 1 (1880) S. 33-41; vgl. Ph. Heck, Die altfriesische Gerichtsverfassung (1894).

[1] Hec est prima petitio et Karoli regis concessio omnibus Frisonibus, quod universi rebus propriis utantur, quamdiu non demeruerunt possidere.

[2] Secunda petitio: pax omnibus ecclesiis et omnibus deo devotis, sub pena 70 et duorum talentorum; et talentum debet

esse de 7 denariis Agrippine, sic olim dicebatur Colonia; sed quia illa moneta fuit remota, elegerunt populi viciniorem et denarium leviorem et commutaverunt pro 70 et duobus talentis 72 solidos Rednathes monete. Quicumque pacem violaverit, solvet tria talenta sculteto, que sunt 20 et unus solidus, regalis banni.

[3] Tertia petitio est, quod singuli bona sua possideant sine rapina, nisi ratione et iusta allegatione convincantur; tunc faciat, secundum quod iudicat suus asega secundum ius vulgi et omnium Frisonum. Ille asega non habet quemquam iudicare, nisi plebs elegerit ipsum, et ipse coram imperatore Romano iuraverit; tunc tenetur scire omnia iura, que sunt kesta et londriucht, id est petitiones et edicta; tunc debet iudicare inimico sicut amico, quia iuravit coram imperatore, viduis et orphanis et omnibus advenis, sicut coniunctis sibi in tertia linea consanguinitate. Si ille acceperit iniusta munera et prohibitos denarios, tunc non debet deinceps iudicare, quia significat sacerdotem, et ipsi sunt oculi ecclesie, et debent iuvare et viam ostendere, qui se ipsos non possunt iuvare. [4] Quarta petitio est, quod tenetur in decem marcas (et marca debet constare de 4 wedum et quelibet weda de 12 denariis), quicumque invadat possessiones alterius sine conventione civili et sine auctoritate asega et populi licentia.

[5] Quinta petitio est, hereditatem avi et avie et avunculi et edeles tredknia debet teneri cum dediuramentis, sine duello cum 12 withiuramentis.

[6] Sexta petitio: emptam terram et possessiones ecclesiarum datas vel oblatas teneri 7 virorum withiuramentis; et illi non debent esse periurii vel homicide aut criminosi rei carine.

[7] Septima petitio est, quod omnes Frisones in libera sede consistant; et hoc donavit eis Karolus rex, ut christiani fierent et subiecti essent australi regi et clepskelde denegarent et huslotha solverent, quibus comparaverunt nobilitatem et libertatem, quia Frisones olim ultra oceanum subditi erant.

[8] Octava petitio est, quod nullus privatus contra dominum suum nimis contendat. Si quid fuerit, quod ab aliquo inquiratur ex parte regis, et si condempnari posset pena capitis, et ipse neget, tunc ipse se excuset cum 12 viris withiuramentis; non oportet privatum cum rege et contra regem pugilem ducere. Postea debet privatus respondere et iurare, alioquin restat; vel est londraph, tunc iurabunt 4 nobiles et 4 liberi et 4 minus nobiles. Sic debet regi satisfieri.

[9] Nona petitio est penam pacis et husoltha propter bannum regis solvere duobus denariis Rednathes monete. Si quis hoc contempserit, solvet regium bannum skulteto 20 solidis et uno; ad comparandum 7 stratas apertas et pervias pergere versus austrum tres in terra et quatuor in aqua: prima terrestris strata sursum versus Omersburch et deorsum versus Ievere, secunda versus Monasterium usque Emetha, tertia versus Coloniam usque Stauriam; prima aquarum strata est Albia, secunda Visera, tertia Emesa,

« AnteriorContinuar »