Imágenes de páginas
PDF
EPUB

scopi destructas suis sumptibus reedificare voluerint, violentiam ipsis deponemus et quoscumque in huiusmodi structura eos impedire volentes regali potentia compescemus. [8] Item promittimus, quod theolonia in Andernaco et apud Berke archiepiscopo et ecclesie Coloniensi confirmabimus et privilegia ecclesie Coloniensis ab imperatoribus regibus concessa innovabimus eisdem. [9] Item promittimus, quod archiepiscopum et ecclesiam Coloniensem in castrum et bona apud Zelten, a quibus archiepiscopus tempore captivitatis sue a comite de Veldenz fuit eiectus et spoliatus, reponemus et ipsum castrum eidem archiepiscopo et ecclesie Coloniensi deliberari faciemus.

[10] Item promittimus, quod condignam emendam archiepiscopo et ecclesie Coloniensi fieri procurabimus a civibus Coloniensibus de forefactis eorundem ad voluntatem archiepiscopi suorum successorum ecclesie Coloniensis; alioquin absque omni contradictione, ab archiepiscopo suis successoribus et ecclesia Coloniensi requisiti, quia in excommunicatione dicti cives steterunt per annum et diem et forefactum ipsorum est notorium, proscribemus eosdem et bona ipsorum publicabimus; et nichilominus archiepiscopo suis successoribus et ecclesie Coloniensi assistemus nostris laborihus et expensis potenter et patenter contra cives predictos et fautores eorundem; nec a persecutione eorundem desistemus nec pacem treugas vel compositionem cum eisdem inibimus sine ipsius archiepiscopi suorum successorum et ecclesie Coloniensis voluntate et consensu expresso, et circa huiusmodi negotium faciemus quidquid archiepiscopo et ecclesie Coloniensi videbitur faciendum. [11] Item promittimus, quod, si compositionem amicabilem cum civibus Coloniensibus contigerit ordinari vel eos archiepiscopo subiugari, nos de civitate Coloniensi nullatenus intromittemus nec de civibus aliquod fidelitatis homagium recipiemus, cum ipsa civitas in temporalibus et spiritualibus ad ipsum archiepiscopum Coloniensem pertineat pleno iure.

[12] Item promittimus, quod tutelam monasterii Corbeiensis archiepiscopo et ecclesie Coloniensi a domino Rodolpho Romanorum rege commissam innovabimus et confirmabimus eisdem, castraque et munitiones ecclesie Corbeiensis ab aliis violenter occupata revocabimus et recuperabimus ad ecclesiam Corbeiensem de consilio archiepiscopi memorati.

[13] Item cum necessarias utiles et inevitabiles oporteat episcopum suos successores et ecclesiam Coloniensem pro servitio Romani imperii facere expensas, promittimus, quod eidem archiepiscopo et ecclesie Coloniensi dabimus viginti quinque milia marcarum argenti in suarum subsidium expensarum. [14] Et ad maiorem securitatem et observantiam premissorum promittimus, quod castra Nassauwe Dillenburg Ginsberg Segen partem comitis Henrici de Nassauwe cum consensu libero et expresso ipsius comitis Henrici uxoris sue et Emekonis fratris sui, item Brubag Riveltze Limburg castrum et oppidum Velmere de consensu et bona volun

tate dominorum dictarum munitionum et heredum eorundem ipsi archiepiscopo suis successoribus et ecclesie Coloniensi sublevabimus reponemus et deliberabimus et assignari faciemus tenenda sub expensis nostris; et nichilominus quinquaginta tam nobiles quam milites bonos et legales fideiussores ponemus eisdem et cum eisdem fideiussoribus apud Bunnenses ab eodem archiepiscopo suis successoribus et ecclesia Coloniensi requisiti infra quindenam intrabimus, inde non recessuri, quousque omnia et singula premissa per nos fuerint adimpleta vel super ipsis adimplendis securitas facta ad voluntatem archiepiscopi et ecclesie Coloniensis.

[15] Præterea eligimus et arbitramur, quod, si contra premissa vel aliquid premissorum fidem nostram (quod absit) infringendo deveniremus nec securitatem ipsi archiepiscopo ad voluntatem suam faceremus super premissis omnibus faciendis adimplendis et servandis, ipso facto cademus a iure electionis et iure regni nobis per electionem acquisito, renunciantes exnunc ut extunc omni iuri, quod nobis competeret seu competere posset in regno predicto, ratum et gratum habentes, quod principes ius in electione imperii habentes ad electionem alterius regis procedant, si hoc eidem archiepiscopo videbitur expedire. [16] Præterea coronam regni consecrationem et installationem in sede Aquensi ab eodem domino archiepiscopo non petemus nec ipsum aliqualiter infestabimus super eo, quousque plenam securitatem fecerimus eidem super omnibus et singulis articulis fideliter adimplendis.

[17] Item promittimus, quod super debito, in quo idem dominus archiepiscopus nobis tenebatur propter theolonium Andernacense, quod nobis obligaverat, quitum clamabimus et dicemus.

[18] Item promittimus, quod questionem, que vertitur inter eundem dominum archiepiscopum et comitem Henricum de Nassauwe consanguineum nostrum super dampnis et deperditis, in nos recipiemus et ipsum sedabimus voluntate archiepiscopi memorati. [19] Item promittimus, quod illustris principis domini Ottonis ,cum telo marcionis Brandenburgensis favorem et amicitiam captabimus, ut suam promotionem sentiamus ad dictum dominum archiepiscopum et ecclesiam Coloniensem, et comitis Ottonis de Everstein Westfalie marchalci. [20] Item promittimus, quod, si liberi quondam Wilhelmi fratris Walrami nunc comitis Iuliacensis eundem comitem propter comitatum Iuliacensem et bona alia impetere seu invadere voluerint, nos eundem comitem Iuliacensem manutenebimus et eidem assistemus et ipsum conservabimus in comitatu et bonis predictis contra ducem Brabantie, comitem Flandrie et alios quoscumque propter hoc ipsum comitem Iuliacensem invadere volentes; [21] oppidum etiam Duren eidem comiti quoad vixerimus dimittemus; [22] et officium sculteti Aquensis cum suis iuribus illi committemus, cui voluerit archiepiscopus et quamdiu placuerit archiepiscopo antedicto.

[23] Super debitis etiam, in quibus dominus Rodolphus Ro

manorum rex patri dicti comitis tenebatur, de quibus etiam se dicit habere recognitionem et litteras patentes ipsius regis, adiungemus amicos nostros ipsi domino archiepiscopo et de consilio ipsius rationabiliter nos habemus circa comitem predictum in debito antedicto.

[24] Item promittimus, quod archiepiscopo et ecclesie Coloniensi quoad vixerimus favorabiles erimus et gratiosi et eisdem assistemus contra quoscumque suos adversarios et inimicos, nec de Monte nec de Marka comites aut ducem Brabantie aut alios inimicos ecclesie Coloniensis in nostrum consilium et familiaritatem recipiemus sine consensu et voluntate archiepiscopi suorum successorum et ecclesie Coloniensis.

[25] In cuius rei testimonium sigillum nostrum ex certa nostra scientia apposuimus et apponi fecimus huic scripto.

[26] Nos etiam Iohannes dominus de Limburg, Ulricus dominus de Hagenauwe, Godefridus de Merenberg et Iohannes de Rinberg de mandato ipsius Adolphi comitis speciali et expresso fide et iuramento interpositis promisimus et iuravimus nos effecturos et procuraturos, quod idem comes omnia et singula premissa constanter adimplebit et fideliter observabit, dolo et fraude exclusis, sigilla nostra presentibus in testimonium apponentes.

[27] Promittimus insuper nos Adolphus comes predictus sub penis predictis, quod de Austrie et Limburgensi ducatibus ad imperium devolutis neminem infeodabimus nec aliquid de ipsis ordinabimus sine ipsius archiepiscopi consensu et voluntate expressa.

Datum Andernaci dominica proxima ante festum beatorum Philippi et Iacobi apostolorum anno Domini 1292.

17. Absetzung des Königs Adolf. 1298 Juni 23.

Aus J. E. Kopp, Geschichte der eidgenössischen Bünde (Geschichten von der Wiederherstellung und dem Verfalle des heiligen römischen Reiches) Bd. I (1845) S. 905–908.

[1] In nomine Domini amen. Gerhardus dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus sacri imperii per Germaniam archicancellarius ad rei memoriam sempiternam. Ut prodeat de vultu dei iudicium et oculi nostri videant equitatem, via regia debemus incedere nec ad sinistram nec ad dextram declinare, ita magnum iudicantes ut parvum, quia non est personarum acceptio apud deum. Presidente namque rationis imperio sedet in examine veritatis pro tribunali iusticia et quasi rex in solio iudicii rectitudo, de cuius ore procedit gladius bis acutus; cuius eciam aspectu terribili proprie voluntatis dissipatur arbitrium reproborum, quia noxius appetitus sine personarum delectu subiectionis regula limitatur. Hec enim eterni fuit providencia iudicis, de cuius vultu recta iudicia prodeunt, ut recti iudices eligerentur in orbe, qui terram iudicent, iusticiam diligant, orphanos pupillas et viduas

Altmann u. Bernheim, Urkunden. 2. Aufl.

3

defendant, et quorum oculi respiciant equitatem; hec profecto velut dei testamento, quo filios hominum recte iudicare iussit, per quod fedus humani generis in tranquillitate consistit, sollicitudine vigili ac diligenti studio sunt a cunctis firma stabilitate servanda; nam pacem pariunt, modestiam nutriunt, sua unicuique equo libramine tribuunt, iniuriarum materiam reprimunt, delinquentes puniunt, alterum ledi ab altero non permittunt.

[2] Sane cum nos apud serenissimum dominum Adolfum precipuum principem secularem pro communis pacis observatione, pro suorum defectuum emendacione, delictorum correctione necnon suorum excessuum condigna satisfactione, monitis salutaribus et precum curaremus cum devotione debita insistere lenitate, idem princeps, a nobis non semel tantum sed sepius humiliter conmonitus et devote, Pharaonis duriciam imitans et obturans more aspidis aures suas, preces humiles et salubria monita elata obstinacione ac obstinata elacione despexit; propter quod, non valentes absque gravi Christi offensa eius iniquitates amplius tolerare, cogimur stimulo proprie consciencie nos urgente iuste quantum licet animadvertere in eundem. [3] Ipso namque regnante (ut de ceteris eius criminibus taceamus, sicut heu rei evidencia et communis clamor populi ascendens in celum cum gemitibus et lacrimis de die in diem continue manifestant) ius publicum sibi gubernandum gladio temporali commissum in sacratis sacerdotibus et magistratibus per ipsum et suos, laxatis frenis ad illicita, miserabiliter (quod dolentes proferimus) nostris temporibus dei timore postposito vulneratur adeo, quod facti qualitas et gentilitatis precedit rabiem et fidem valet offendere christianam. Quoniam per ipsum et suos maximum in dei ecclesia sacramentum, videlicet corpus domini nostri Iesu Christi, in pluribus ecclesiis irreverenter et violenter effractis (quod horrendum est cogitare et tremendum videre fieri tacito), de actu nephandissimo acceptis capsellis proicitur non aliter, quam res prophana quandoquidem super terram. Sacerdotes etiam et viri ecclesiastici et religiosi, ut de laicis et pauperibus taceamus, ad dei ecclesiam fugientes in cornu altaris, ablatis calicibus et ecclesiasticis ornamentis, etiam infra divinorum officia usque ad femoralia spoliantur, ceduntur et quandoquidem occiduntur; altaria denudantur, baptisteria confranguntur et ecclesie incenduntur, rebus ibidem pauperum et divitum causa refugii positis ausu sacrilego asportatis; iudices eciam ecclesiastici et magistratus pro iusticia reddita querelantibus per iniuriam puniuntur; probi quoque sacerdotes, canonice iuxta morem ecclesiasticum per locorum ordinarios instituti deiciuntur, aliis inhonestis, de quorum ordinacione non constat, in locum eorum positis per abusum laice potestatis. [4] Insuper infinita alia lamentabilia forefacta, que ad plenum scripto vel sermonum foliis explicari non poterunt, committuntur: virgines enim impudenter in aspectu parentum stuprantur, vidue continentes, coniugate et honeste mulieres clamoribus validis et conatibus renitentes maritis et

consanguineis respicientibus impudencius opprimuntur; de quorum debita emendacione cum contra suos prefectos et ministros talia committentes et fieri permittentes ad ipsum regem sepius lamentabiliter habitus fuisset recursus, ipse clamores querelancium obaudivit iusticiam facere neglexit et accusatos non solum calumpniose defendit, sed ad deteriora etiam provocavit.

[5] Et ut ad presens de ceteris predicti regis sceleribus taceamus, quedam gravissima, que nulla possunt tergiversacione celari, commisit: deieravit enim multociens communem pacem terre tam suo quam incolarum regni Alemanie nobilium et plebeiorum iureiurando firmatam dampnabiliter violando, pacta etiam inter ipsum et nos super iuribus nostre ecclesie conservandis inita et sacramento vallata minime observando. [6] Perpetravit eciam sacrilegium, capi faciens prelatos clericos religiosos et etiam seculares; multa insuper statuta edidit et consuetudines introduxit in subversionem ecclesiastice libertatis, volens ecclesiam subicere servituti et publicis functionibus, a quibus est prorsus immunis; et, quod gravius est, ab episcopis et prelatis sua a dicto rege regalia recipere volentibus magna extorquet donaria per simoniacam pravitatem; immo, quod peius est, sua episcopis et prelatis conferre regalia penitus contradicit, nisi antea aliqua de bonis suis et ecclesie sue possessionibus sibi conferant et assignent. Et sic per ipsum, tanquam ecclesie persecutorem precipuum, ecclesiasticus ordo confunditur et dissolvitur nervus ecclesiastice discipline. [7] Principes etiam Alemanie tam ecclesiasticos quam eciam seculares, archiepiscopos episcopos prelatos, duces marchiones comites et barones suis dignitatibus honoribus et bonis ac iuribus absque causa rationabili per dolum et fraudem et insidias quascumque diabolicas privare contra deum et iusticiam tamquam seminator discordie multipliciter est conatus; et ipsorum principum exterminio adeo est intentus, ut ipsis illud verbum sapientis competere merito videatur: ,Cur ego, inquit, te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? Que omnia et plura alia illis similia delicta nephanda regi predicto per communem populi acclamationem necnon publicam vocem et famam sub rei evidencia, que tergiversacione aliqua celari non potest, veraciter ascribuntur.

[8] Nos itaque per excellentissimos Germanie principes, qui regem in imperatorem postmodum promovendum ius et potestatem una nobiscum obtinent eligendi, non semel tantum sed pluries requisiti et stimulo proprie conscientie excitati, ex incumbentis officii nostri sollicitudine non solum principes antedictos, verum eciam ipsum regem pro sancte pacis reformatione, pro concordie revocatione, pro rei publice felici gubernacione et pro tocius regni salute nuper duximus convocandos, ut 17 kalendas iulii, si dies feriata non fuerit, alioquin proxima die sequenti non feriata, quam eis pro termino assignavimus peremptorio, in Magunciam dignarentur sui personam exhibere ad tractandum et ordinandum de turbacionibus et defectibus regni, quod omnipotenti deo foret ac

« AnteriorContinuar »