Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod secundum petitionem et desideria eorum ista que secuntur concessi privilegia. Ac in integrum mihi consilium visum est, si forent sub cyrographo conscripta, quatenus per longum tempus habebantur in memoria, ita ut mercatores mei et posteri eorum a me et a posteris meis hoc privilegium in ewum obtineant.

[1] Ego vero pacem et securitatem itineris omnibus forum meum querentibus in mea potestate et regimine meo promitto. Si quis eorum in hoc spacio depredatus fuerit, si predatorem nominaverit, aut reddi faciam aut ego persolvam.

[2] Si quis burgensium meorum defungitur, uxor eius cum liberis suis omnia possideat et sine omni contradictione, quecunque vir eius dimiserit, obtineat. Si quis autem sine uxore et liberis aut absque herede legitimo moritur, omnia que possederat 24 coniuratores fori per integrum annum in sua potestate aut custodia retineant; ea de causa, ut si quis iure hereditario ab ipsis hereditatem postulaverit, pro iure suo accipiat et possideat. Quod si forte nullus heredum ea que reservata sunt poposcerit, prima pars pro salute anime defuncti erogabitur in usus pauperum, secunda ad edificationem civitatis aut ad ornatum eiusdem oratorii exhibebitur, tercia duci inpendetur.

[3] Omnibus mercatoribus teloneum condono.

[4] Nunquam alium advocatum burgensibus meis, nunquam alium sacerdotem absque electione preficiam, sed quoscunque ad hoc elegerint, hos me confirmante habebunt.

[5] Si qua disceptatio vel questio inter burgenses meos orta fuerit, non secundum meum arbitrium vel rectoris eorum discutietur, sed pro consuetudinario et legitimo iure omnium mercatorum precipue autem Coloniensium examinabitur iudicio.

[6] Si quis penuria rerum necessariarum constrictus fuerit, possessionem suam cuicunque voluerit vendat.

[7] Si quis aliquem in propria harea vi invaserit, quidquid ei mali fecerit, sine omni satisfactione evadet.

[8] Si quis infra urbem pacem urbis infregerit, id est, si aliquem sanguinolentum irato animo et serio fecerit, si convictus fuerit, manu truncabitur, si vero occiderit, decollabitur. Si vero evaserit et captus non fuerit, delebitur domus eius funditus; edificia vero per integrum annum intacta manebunt; post revolutionem anni heredes eius, si voluerint, destructam domum reedificabunt et libere possidebunt, impensis tamen prius duci 60 solidis denar. Reus vero quandocumque in urbe capietur, predicte pene subiacebit.

[9] Si dux in regalem expeditionem ibit, minister eius in publico foro ante unumquemque sutorem potest meliores soculares, quoscunque voluerit, ad opus ducis accipere. Similiter et ante incisores caligarum potest meliores caligas, quascunque voluerit, accipere.

[10] Omnis mulier in successione hereditatis viro parificabitur

et econtra.

Dominus

Si

[11] Omnis etiam, qui venit in hunc locum, libere hic_sedebit, nisi fuerit serwus alicuius et confessus fuerit dominum. autem servum vel relinquet in urbe vel deducet, si volet. autem serwus dominum negaverit, dominus probabit cum septem proximioribus cognatis esse serwum suum coram duce et habeat eum. Si quis vero ultra annum et diem sine huiusmodi impetitione permanserit, secura de cetero gaudebit libertate.

[12] Orta seditione, si quis armatus forte illuc venerit, satisfactionem non subibit. Si autem domum redierit et arma apportaverit et de hoc convictus fuerit, gratiam ducis amisit.

[13] Nullus de hominibus vel ministerialibus ducis vel miles aliquis in civitate habitabit, nisi ex communi consensu omnium urbanorum et voluntate.

[14] Nullus extraneus testis erit super burgensem sed tantummodo burgensis super burgensem, et omne testimonium duobus legitimis personis producitur, et hoc de visu et auditu.

[15] Si burgenses amici urbem exierint et inter se invicem altercati fuerint, pro satisfactione uterque causidico tres solidos dabit. Si autem inimici exierint et se invicem depilaverint vel leserint seu vulneraverint, gratiam ducis amiserunt.

[Nachtrag aus der zweiten Hälfte des 12. Jhdts.]

[16] Nullus de ministerialibus vel hominibus domini in civitate habitabit vel ius civile habebit, nisi de communi consensu burgensium, ne quis burgensis illorum testimonio possit offendi, nisi predictus dominus civitatis libere eum dimiserit.

[17] Si vero burgenses inter se rixati fuerint, non sunt cogendi ad faciendam querimoniam, nec dominus civitatis vel iudex movere questionem debet. Si autem alter eorum domino vel iudici conquestus fuerit et post motam in manifesto querimoniam occulte reconciliati fuerint, si dictus dominus vel iudex ocultas reconciliationes et quod conquestum est eis firmiter probaverit, compellere poterit eum, si vult, ad querimoniam peragendam.

[18] Burgensi licet dare vel vendere uxore sua vivente quidquid possidet; mortua autem uxore, si filios vel filias habet, non licet nisi de consensu eorum; ita dico, si pervenerint ad annos discretionis. Si vera legittima causa pro eo interpellaverit et hoc iuramento cum propria manu probaverit, licet ei vendere. Item si contrahit cum alia uxore, nullo modo licet.

[19] Extraneus cum burgensi duellum non habebit nisi ad voluntatem burgensis. [20] Si quis irato animo infra urbem die aliquem vulneraverit, et si idem duobus idoneis testibus convictus fuerit, manu truncabitur. Si vero vulneratus morietur, idem malefactor decollabitur. Si autem nocte contigerit, vel in taberna seu die seu nocte aliquem vulneraverit, duello convicatur, ea de causa, quia tabernam nocti assimilamus propter ebrietatem. Si autem predictorum testium testimonium accusatus non acceptaverit, cum conquerente vel cum altero testium duellum ei inire licebit.

[21] Si quis civis concivem suum in civitate depilaverit vel

percusserit vel temere ad domum suam accesserit vel ubicunque eum ceperit vel capi fecerit, gratiam domini sui amisit. Cetera iudicia sunt causidici. [22] Si duo cives se invicem depilaverint, qui auctor est, si idoneis testibus convincitur, emendabit, alter vero non. [23] Si vero burgensis extraneum percusserit vel depilaverit, 60 solidos emendabit. [24] Si autem duo burgenses amici urbem exierint et inter se invicem altercati fuerint, auctor pro satisfactione causidico tres solidos dabit. Si vero inimici urbem exierint et se invicem depilaverint vel percusserint vel alter alterum ceciderit, si convinci potest idoneis testibus, eadem pena, acsi in civitate contigisset, puniatur. Si vero duo burgenses amici civitatem exierint et inter se altercati fuerint et sine concordia separati fuerint, si postea, antequam civitatem ingressi fuerint, alter in alterum maligne insultum fecerit, eadem pena, acsi in civitate contigerit, puniatur. [25] Si civis concivem suum extraneo iudicio persequitur, ea que amittit apud extraneum iudicem, ille sibi reddet et postea iudici suo tribus solidis satisfaciat. Et si fecerit eum capi, gratiam sui domini amisit. [26] Si extraneus civem fugaverit vel vulneraverit, si civis iudici notificaverit prius et si postea extraneus in civitatem venerit, burgensis quidquid ei mali intulerit, nullam apud iudicem penam sustinebit. [27] Si civis extraneum ad iudicem traxerit pro debito, iudex eum sex septimanas servabit, si debitum non negaverit, post quas iudex creditori debitorem, datis sibi tribus solidis, reddet, accepta competenti cautione, quod nichil mali ei inferat.

[28] Si quis res alterius in vadio exponat presente possessore nec contradicente, postea contradicere non poterit. [29] Nemo rem sibi quoquo modo sublatam vendicare potest, nisi iuramento probaverit sibi furto vel preda ablatam. Si autem is, in cuius potestate invenitur, dixerit se in publico foro pro non furato vel predato ab ignoto sibi emisse, cuius etiam domum ignoret, et hoc iuramento confirmaverit, nullam penam subibit. Si vero a sibi noto se confessus fuerit emisse, 14 diebus ire per comitiam nostram licebit; quem si non invenerit et waranciam habere non poterit, penam latrocinii sustinebit.

[30] Quicunque seu iudex seu civis alius in civitate quempiam sine sentencia capere presumpserit, nisi aut furtum aut falsam monetam apud eum invenerit, gratiam domini sui amisit.

[31] Burgensis habens proprium dominum, cuius fatetur esse proprius, cum moritur, uxor eius predicto domino nichil dabit.

[32] Si quis gratiam domini amiserit, sex septimanas in corpore et rebus suis infra villam et extra pacem habebit et de rebus suis quidquid voluerit disponat preter domum, quam non licet ei vendere vel obligare. Si vero infra iam dictum tempus et terminum gratiam domini sui non meruerit, per domum propriam et per hec tantum, que habet infra civitatem, eum cogere poterit. Si vero dominus ultra montana transierit, usque ad reditum eius pacem habebit. [33] Burgenses non tenentur ire cum domino in expedi

Altmann u. Bernheim, Urkunden. 2. Aufl.

23

tione nisi iter unius diei, ita tamen quod quilibet sequenti nocte possit ad propria remeare. Si autem alter alterum in eadem expeditione quoquo modo leserit, tanquam in civitate factum puniatur. Cum vero predicta expeditio communiter precipitur, quicunque civium audierit et non exierit, nisi legitimam causam pretendere poterit, domus eius funditus destruetur.

[34] Quicunque burgensis fuerit si recedere voluerit, rerum et corporis usque in medium Renum et per totum sue iuris solutionis ambitum securum debet habere ducatum ipso domino concedente.

[35] Nullum dominus per se debet eligere sacerdotem, nisi qui communi consensu omnium civium electus fuerit et ipsi presentatus. Plebanus autem sacristam habere non debet, nisi de communi civium voluntate. Scultetum, quem burgenses annuatim elegerint, dominus ratum debet habere et confirmare.

[36] Qui servat publicam libram, burgensibus gratis concedat, si melius vadium ponat videlicet 3 solidos valens. Quod si negaverit et convictus fuerit testibus, quamdiu non satisfaciet, nullum ius in civitate habebit. Si autem actor probare non poterit, quod ipse sibi libram negaverit, ille iuramento se expurget et interea quilibet dabit et suscipiat cum qua libra voluerit et nulli satisfaciet. Ipse autem illi, cui libram negaverat, plenarie restituat, si quod exinde dampnum recepisse probaverit. Si autem concesserit et mercedem a burgense acceperit, gratiam domini amisit. Extraneus dabit obulum de omni centenario. Quilibet burgensis, si vult, libram habeat, cum qua concivibus suis et non extraneis ponderare debet. Burgensis autem, qui mercedem libre debitam domino abstulit, gratiam eius amisit. Quidquid emitur ab extraneo vel venditur extraneo, cum publica libra debet ponderari. [37] Omnis mensura vini vel frumenti et omne pondus auri vel argenti in potestate quatuordecim consulum erit; et postquam eam equaverint, uni eorum, cui visum fuerit, civitas committat; et qui minorem vel maiorem mensuram habuerit, furtum perpetravit, si vendit aut emit per ipsam mensuram.

[38] Omnis burgensis eiusdem conditionis erit cum omni possessione sibi comparanda nec dabit ius advocatie de bonis suis.

[39] Ante festum beati Martini 14 noctes et post festum 14 noctes nullus carnifex bovem aut porcum emere teneatur, nisi quem in macello secare voluerit ad vendendum. Quod si transgreditur, ius civitatis infregit.

[40] Qui proprium non obligatum sed liberum valens marcham unam in civitate habuerit, burgensis est.

[41] Omnis periurus septem idoneis testibus legittimis, secundum quod ius est, erit convincendus de periurio.

[42] Omnis mulier parificabitur viro et econtra, et vir mulieris erit heres et econtra. [43] Maritus uxore vivente pro voluntate sua de possessione sua disponit. Si alter eorum moritur, de proprio et hereditate sua nil facere potest, nisi famis necessitas

eum urgere ceperit et illam necessitatem iuramento probaverit. Si autem aliquis heredum sibi necessaria ministrare voluerit, de rebus suis non habebit disponendi potestatem. Si vero alter eorum sponsare voluerit, neuter eorum de proprio et hereditate nichil facere potest. [44] Quotquot uxores quilibet burgensis acceperit, liberi bona cuiuslibet matris possidebunt. [45] Si burgensem aut uxorem eius mori contingerit relictis pueris, postmodum uno puerorum mortuo alter in hereditatem succedit, nisi prius divisa fuerint bona; tunc pater aut mater hereditatem possidebit. [46] Filius sub patre aut matre degens nichil de rebus suis per ludum vel aliquo modo alienare poterit. Si autem fecerit, patri reddendum est de iure seu matri; et si quis mutuum sibi dederit, de iure nunquam persolvetur.

[47] Nullus infra 12 annum constitutus testimonium ferre nec sibi nec aliis prodesse poterit vel obesse nec etiam potest infringere ius civitatis.

[48] Si quis in extremis positus liberos suos alicui commiserit et ille mercedis causa malefecerit eis, si testibus convincetur, corpus erit burgensium et bona sua domino sunt adiudicanda, et qui post eum a patre proximus fuerit, curam habebit eorundem puerorum. Salmannus autem usque ad 12 annos et amplius, donec ipsi non poposcerint, eos habebit in cura.

[49] Si quis burgensis alicuius uxorem conviciis provocaverit, 10 libras emendabit, si testibus convincetur.

[50] Item si aliquis coram iudicio testes aliquos produxerit, de quibus aliquis vel omnes reiecti fuerint, eodem tempore et loco, si copiam habuerit, loco illorum poterit alios advocare.

[51] Nullum convicium emendatur nisi per tres solidos.

[52] Nullus in lecto egritudinis sine manu heredum suorum alicui aliquid potest conferre nisi quinque solidos vel equivalens. [53] Si quis moritur et alter venit conquerens coram iudice super heredes pro debito, quod dicit deberi sibi, et illi negant, aut ipse actor convincat eos testibus aut dimittat eos in pace.

[54] Quicunque res alterius interdicit in civitate pro debito, probet debitum; et pro illo debito licebit ei ad 14 dies vendere presentibus duobus civibus. [55] Quicunque facit alii unum,gewette' pro debito, per illud habet inducias debiti ad 14 dies. Si actor autem recipere non vult illud,gewette', debitum debet ei reddere ante illam noctem. Debet etiam actori quam reo copia istius instrumenti fieri, si super iure suo in iudicio sibi petierit exhiberi. [Schluss der ursprünglichen Urkunde:]

Ne igitur burgenses mei supradictis promissionibus fidem minus adhibeant, cum duodecim nominatissimis ministerialibus meis super sancta sanctorum coniurantibus, me et posteros meos que supradicta sunt semper impleturos, securitatem dedi. Atque ne hoc iuramentum aliqua necessitate infringerem, manu mea dextera huius rei fidem - libero homini et coniuratoribus fori inviolabiliter dedi. Amen.

« AnteriorContinuar »