Imágenes de páginas
PDF
EPUB

161. Kaiserl. Privileg für Lübeck. 1188 Sept. 19.

Aus Urkundenbuch der Stadt Lübeck I. Teil (1843) S. 9-12.

[1] In nomine sancte et individue trinitatis. Fredericus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Dignitatis nostre ratio deposcit, ut, quociens ortam inter fideles nostros discordiam intelligimus, nostra eam mediatione precidamus, ne, qui unius parent voluntati, eos contingat per dissentionum fomenta distrahi.

[2] Cum igitur fideles nostri comes Adolfus de Scowenburch et comes Bernardus de Racesburch causam agerent adversus burgenses nostros de Lubeke super terminis et usu finium suorum, nos partes in presentia nostra constitutas diligenter audivimus et intellecta litis materia pro bono pacis inter eos fideliter conservando predictos comites reverentia veritatis et rata pacti conventione induximus, quod uterque ius, quod ipse petebat, in manu nostra resignavit et nos illud consensu eorum predicte civitatis habitatoribus tradidimus sine aliqua deinceps perturbatione possidendum.

[3] Sunt igitur hii termini usibus eiusdem civitatis nostre auctoritatis dono assignati: a civitate versus orientem usque ad flumen Stubinize et Stubinize supra usque in Radagost; a civitate contra meridiem usque ad stagnum Racesburgense et stagnum supra usque ad Racesburch; a civitate contra occidentem usque ad flumen Cikinize et Cikinize supra usque ad stagnum Mulne. Intra hos terminos habebunt omnes civitatem nostram Lubeke inhabitantes, cuiuscunque fuerint conditionis, omnimodum usum, viis et inviis, cultis et incultis, aquis et piscibus, silvis et pascuis, sive navibus sive plaustris opus sit ad exportandum. Hec a comite Bernardo de Racesburch nobis resignata civibus nostris donavimus.

[4] Similiter comes Adolfus in manu nostra resignavit et nos ipsis civibus nostris tradidimus usus et commoditates terminorum subscriptorum: a civitate sursum usque ad villam Odislo ita, quod in utraque parte fluvii Travene ad duo miliaria usum habeant nemoris tam in lignis quam in pratis et pascuis excepto nemore, quod est assignatum cenobio beate Marie. Insuper licebit ipsis civibus et eorum piscatoribus piscari per omnia a supradicta villa Odislo usque in mare preter septa comitis Adolfi, sicut tempore ducis Heinrici facere consueverunt. Habebunt etiam omnimodum usum silvarum Dartzchowe et Cliuz et Brotne, ut tam igni necessaria quam navibus sive domibus aut aliis edificiis civitatis sue utilia ligna in eis succidant absque dolo, ne videlicet idoneas et utiles sibi naves passim et sine necessitate vendant et alias fabricent vel ligna deferant aliis vendenda nationibus. Preterea pascent porcos suos pecora quoque seu iumenta per totam terram comitis Adolfi ita tamen, quod porci seu pecora possint ipso die redire a pastu in marchiam, unde mane exierunt.

[5] Insuper oportunitatibus eorum acquiescentes omnia iura, que primus loci fundator Heinricus quondam dux Saxonie eis concessit et privilegio suo firmavit, nos etiam ipsis concessimus, pa

tronatum videlicet parrochialis ecclesie beate Marie, ut mortuo sacerdote cives quem voluerint vice patroni sibi sacerdotem eligant et episcopo representent.

[6] Ad hec, ut cum mercibus suis libere eant et redeant per totum ducatum Saxonie absque hansa et absque theloneo preter Ertheneburch, ubi 5 denarios de plaustro solvent, hoc addentes, quot plaustra illuc transduxerint, pro quibus theloneum supradictum dederint, si infra annum et diem redierint, tot plaustra libere sine theloneo reducent.

[7] Et quicunque ipsorum super causa quacunque conveniatur, per omnes imperii nostri fines et per ducatum coram loci illius iudice se expurgabit absque captione secundum iura iam dicte civitatis.

[8] Preterea omnia civitatis decreta consules iudicabunt; quicquid inde receperint, duas partes civitati tertiam iudici exhibebunt. Pro pace alicui confirmanda lucrum, quod inde provenit, medium solvatur civibus, reliquum iudici. Si quis autem questus emerserit per causam actoris, tertiam partem iudex tertiam actor et tertiam civitas habebit. Insuper quicquid lucrum provenit de iudicio, civitati debetur medietas et alia iudici.

[9] Et si quispiam mortuus ibi fuerit et forte heredem non habuerit, omnem hereditatem et supellectilem ipsius annum et diem integraliter in domo, in qua moritur, reservandam censuimus, nisi forte aliquis ei proximus intra tempus denominatum adveniat, qui hec iure civitatis obtineat; si vero intra tempus istud nullus proximorum suorum venerit, quecunque hereditavit, regie potestati solvantur.

[10] Rutheni Gothi Normani et cetere gentes orientales absque theloneo et absque hansa ad civitatem sepius dictam veniant et libere recedant.

[11] Item mercatores cuiuscunque regni, cuiuscunque civitatis huc veniant, vendant et emant libere, tantum theloneum debitum solvant: de fertone 4 denarios, de mille marcis non amplius. Si quis vero transfretare voluerit, quotcunque var habuerit, de quolibet det 15 denarios, et si nullum habuerit et comedit proprium panem, det 5 denarios; et quotcunque var habuerit, pro quibus theloneum dederit, si redierit infra annum et diem, de tot liber erit.

[12] Argentum quoque in eadem civitate si quis cambire voluerit, in quocunque loco se ei oportunitas obtulerit, libere cambiat, si non id ante domum monete fuerit.

[13] Consules autem hanc de nostra donatione prerogativam habeant, ut tociens in anno monetam examinent, quociens velint; et si monetarius offenderit, emendet, et quicquid de emendatione provenerit, medium civibus, reliquum regie potestati cedat.

[14] Insuper confirmamus eis speciali dono, ut nulla persona alta vel humilis civitatem prefatam intra vel extra in terminis suis edificiis seu munitionibus preocupet, sed si quis marchiam suam

quocunque modo obstruxerit in terra vel in aqua, auctoritate nostra freti evellant et marchiam suam expediant. Quicunque etiam spacia civitatis per occupationem edificiorum usurpaverit, si pulsatus fuerit, 60 solidos componet.

[15] Cives vero iam dicte civitatis nullam expeditionem ibunt, sed civitatem suam defensabunt.

[16] Item si aliquis de ipsa civitate alicubi pulsatus fuerit de sua libertate, ubicunque pulsetur, ibi sola manu libertatem suam obtineat. Si quisquam extraneorum superveniens aliquem civium de sua libertate pulsaverit, civis vicinior est ad obtinendum suam libertatem sola manu quam extraneus ad ipsum convincendum. Si vero quispiam de terra ipsorum aliquem de libertate pulsaverit, et pulsatus probare poterit, quod anno et die in civitate sine pulsatione substiterit, pulsatus evadit.

[17] Et quoniam predictorum civium nostrorum ius in nullo diminui per nos volumus, sed in omnibus, prout oportunum esse viderimus, augmentare, nostra auctoritate superaddentes concedimus eis, ut usque ad locum, ad quem in inundatione ascendit fluvius qui Travene dicitur, eadem qua et intra civitatem fruantur per omnia iusticia et libertate; usque ad terminos pontis etiam eadem qua et in civitate, ut diximus, eos uti volumus iusticia et libertate.

[18] Hiis omnibus dilectis burgensibus nostris concessis et collatis singulari quadam gracia ipsis adhuc concedimus, ut quicquid infra civitatem sui iuris in posterum emendare valuerint, sine tamen preiudicio nostri iudicis emendare non obmittant.

[19] Ut igitur hoc nostre concessionis privilegium ipsius nostre civitatis incolis ratum et inconcussum in perpetuum permaneat, hanc eis cartam nostre imaginis inpressione roboratam donari mandavimus, imperiali statuentes auctoritate, ut nulla omnino persona alta vel humilis ecclesiastica vel secularis hoc nostre maiestatis beneficium corrumpere audeat vel ei quolibet modo contraire. Quod qui facere presumpserit, quingentas auri libras pro pena componat, mediam partem fisco nostro, reliquam vero incolis ipsius civitatis persolvendam. Huius rei testes sunt: Conradus Moguntinus archiepiscopus, Wichmannus Magedeburgensis archiepiscopus, Hartwichus Bremensis archiepiscopus, Adelhogus Hildensemensis episcopus, Bertoldus Nuwenburgensis episcopus, Martinus Misnensis episcopus, Bernhardus dux Saxonie, Otto marchio Misnensis, marchio Dedo, Conradus prepositus Goslariensis, Bernhardus burcgravius Magedeburgensis, Gevehardus frater eius, comes Sigebodo de Scartvelt, comes Burchardus de Waltingerode, Hugo de Warda, Tiemo de Coldiz, Hermannus advocatus de Lubeke, Godefridus advocatus de Staden, Giselbertus de Warendorp, Walvericus Sosatienensis, Bernherus de Ertheneburch, Wizo Eiko Egenolfus Godefridus de Suttorp, Sifridus Struve, Lubertus Berngerus Esico de Bardewic et alii quam plures.

Signum domini Frederici Romanorum augusti invictissimi.

Ego Iohannes imperialis aule cancellarius in vice Conradi Maguntine sedis archiepiscopi Germanie archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis 1188, indictione 7, regnante domino Frederico Romanorum imperatore augusto, anno regni eius 37, imperii vero 35. Datum apud castrum Liznich 13 kal. octobris; feliciter amen.

162. Das II. Strassburger Stadtrecht. [ca. 1200.]

Aus Urkundenbuch der Stadt Strassburg Bd. I. (1879) S. 477-481. In nomine sancte et individue trinitatis. Amen. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, qualiter cives Argentinensis civitatis sapientiores et honorabiliores tanquam iusticie et equitatis amatores ductu racionis convenerunt et de consensu et consilio domini episcopi advocati omniumque maiorum. eandem civitatem colentium hec instituta statuentes describi fecerunt:

[1] Statutum est, ut duodecim vel plures, si necesse fuerit, honeste et idonee persone sapientes et discrete tam inter ministeriales quam inter cives ponantur annuatim consules civitatis. Inter quos unus magister vel duo, si necesse fuerit, eligantur, qui iurant omnes invicem honorem ecclesie episcopi et civitatis ad omnia fideliter promovere, civitatem et cives maiores ac minores divites ac pauperes ab omni malo pro posse et nosse defendere et per omnia secundum veritatem iuste iudicare. [2] Sedebunt autem pro tribunali ad iudicandum omni ebdomada duabus vicibus, scilicet in feria tercia et in feria quinta, nisi propter festos dies omittant. Magister vero iudicabit, consules dabunt sententiam. [3] Nullus de consulibus debet verbum alicuius proferre vel sine licentia magistri et consiliariorum ad consilium alicuius amici sui de tribunali ire. [4] Non licet, ut pater et filius vel duo fratres simul in consules eligantur. [5] Quandocunque ardua negotia coram domino episcopo vel alibi sunt tractanda, consules primo congregabuntur ad invicem et, si opus fuerit, scabini vocantur ad consilium. [6] Consules autem non iudicabunt secundum ius provincie, quod dicitur ,landreht', sed secundum veritatem et statuta civitatis subscripta:

[7] Statutum est, ut, quicunque aliquem verbis iniuriare vel vituperare presumpserit et de hoc coram consilio civitatis duobus vel tribus testibus convictus fuerit, triginta solidos denariorum componat et, omni petitione postposita, tam diu extra civitatem manebit, quousque hos triginta solidos persolvat et leso satisfaciat. [8] Quicunque autem alium depilaverit vel pugno vel aliquo modo sine sanguinis effusione percusserit, si duobus testibus convictus fuerit, quinque libras componat. [9] Si quis vero aliquem armis vulneraverit, si deprehensus fuerit, servabitur in publica custodia usque ad mortem vel sanitatem lesi et secundum culpam suam puniendus erit. [10] Si lesus morietur, reus capitali sententia plectetur. Si autem evaserit, pro sanguinis effusione, data coram

Altmann u. Bernheim, Urkunden. 2. Aufl.

21

sculteto sententia, reus in cyppo dextra manu truncabitur. [11] Quod si reus effugerit, si proprietatem vel hereditatem habuerit, domus sua destruetur vel, si consules et scultetus voluerint, domus sit communis et pateat omnibus, depositis fenestris ac ianuis, quousque amicitiam lesi obtinuerit et consulibus sculteto advocato emendationem exhibuerit et civitati. [12] Componet autem consulibus quinque libras, sculteto et advocato triginta solidos. [13] Si autem proprietatem vel hereditatem non habuerit, bona rei mobilia in potestate erunt consilii, ut iudicibus et ipsi leso exinde satisfactionem exhibeant. [14] Quandocunque coram consulibus pro frevela facta fuerit compositio, iusticia sculteti et advocati patebit, quemadmodum coram ipsis in iudicio facta fuerit compositio. [15] Quicunque domum vel curiam alicuius intrando hospitem vel familiam suam verbo vel opere molestaverit, si hospes in instanti se defendendo vindictam in illum sumpserit et ipsum leserit, nullam proinde tenetur compositionem seu emendationem porrigere. Si autem lesus insons esse voluerit et hospitem ad iudicium pulsaverit, hospes in iudicio sola manu se expurgabit. [16] Si quis iudici calamum porrexerit pro emendatione et in manu iudicis de oblivione calamum dimiserit et iudex ipsum ob hoc infestaverit, iudici pro delicto novem denarios dabit. [17] Homines sanctorum vel aliarum ecclesiarum, qui alieno iure gaudent, dabunt emendationem, id est wette, in iudicio iudici secundum pertinentiam et ius eorum cum iuramento. [18] Quicunque autem iurare noluerit, dabit singulo wette octo denarios. Si autem aliquis in iudicio convictus fuerit uno beredet, dabit duos solidos. [19] Quicunque personaliter ducatum prestitit ad querendum concivem suum in domo sua manu violenta, de propria persona sua trium virorum emendationes scilicet frevele persolvat. Et postea quilibet coadiutorum suorum pro se triginta solidos persolvat. [20] Si aliqua dissensio et rixa inter concives oritur et illic concursus fuerit, nullus arma arripiet, nisi prius ante monasterium beate virginis coram consiliariis appareat et ibi eorum utatur consilio. Consiliarii vero ob bonum pacis et ad sedandam discordiam arma debent arripere. [21] Hiis itaque exceptis, quicunque extra domum suam in adiutorium amicorum suorum arma tulerit, quinque libras civitati componet. Quas si habere non poterit, a civitate eiiciatur, donec secundum arbitrium consiliariorum emendetur. [22] Preterea statutum est, ut, quicunque de provincialibus aliquem concivem nostrum tam in persona quam in rebus ledere vel molestare presumpserit, si ante compositionem civitatem ingressus fuerit et ille, quem lesit, vel aliquis amicorum suorum vindictam in eo sumpserit, ad nullam inde teneatur emendationem, querimonia tamen prius consiliariis deposita et reo denunciata.

[23] Preterea omnium beneplacito electi et statuti sunt scabini vite probabilis bonique testimonii, qui in electione sua iurare debent coram consulibus testimonium veritati perpetualiter exhibere super omnibus, que viderint et audierint. [24] Isti vero testes

« AnteriorContinuar »