Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inducendi sunt in venditionibus et emptionibus ac creditionibus et persolutionibus debitorum et in omni causa. Deinceps vero non sunt super aliqua causa iuraturi, sed per primum iuramentum ipsorum interrogandi. [25] Quicunque autem tam vir quam femina debitum suum coram duobus istorum testium seu coram duobus, qui sunt in consilio, creditori recognoverit et postea per intercidentem aliquam controversiam alter eorum negaverit, solo testimonio quorumlibet duorum predictorum virorum coram consilio vel iudice convincatur et convictus unam carrutam vini et libram denariorum consulibus componat, sculteto et advocato triginta solidos et singulo scabino, quorum testimonio convictus est, quinque solidos ob hanc causam, quod periuria, que sepius in iudicio ex incognito fiebant, rarius usitentur.

[26] Mulieres vero, que hactenus debita virorum suorum persolvere non consueverant, ea, que creditoribus suis coram testibus scabinis professe fuerint, ex testimonio convicte persolvere teneantur.

[27] Preterea statutum est, ut, quicunque introductionem testium pro debito suo in civitate contempserit presentare, debitorem suum duello non poterit infestare, sed iuramento exhibito innoxius manebit.

[28] Denique, quicunque noctibus cum cultellis vel cum aliqua armatura incesserint, tanquam malefactores suspecti puniantur, nisi legitima excusatione se possint excusare.

[29] Statutum est quoque, quod nullus concivium nostrorum, qui habent pistrina, in festo sancti Martini pistoribus suis vinum aut alia munuscula mittere debet et in nativitate Domini aut in aliis festivitatibus ipsos invitabit ad prandium. [30] Similiter qui lapicidas aut carpentarios habuerit, ipsos non habebit in cena nec in festis diebus in prandio. [31] Hoc quicunque dando vel recipiendo infregerit, viginti solidos civitati dabit.

[32] Infra civitatem extra domum suam nullus porcos nutrire debet. Nam quicunque vagantem porcum in platea sine ductore ceperit, ipsum, si voluerit, reservabit, donec ab illo, cuius porcus est, quinque solidos recipiet.

[33] Illi siquidem de civibus, qui naute dicuntur, universos concives nostros divites et pauperes tam de pondere proprie persone quam de pondere equi, quem sedent et equitant, sine pretio transducent et reducent ita prompte, quod a nullo possint incusari, quod luculenta occasione tardaverint et ipsum impedierint. Nam qui de hoc convictus fuerit, viginti solidos civitati persolvet. [34] Mercatores quoque concives nostri de pecoribus vel de aliis mercimoniis suis, que propria persona vel in equo, quem sedent, ferre non possunt, naulum reddent institutum. Et de propria persona, sive sint in equis sive ad pedes, erunt immunes. [35] Ob huius laboris recompensationem statutum est, ut nullus aliquem transducat preter nautas predictos, qui a domino advocato portum receperint.

[36] Carnifices vero carnes suinas vel iniustas, que phinnehte

sunt, infra tecta macellorum nullatenus habere debent venales sed extra tecta. [37] Interdictum est, ne vina venalia in Bruscha in navibus vel ante monasterium in plaustris ante primam figantur vel vendantur.

[38] Illi autem, qui zolnere dicuntur, non debent naves intrare nisi peticione et iussu concivium nostrorum.

[39] Prohibitum est etiam et interdictum de consensu omnium per diffinitivam sententiam, ne aliquis tam vir quam femina de concivibus nostris bona sua, que in civitate sunt sita, conferat alteri in dotem extra civitatem in provincia, sed in civitate coram honestis viris publice.

[40] Quando domini in alicuius domum concivis nostri venerint, si ioculator medio tempore in domo illa manducaverit, hospes domus libram unam civitati persolvet, nisi ioculator de provincia cum hospitibus in civitatem venerit.

[41] Cuparii debent facere vasa ad quadraginta amas et sine spint. [42] Nulli debent in civitate corizare in loricis vel alia armatura, [43] Nullum vinum post aliud vendi debet equali precio sola die in uno cellario vel taberna. Quicunque hoc mandatum transgressus fuerit, viginti solidos civitati dabit. [44] Quicunque etiam vina iniuste mensuraverit, de scupha cadet in merdam et hospes, cuius vina sunt, dabit talentum.

[45] Preterea interdicte sunt iste consuetudines, scilicet annuli visitales, annuli sponsales et omnia munera, que forte darentur in locum annulorum. [46] Item interdicti sunt denarii, qui dabantur dominabus in puerperiis, et qui dicuntur hantgiftphenninge in natalibus, ita quod nullus vir vel femina presumat aliquem denarium dare ni solummodo sue familie, que manet in domo sua. [47] Ad nuptias sponsales non maneant in mensa nisi octo viri et octo femine ab utraque parentela invitati equaliter et quatuor ioculatores viri et non femine. Ulterius nullus ioculator vel ioculatrix mittantur alieni vel aliqua dona ipsis conferantur. [48] Quicunque ad nuptias plures viros feminas vel ioculatores habuerit aut annulos dare presumpserit, manebit extra civitatem per unum mensem ultra miliare et non intrabit civitatem, quousque consulibus quinque libras persolverit. [49] Si vero aliquis ioculator vel aliqua ioculatrix non invitati in mensam alicuius manducare presumpserit, hospes domus dabit ad penam decem solidos denariorum et servientes iudicum auferent vestimenta ioculatoris.

[50] Si autem de civibus nostris aliquis de predictis mandatis aliquid transire vel infringere presumpserit, dabit ad penam decem libras denariorum, quorum medietas cedit operi civitatis, altera pars consulibus civitatis et custodibus predictorum mandatorum. [51] Custodes autem quatuor statuentur omni anno in renovatione consiliariorum, scilicet duo de consulibus et duo de scabinis, qui iurabunt prefata mandata fideliter custodire.

[52] Quicunque de concivibus nostris in tempore belli vadit in aliam civitatem cum armis suis sine licentia magistri civium

nostrorum et consilii et cum aliis civibus exit et procedit, dabit quinque libras et a iure civitatis nostre separabitur. [53] Si aliquis lesionem vel offensam sibi illatam conquerendo magistro deponit et propter querimoniam magistro delatam fuerit et iterato male tractatus, ille, qui fecerit temeritatem, dabit civitati tres emendationes, scilicet quindecim libras propter renovatam indisciplinam, et quilibet coadiutorum suorum dabit quinque libras. [54] Quandocunque inter cives nostros orta fuerit ira et contentio et magister cum consulibus ad bonum pacis treugas servare fecerit, quicunque contra magistrum rebellis fuerit et treugas servare noluerit, si consul est aut scabinus, ab honore sui officii privetur; alia vero persona, que non est consul aut scabinus, dabit quinque libras et per annum unum extra civitatem manebit.

[55] Iudices civitatis presidere debent iudicium in prima pulsatione prime. Pulsati vero comparebunt in iudicio, quousque secunda campana prime pulsata fuerit ad finem, et tunc recedent. Et si medio tempore pulsator non venerit, iudici emendabit.

[56] Panni grisei, qui non sunt in altidudine duarum ulnarum et quartali unius ulne, debent comburi. Et si intermixti sunt crinibus, similiter igne comburantur. Et erga hospites non debent emi panni, qui minoris sunt latitudinis et crinibus sunt intermixti. Si autem idem panni empti et recepti fuerint, similiter comburantur.

[57] Hec sunt claustra, que in exitu civitatis ministrabunt equos ad plaustrum vexilli: Ebersheim Marpach Morsmunstre Nuwilre Swarzach Gengenbach Schutere. Ministrabit autem prepositus sancti Arbogasti palafredum unum, quod scultetus cum plaustro equitabit. Iudei facient vexillum.

163. Verleihung von Weichbildrecht. 1201.

Aus Westfäl. Urkundenbuch III. Bd. 1. Abt. (1859) S. 4.

In nomine sancte et individue trinitatis. Hermannus dei gratia Monasteriensis episcopus secundus. Quia ea, que in tempore geruntur, naturam temporis imitantia cum eo labuntur, scripto perpetuare perennique memorie duximus commendare ea maxime, que ecclesie nostre honori conducunt et utilitati. Noverint igitur tam moderni quam futuri, quod ville nostre Epenebocholte id iuris, quod vulgo,wicbilede dicitur, perpetua donatione concessimus. Verum quia hoc sine consensu Suederi de Dingede, cuius comitie predicta subiacebat villa, minime fieri debuit, hanc cum eo fecimus transactionem, ut predicto iuri suo in ipsa villa renunciaret et pro eo in recompensationem iudicium civile recipiat, quale est aliarum civitatum nostrarum Monasterii Coesfelde et ceterarum. Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa perseverent, presentem paginam scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Acta sunt hec publice presentibus et cognoscentibus Hermanno maiore preposito, Henrico

maiore decano, Woltero de Hustede preposito sancti Martini, Godefrido Volmaro Everhardo canonicis; laicis vero Wernero de Elen, Henrico de Reggede, Bernhardo Weren et Gerlago Bitter, Remberto, de Stochem aliisque compluribus ecclesie nostre ministerialibus anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo primo, Romane sedi presidente Innocentio pontificatus sui anno quarto, duobus electis in imperio, neutro vero stabilito, presulatus nostri anno vicesimo octavo; datum Monasterii.

164. Reichssentenz betr. Unabhängigkeit der Marktgerichte von den Landgerichten. 1218 Juli 22.

Aus Mon. Germ. hist. LL. Bd. II (1837) S. 229.

Fridericus dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie universis presentem paginam inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Significamus vobis talem in presentia nostra per principes et magnates imperii latam esse sententiam: quod, si forte alicui per cirothecam nostram contulerimus forum annuale aut septimanale in aliquo loco, quod comes aut alius iudex aliquis illius provincie non debeat illic habere iurisdictionem vel aliquam potestatem puniendi maleficia; sed si forte latro vel furt aut alius maleficus ad mortem fuerit condempnatus, comiti sive. iudici provinciali de loco illo erit presentandus ad sententie in eum late executionem.

Datum apud Wimpinam 11 kal. augusti, indictione 6.

165. Reichssentenz über den Rat in Bischofsstädten. 1218 Sept. 13.

Aus Urkundenbuch der Stadt Basel. Bd. I (1890) S. 62 f.

In nomine sanctæ et individue trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie. [1] Ea, quae ad libertatem ecclesiarum necnon ad commoda et honorem seu debitam principum atque fidelium nostrorum quietem coram eminentia regia iusto ordinis processu de consilio et consensu principum imperii terminantur, perpetuam a nobis merentur recipere firmitudinem. [2] Constitutus coram regia celsitudine et coram multis imperii principibus baronibus atque nobilibus dilectus princeps noster Heinricus Basiliensis episcopus cum multa instantia postulavit per sententiam requiri: si vel nos vel alius aliquis possemus vel deberemus in civitate, cui ipse episcopus preest, consilium civitatis instituere sine ipsius episcopi voluntate et assensu. Ad cuius non modicam instantiam, cum predilectus princeps noster Theodericus venerabilis Trevirorum archiepiscopus

RE

UNIV

165. Reichssentenz über den Rat in Bischofsstädten 1218. 375

fuisset super hoc a nobis requisitus, ipse cum deliberatione per sententiam indixit nos nec posse nec debere in civitate predicti principis Basiliensis dare vel instituere consilium citra eiusdem episcopi assensum et voluntatem atque suorum in eodem principatu successorum. Facta igitur secundum iuris ordinem inquisitione per singulos, qui aderant tam a principibus quam nobilibus et baronibus singulisque qui aderant, sententia arciepiscopi fuit per subsecutionem proclamata et confirmata. [3] Nos etiam tamquam iustus iudex de innata nobis regia circumspectione eandem approbantes sententiam iustamque decernentes consilium, quod usquemodo quocumquemodo Basileæ fuit, revocamus deponimus ac totaliter infringimus atque privilegium nostrum, quod inde habent Basilienses, cassamus omnino nec eo ipsos de cetero uti volumus. Ad maiorem autem gratie ac dilectionis nostræ circa memoratum episcopum evidentiam nolumus, immo sub plena gratie nostre interminatione omnino inhibemus, ne Basilienses de cetero consilium vel aliquam institutionem novam, quocumque nomine possit apellari, faciant aut instituant sine episcopi sui assensu et voluntate. [4] Decernimus igitur et perpetuo observandum iudicamus, ne aliqua persona humilis vel alta, secularis sive ecclesiastica huic sententiæ nostræque confirmationi et inhibitioni aliquo umquam tempore se audeat obponere vel aliqua temeritate que prescripta sunt infringere. Quod qui facere attemptaverit, indignationem gratiæ nostræ se noverit cum debita pena incurrisse.

Ad cuius rei evidentiam robur atque memoriam hoc scriptum inde fieri iussimus aureo maiestatis nostre sigillo communitum. Hii sunt testes: Uolricus Pattaviensis episcopus, Bertoldus Lausanensis episcopus, Uolricus abbas sancti Galli, Hugo abbas Morbacensis, Heinricus maior prepositus Constantiensis regalis aule prothonotarius, Theobaldus dux Lotharingie, Lodwicus dux Bawarie comes palatinus Reni, comes Ulricus de Quiburch, comes Uolricus de Niwenburch, Hermannus marchio de Baden, comes Burchardus de Mannesvelt, comes Hermannus de Harzburch, Hainricus nobilis de Niffe, Anshelmus de Iustingen marescalcus imperii, Uolricus de Minzenberch camerarius imperii, Eberhardus dapifer de Tanna, Chunradus de Wintersteten et alii quam plures.

Signum domini Friderici invictissimi Romanorum regis semper augusti et gloriosi regis Sicilie. Ego Chunradus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini Sifridi sancte Moguntine sedis archiepiscopi totius Germaniæ archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini 1218, regnante felicissimo domino nostro Frederico secundo Romanorum rege semper augusto et glorioso rege Sicilie, anno Romani regni ipsius sexto, Sicilie vero octavo decimo; feliciter. Datum Ulmæ anno Domini prenotato idibus septembris, indictione septima.

« AnteriorContinuar »