Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ceptum et hominibus profuturum. [9] Adveniente itaque termino predicto eodemque propter predicti regis contumaciam et quorundam principum electorum absenciam usque in vigiliam beati Iohannis Baptiste proximam continuato, magnifici principes, videlicet dominus Albertus dux Saxonie pro se ac illustri Ludowico comite palatino Reni procuratorio nomine et dominus Otto,cum telo', dominus Heinricus et dominus Hermannus marchiones de Brandenburg et alii quam plures regni Alemanie principes comites et barones nobiscum, qui vices gessimus venerabilis patris domini Wicboldi sancte. Coloniensis ecclesie archiepiscopi necnon excellentissimi principis domini Wenceslai regis Bohemie iuxta speciale mandatum principum eorundem et potestatem plenam et liberam nobis traditam ab eisdem ad universa et singula, que in superioribus sunt expressa et eciam que sequuntur, convenerunt loco et terminis supradictis.

[10] Cum quibus et aliis sapientibus ibidem tunc presentibus inquisicione de predictis et examinacione habita diligenti dominus Adolfus rex predictus per honestorum virorum quam plurium viva testimonia et alia legitima documenta inventus fuit de premissis excessibus et criminibus publice et notorie irretitus.

[11] Insuper rex predictus tanto regimini tanteque potestati inventus est insufficiens et inutilis, prout dura gwerrarum turbacio, que in diversis regni Alemanie partibus miserabiliter invaluit per ipsum et suos, per quos sedari pocius debuerat, detestabiliter excitata docuit manifeste.

[12] Igitur super premissis cum principibus electoribus episcopis prelatis ducibus comitibus baronibus et sapientibus omnibus ibidem presentibus deliberacione prehabita diligenti de communi consilio et voluntate omnium ac consensu unanimi illorum, quorum intererat, predictum dominum Adolfum, qui se regno reddidit tam indignum quique propter suas iniquitates et causas prescriptas a deo ne regnet amplius est eiectus, privatum regno, cui hactenus prefuit, a Domino ostendimus et denunciamus privatum et nichilominus concordi sentencia predictorum principum electorum dictante sentenciando privamus, omnes qui ei iuramento fidelitatis tenentur astricti a iuramento huiusmodi perpetuo absolventes, firmiter inhibendo, ne quisquam de cetero sibi tamquam regi pareat vel intendat. Acta sunt hec Maguncie anno Domini 1298 in vigilia beati Iohannis Baptiste.

18. Festlegung der Erzkanzlerwürde für Deutschland. 1298 Sept. 13.

Aus V. F. de Guden, Codex diplom. exhibens anecdota Moguntiaca Bd. I (1743) S. 904 f.

Albertus dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos pre

sentes littere pervenerint, graciam suam et omne bonum. Animadversione dignissima recolentes, quanta efficacia et fidei puritate nobis astiterit venerabilis Gerhardus archiepiscopus Maguntinus princeps noster carissimus ad regale nos fastigium specialiter promovendo et promotos in ipso firmando, ut ipsum contemplacione sui et ecclesiam eius non solum in eorum libertatibus iuribus et honoribus foveamus, sed et alias preveniamus uberiori gracia et favore, dignum censemus et arbitramur, recognoscentes prefatum principem et quemlibet eius in archiepiscopatu predicte ecclesie successorem esse et fore debere sacri imperii per Germaniam archicancellarium, et fideliter promittentes ad hoc presentibus litteris obligati, quod eundem archiepiscopum et successores eius in iuribus honoribus dignitatibus et libertatibus, que racione archicancellarie predicte debent habere, videlicet in accipienda semper nobiscum decima parte de bonis peticionibus et exactionibus Iudeorum, preficiendo cancellarium aule nostre perpetuis temporibus loco sui aliisque suis utilitatibus, sive sint in nostra curia sive extra curiam iidem archiepiscopi constituti, manutenebimus defendemus et tuebimur ut presentes, eorum eciam absencia non obstante, dantes eis has nostras litteras, consignatas nostre typario maiestatis in testimonium super eo.

Datum Holzkirchen idus septembris anno domini 1298, regni vero nostri anno primo.

19. Kürspruch bei der Wahl Heinrichs VII. 1308 Nov. 27.

Aus Mon. Germ. hist. LL. Bd. II (1837) S. 491. Dieser Kürspruch ist der ausführlichen Schilderung der Wahl Heinrichs VII. entnommen, welche die Kurfürsten dem Pabste Clemens V. übermittelten (s. unt. No. 52).

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Cum vacante regno seu imperio Romanorum per mortem bone memorie domini Alberti quondam Romanorum regis, vocatis qui fuerant evocandi et qui ius in electione futuri Romanorum regis habere dinoscuntur, et presentibus die ad eligendum prefixa omnibus, qui debuerunt voluerunt et potuerunt commode interesse, placuerit omnibus ad electionem procedere futuri regis, inquisitis votis omnium et singulorum ius in electione ipsius regis habentium, cumque omnes et singulos electores predictos appareat ex premissis direxisse concorditer vota sua in illustrem virum Henricum comitem Luzemburgensem, in eum consentiendo et ipsum nominando in Romanorum regem eligendum, per cuius quidem comitis experte strenuitatis merita ac fidei puritatem et constantiam speratur sacrosancta Romana et universalis ecclesia potenter ac utiliter posse defensari ac in spiritualibus et temporalibus votiva suscipere incrementa, ac etiam res publica provide dirigi et pariter superno sibi suffragante auxilio gubernari: ego Rodolphus comes palatinus Rheni vice mea et

38

20. Erzkanzlerwürde für Italien 1310. 21. Reichsvikariat 1310.

coelectorum meorum omnium ius in ipsa electione habentium ex potestate mihi ab eisdem tradita specialiter et concessa eundem Henricum comitem Luzemburgensem invocata sancti spiritus gratia eligo in Romanorum regem, in imperatorem futurum promovendum, in advocatum sacrosancte Romane et universalis ecclesie ac defensorem viduarum et orphanorum.

20. Ausübung der Erzkanzlerwürde für Italien.

1310 Sept. 5.

Aus Th. J. Lacomblet, Urkundenbuch für die Geschichte des Niederrheins Bd. III (1853) S. 70.

Heinricus dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentibus et futuris gratiam suam et omne bonum. Dum principibus nostris iura eorum in signum prerogative specialis eisdem a sacro Romano concessa imperio conservamus, ipsos intentos et devotos nostre reddimus regie maiestati. Supplicationibus siquidem venerabilis Heinrici Coloniensis archiepiscopi sacri imperii per Italiam archicancellarii principis nostri karissimi propter nostra et imperii ac etiam ecclesie sue negotia sibi incumbentia trans Alpes, quorsum in brevi dirigemus dante Domino feliciter gressus nostros, nobiscum non valentis se transferre, coram nobis super hoc se devotius excusando, inducti et pariter inclinati, ut in absentia sua officium cancellarie nostre per interpositam personam idoneam, que nobis in partibus Italie vice dicti archiepiscopi in sigilli custodia et aliis, que officium cancellarie requirit, deserviat studiose: quod ipsi archiepiscopo et ecclesie sue Coloniensi honor ius simul et profectus ex hiis provenientes integre conserventur ob eiusdem archiepiscopi preclara merita, que in nostro resplendent culmine, sibi ex speciali regie maiestatis clementia indulgemus, volentes ut is, quem huic officio prefecerit et sibi substituerit in eodem, vice eiusdem archiepiscopi cancellarie nostre in supradictis Italie partibus debitum libere exequatur; precipientes universis et singulis, ut eidem substituto suo in premissis pareant de iuribus et redditibus ipsi Coloniensi archiepiscopo tamquam archicancellario competentibus, eidem integre respondendo temporibus debitis et consuetis. In premissorum testimoninm presentes litteras nostre maiestatis sigillo iussimus communiri.

Datum Spire nonas septembris, anno Domini 1310, regni vero nostri anno secundo.

21. Einsetzung eines Reichsvikars während des Romzugs. 1310 Sept. 13.

Aus J. F. Böhmer, Acta imperii selecta (1870) S. 434 f.

Heinricus dei gracia Romanorum rex semper augustus pru

dentibus viris . . capitaneo . . potestati . . ancianis . . communi et populo de Mantua suis et imperii fidelibus dilectis graciam suam et omne bonum. Devotioni vestre ad incentivum singularis gaudii nunciamus, quod diebus istis de consilio electorum et aliorum principum baronum comitum nobilium ac fidelium imperii ad ampliandam non mediocriter nostre fortitudinis molem illustri Iohanni primogenito nostro karissimo de regno Bohemie, quod nobis vacabat et imperio, providimus de regie plenitudine potestatis; peractis et consumatis honoribus congruis cum ipso et inclita Elizabet nata quondam Wenceslai regis Bohemie consorte sua nupciarum sollempniis, prout regie celsitudini competere videbatur, memoratum regem de consilio et beneplacito predictorum principum ac fidelium imperii per Germaniam et regnum Arlatense vicarium nostrum et imperii prefecimus generalem ipsumque cum decenti et laudabili comitiva principum militum et fidelium nostrorum ac copiosa armatorum multitudine in terram Bohemie duximus transmittendum. Quibus causis magnis et arduis procul dubio cum sic retenti simus aliquamdiu ultra tempus, quod aliis nostris literis. vobis designavimus, hoc nostre morositati non imputet vestre discretio puritatis. Nunc enim divina disposicione omnibus nostris negociis in bono statu collocatis in itinere constituti sumus versus Lausannam, ubi montes transire disponimus, directis progressibus potenter et feliciter processuri, nullius dilacionis medium expectando. Unde fidelitatis vestre constantiam monemus et hortamur attente, quatinus collectis et convocatis amicis vestris, prout honori regio vestreque devotioni congruit, statim cum in Italia constituti fuerimus nobis sollempniter occurrere studeatis, iocundum adventum nostrum vobis propicium pronis affectibus amplexantes in augmencum votivum vestri commodi et honoris.

Datum Columbarie, idus septembris, regni nostri anno secundo. Prudentibus viris . . capitaneo capitaneo potestati. . ancianis communi et. populo de Mantua, nostris et imperii fidelibus dilectis.

22. Privileg für den Kurfürsten von Trier, den Erzkanzler für Gallien und Arelat. 1314 Dez. 3.

Aus (Hontheim) Historia Trevirensis diplom. Bd. II (1750) S. 92 f. [1] Ludovicus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus præsentes literas inspecturis gratiam suam et omne bonum. Regalis celsitudo illorum promotionibus consuevit libentius intendere, qui ad imperialium negotiorum obsequia se reddunt frequentius promptiores. [2] Hinc est, quod nos attendentes venerabilis Baldewini archiepiscopi Trevirensis principis nostri dilecti grata obsequia ipsumque et ecclesiam suam Trevirensem super expensis gravibus et immensis, quas

[blocks in formation]

pro expeditione nuper negotiorum nostrorum et imperii sustinuit, intendentes aliqualiter relevare, sibi et ecclesiæ suæ permittimus et ex certa scientia concedimus tenore præsentium, quod ipse quoad vixerit ultra quatuor grossos Turonenses, quos ipse et ecclesia sua Trevirensis ex nostra et aliorum nostrorum prædecessorum Romanorum principum concessione perpetuo pro qualibet carrata vini et aliis mercimoniis iuxta consuetam taxationem in Confluentia super Rhenum ratione telonii recipit et recipere debet, alios duos grossos Turonenses ibidem recipiat atque levet. [3] Similiter permittimus et concedimus eidem, quod omnia bona imperii, ubicunque in sua dioecesi reperiantur obligata, coniunctim vel divisim eo pretio modo et forma, quibus sunt obligata, redimere valeat ac eo iure tenere.

[4] Et quia ex nostri officii debito ubicunque sua iura illibata conservare tenemur, promittimus et volumus, quod si contingat nos intrare terminos archicancellariæ prædicti archiepiscopi Trevirensis videlicet terminos Galliæ aut regni Arelatensis nostri aliorumque locorum, in quibus debet et consuevit ipse vel sui prædecessores iura archicancellariæ exercere, quod custodiam sigillorum nostrorum iura archicancellariæ prædictæ ac reditus et bona eiusdem levare et percipere cum insigniis officii antedicti per se vel per alium permittimus et concedimus eidem, ac etiam potestatem constituendi vicecancellarium et destituendi et de omnibus, quæ spectant ad dictam cancellariam, disponendi, prout quando et quotiens sibi videbitur expedire. [Konstruktion!]

[5] Volumus et de speciali gratia concedimus eidem, quod ipse nec ultra montes nec citra ad parlamentum vel expeditionem nostram publicam vel privatam, nisi omnes alii principes electores nostri ad hoc fuerint evocati et negotium tantum sit, quod merito simul conveniant, ire teneatur, nec propter hoc offensam nostram vel indignationem incurrere valeat ullo modo. [6] Et licet quorumcunque iniurias propellere teneamur, quia tamen circa ecclesias et personas ecclesiasticas ex nostri officii debito id facere specialius sumus astricti, nos promittimus, quod eundem archiepiscopum et eius ecclesiam, quamdiu vixerimus, contra quoscunque invadentes et iniuriantes toto posse nostro iuvabimus et tuebimur et assistere tenebimur eidem et ecclesiæ suæ et pro iuribus ac pignoribus seu hypothecis suis et ecclesiæ suæ adipiscendis recuperandis et retinendis iugiter assistemus. [7] Insuper cum res pluribus onerosas prohibere et deiicere ex iuris debito debeamus, promittimus etiam eidem archiepiscopo, quod nullum novum teloneum, quod receptum non fuerit a tempore regis Rudolphi citra, infra districtum eius iurisdictionis aut conductum in aqua aut in terra ponemus nec recipi permittemus nec etiam de Wesalia usque Hammerstein inclusive sine ipsius voluntate.

[8] Nulli ergo omnino hominum liceat paginam infringere præsentem vel ei ausu temerario quomodolibet contraire; si quis

« AnteriorContinuar »